Vulgata .
Samuel
1:1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius
Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus
1:2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna
fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi
1:3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret
et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli
Ofni et Finees sacerdotes Domini
1:4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et
cunctis filiis eius et filiabus partes
1:5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus
autem concluserat vulvam eius
1:6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut
exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius
1:7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent
templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat
cibum
1:8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et
quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam
decem filii
1:9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli
sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
1:10 cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter
1:11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris
adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae
tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies
vitae eius et novacula non ascendet super caput eius
1:12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli
observaret os eius
1:13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius
movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli
temulentam
1:14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades
1:15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis
ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi
animam meam in conspectu Domini
1:16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex
multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens
1:17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem
quam rogasti eum
1:18 et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et
abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in
diversa mutati
1:19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et
venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam
et recordatus est eius Dominus
1:20 et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium
vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum
1:21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino
hostiam sollemnem et votum suum
1:22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur
infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi
iugiter
1:23 et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane
donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo
mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte
1:24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et
tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in
Silo puer autem erat adhuc infantulus
1:25 et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
1:26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier
quae steti coram te hic orans Dominum
1:27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam
postulavi eum
1:28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit
accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait
2:1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino
dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari
tuo
2:2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non
est fortis sicut Deus noster
2:3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore
vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur
cogitationes
2:4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore
2:5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt
donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata
est
2:6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit
2:7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat
2:8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat
cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines
terrae et posuit super eos orbem
2:9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent
quia non in fortitudine roborabitur vir
2:10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit
Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit
cornu christi sui
2:11 et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in
conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis
2:12 porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
2:13 neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset
victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat
fuscinulam tridentem in manu sua
2:14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in
caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic
faciebant universo Israheli venientium in Silo
2:15 etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat
immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te
carnem coctam sed crudam
2:16 dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps
et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei
nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi
2:17 erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia
detrahebant homines sacrificio Domini
2:18 Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod
lineo
2:19 et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis
diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem
2:20 et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus
tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt
in locum suum
2:21 visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et
duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum
2:22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii
sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae
observabant ad ostium tabernaculi
2:23 et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res
pessimas ab omni populo
2:24 nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi
faciatis populum Domini
2:25 si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in
Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris
sui quia voluit Dominus occidere eos
2:26 puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo
quam hominibus
2:27 venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus
numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto
in domo Pharaonis
2:28 et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut
ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram
me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel
2:29 quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut
offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei
2:30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua
et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum
nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me
glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles
2:31 ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus
patris tui ut non sit senex in domo tua
2:32 et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et
non erit senex in domo tua omnibus diebus
2:33 verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut
deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae
morietur cum ad virilem aetatem venerit
2:34 hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis
Ofni et Finees in die uno morientur ambo
2:35 et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam
meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo
meo cunctis diebus
2:36 futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut
oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque
dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam
panis
3:1 puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini
erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
3:2 factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius
caligaverant nec poterat videre
3:3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo
Domini ubi erat arca Dei
3:4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego
3:5 et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non
vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
3:6 et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit
ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te
fili mi revertere et dormi
3:7 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo
Domini
3:8 et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens
abiit ad Heli
3:9 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus
vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit
te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et
dormivit in loco suo
3:10 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo
Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus
3:11 et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod
quicumque audierit tinnient ambae aures eius
3:12 in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super
domum eius incipiam et conplebo
3:13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum
propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non
corripuit eos
3:14 idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius
victimis et muneribus usque in aeternum
3:15 dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et
Samuhel timebat indicare visionem Heli
3:16 vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens
ait praesto sum
3:17 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne
celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me
sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi
3:18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab
eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat
3:19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex
omnibus verbis eius in terram
3:20 et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis
Samuhel propheta esset Domini
3:21 et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat
Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis
universo Israheli
4:1 egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et
castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in
Afec
4:2 et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga
vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per
agros quasi quattuor milia virorum
4:3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de
Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad
nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet
nos de manu inimicorum nostrorum
4:4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini
exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca
foederis Domini Ofni et Finees
4:5 cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis
Israhel clamore grandi et personuit terra
4:6 et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est
vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini
venisset in castra
4:7 timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt
4:8 vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae
nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii
qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto
4:9 confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut
illi servierunt vobis confortamini et bellate
4:10 pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit
unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et
ceciderunt de Israhel triginta milia peditum
4:11 et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees
4:12 currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo
scissa veste et conspersus pulvere caput
4:13 cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam
aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille
postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas
4:14 et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus
tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli
4:15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius
caligaverant et videre non poterat
4:16 et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie
fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi
4:17 respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram
Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui
mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est
4:18 cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta
ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et
grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis
4:19 nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et
audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir
suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti
4:20 in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa
eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque
animadvertit
4:21 et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel
quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo
4:22 et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei
5:1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide
Adiutorii in Azotum
5:2 tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et
statuerunt eam iuxta Dagon
5:3 cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon iacebat
pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum
in loco suo
5:4 rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super
faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae
manuum eius abscisae erant super limen
5:5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam
non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius
super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem
5:6 adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos
et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius
5:7 videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat
arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super
Dagon deum nostrum
5:8 et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et
dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei
circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel
5:9 illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas
civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque
urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales
eorum
5:10 miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in
Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei
Israhel ut interficiat nos et populum nostrum
5:11 miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui
dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non
interficiat nos cum populo nostro
5:12 fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde
manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in
secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis
in caelum
6:1 fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus
6:2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid
faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum
qui dixerunt
6:3 si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod
debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non
recedat manus eius a vobis
6:4 qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei
responderuntque illi
6:5 iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis
et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis
vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines
murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte
relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra
6:6 quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor
suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt
6:7 nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas
fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite
vitulos earum domi
6:8 tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quae
exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et
dimittite eam ut vadat
6:9 et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra
Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus
quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit
6:10 fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae lactabant
vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi
6:11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat
mures aureos et similitudinem anorum
6:12 ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et
itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque
ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur
usque ad terminos Bethsames
6:13 porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos
viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
6:14 et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat
autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque
inposuerunt super ea holocaustum Domino
6:15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta
eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri
autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die
illa Domino
6:16 et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in
Accaron in die illa
6:17 hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto
Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum
6:18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque
provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et
usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque
in illa die in agro Iosue Bethsamitis
6:19 percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam
Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia
plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna
6:20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini
Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis
6:21 miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt
Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos
7:1 venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius
sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini
7:2 et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati
sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus
Israhel post Dominum
7:3 ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde
vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et
Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet
vos de manu Philisthim
7:4 abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt
Domino soli
7:5 dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem
pro vobis Dominum
7:6 et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in
conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus
Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat
7:7 et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in
Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum
audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum
7:8 dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum
nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum
7:9 tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum
holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel
et exaudivit eum Dominus
7:10 factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire
proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa
super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel
7:11 egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et
percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar
7:12 tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et
inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque
auxiliatus est nobis Dominus
7:13 et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in
terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis
diebus Samuhel
7:14 et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli
ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu
Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum
7:15 iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae
7:16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat
et iudicabat Israhelem in supradictis locis
7:17 revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi
iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino
8:1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices
Israhel
8:2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia
iudicum in Bersabee
8:3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post
avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
8:4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in
Ramatha
8:5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis
tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent
nationes
8:6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis
regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
8:7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae
loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos
8:8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto
usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic
faciunt etiam tibi
8:9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis
ius regis qui regnaturus est super eos
8:10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a
se regem
8:11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros
tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores
quadrigarum suarum
8:12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum
suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum
8:13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et
panificas
8:14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit
servis suis
8:15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det
eunuchis et famulis suis
8:16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos
auferet et ponet in opere suo
8:17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
8:18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis
et non exaudiet vos Dominus in die illa
8:19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam
rex enim erit super nos
8:20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster
et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
8:21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus
Domini
8:22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super
eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem
suam
9:1 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii
Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore
9:2 et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de
filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem
populum
9:3 perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium
suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui
cum transissent per montem Ephraim
9:4 et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram
Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt
9:5 cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui
erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et
sollicitus sit pro nobis
9:6 qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod
loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet
nobis de via nostra propter quam venimus
9:7 dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis
defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini
Dei nec quicquam aliud
9:8 rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea
quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam
nostram
9:9 olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum
venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur
olim videns
9:10 et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et
ierunt in civitatem in qua erat vir Dei
9:11 cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes
ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns
9:12 quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc
hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in
excelso
9:13 ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum
ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia
ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo
conscendite quia hodie repperietis eum
9:14 et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis
apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum
9:15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam
veniret Saul dicens
9:16 hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra
Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit
populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim
clamor eorum ad me
9:17 cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem
dixeram tibi iste dominabitur populo meo
9:18 accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro
mihi ubi est domus videntis
9:19 et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in
excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt
in corde tuo indicabo tibi
9:20 et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia
inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni
domui patris tui
9:21 respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum de
minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de
tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum
9:22 adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in
triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant
enim quasi triginta viri
9:23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut
reponeres seorsum apud te
9:24 levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce
quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi
quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa
9:25 et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in
solario
9:26 cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul
in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt
ambo ipse videlicet et Samuhel
9:27 cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad
Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper
ut indicem tibi verbum Domini
10:1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et
deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in
principem
10:2 cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel
in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad
quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est
pro vobis et dicit quid faciam de filio meo
10:3 cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum
Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus
portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam
vini
10:4 cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu
eorum
10:5 post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et
cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum
descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et
citharam ipsosque prophetantes
10:6 et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et
mutaberis in virum alium
10:7 quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque
invenerit manus tua quia Dominus tecum est
10:8 et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut
offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus
expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias
10:9 itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei
Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa
10:10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius
ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum
10:11 videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod
esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res
accidit filio Cis num et Saul in prophetis
10:12 responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea
versum est in proverbium num et Saul inter prophetas
10:13 cessavit autem prophetare et venit ad excelsum
10:14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui
responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad
Samuhelem
10:15 et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel
10:16 et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent
asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat
Samuhel
10:17 et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha
10:18 et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi
Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium
regum qui adfligebant vos
10:19 vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de
universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed
regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus
vestras et per familias
10:20 et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus
Beniamin
10:21 et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit
cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum
et non est inventus
10:22 et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc
responditque Dominus ecce absconditus est domi
10:23 cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi
et altior fuit universo populo ab umero et sursum
10:24 et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus
quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et
ait vivat rex
10:25 locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in
libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos
in domum suam
10:26 sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars
exercitus quorum tetigerat Deus corda
10:27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et
despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se
audire
11:1 ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus
Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos
et serviemus tibi
11:2 et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut
eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo
Israhel
11:3 et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut
mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui
defendat nos egrediemur ad te
11:4 venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba
audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit
11:5 et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet
populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes
11:6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et
iratus est furor eius nimis
11:7 et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes
terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit
secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo
timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus
11:8 et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta
milia virorum autem Iuda triginta milia
11:9 et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in
Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo
nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt
11:10 et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod
placuerit vobis
11:11 et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum
in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et
percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt
ita ut non relinquerentur in eis duo pariter
11:12 et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non
regnabit super nos date viros et interficiemus eos
11:13 et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit
Dominus salutem in Israhel
11:14 dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et
innovemus ibi regnum
11:15 et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul
coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram
Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis
12:1 dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram
iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem
12:2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro
filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia
mea usque ad diem hanc ecce praesto sum
12:3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem
cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi
aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie
restituamque vobis
12:4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti
de manu alicuius quippiam
12:5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius
in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis
12:6 et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et
eduxit patres nostros de terra Aegypti
12:7 nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de
omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris
12:8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres
vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres
vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc
12:9 qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae
magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab
et pugnaverunt adversum eos
12:10 postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia
dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue
nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi
12:11 et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit
vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter
12:12 videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos
dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester
regnaret in vobis
12:13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce
dedit vobis Dominus regem
12:14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius
et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis
sequentes Dominum Deum vestrum
12:15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem
Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros
12:16 sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est
Dominus in conspectu vestro
12:17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit
voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis
vobis in conspectu Domini petentes super vos regem
12:18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam
in die illa
12:19 et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque
universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut
non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut
peteremus nobis regem
12:20 dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis
universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite
Domino in omni corde vestro
12:21 et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque
eruent vos quia vana sunt
12:22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum
quia iuravit Dominus facere vos sibi populum
12:23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis
et docebo vos viam bonam et rectam
12:24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde
vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit
12:25 quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter
peribitis
13:1 filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis
regnavit super Israhel
13:2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo
milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath
Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua
13:3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod
cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens
audiant Hebraei
13:4 et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul
stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim
clamavit ergo populus post Saul in Galgala
13:5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel
triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut
harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt
in Machmas ad orientem Bethaven
13:6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim
populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et
in antris et in cisternis
13:7 Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque
adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui
sequebatur eum
13:8 et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit
Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo
13:9 ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit
holocaustum
13:10 cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et
egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum
13:11 locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia
vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies
porro Philisthim congregati fuerant in Machmas
13:12 dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini
non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum
13:13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata
Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum
13:14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus
virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum
suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus
13:15 surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin
et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos
viros
13:16 et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum
eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas
13:17 et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei
unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul
13:18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat
se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum
13:19 porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel
caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam
13:20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret
unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum
13:21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et
securium usque ad stimulum corrigendum
13:22 cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in
manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et
Ionathan filio eius
13:23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas
14:1 et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad
adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim
quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit
14:2 porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae
erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum
14:3 et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus
fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus
ignorabat quod isset Ionathan
14:4 erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad
stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in
modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen
alteri Sene
14:5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a
meridie contra Gabaa
14:6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus
ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis
quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis
14:7 dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo
cupis ero tecum ubicumque volueris
14:8 et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque
apparuerimus eis
14:9 si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos
stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
14:10 si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos
Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum
14:11 apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque
Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi
fuerant
14:12 et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius
dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad
armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu
Israhel
14:13 ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius
post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius
interficiebat sequens eum
14:14 et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius
quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare
consuevit
14:15 et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus
stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est
terra et accidit quasi miraculum a Deo
14:16 et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et
ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
14:17 et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis
abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan
et armigerum eius
14:18 et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in
die illa cum filiis Israhel
14:19 cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est
in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et
ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
14:20 conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt
usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad
proximum suum et caedes magna nimis
14:21 sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius
ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele
qui erant cum Saul et Ionathan
14:22 omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim
audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio
14:23 et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque
Bethaven
14:24 et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul
populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam
donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus
panem
14:25 omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem
agri
14:26 ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel
nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum
14:27 porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum
extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo
mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius
14:28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater
tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem
populus
14:29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia
inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto
14:30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum
quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim
14:31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in
Ahialon defatigatus est autem populus nimis
14:32 et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt
in terra comeditque populus cum sanguine
14:33 nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino
comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc
saxum grande
14:34 et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad
me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et
vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit
itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et
occiderunt ibi
14:35 aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit
aedificare altare Domini
14:36 et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos
usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus
omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc
ad Deum
14:37 et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in
manu Israhel et non respondit ei in die illa
14:38 dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et
videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
14:39 vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum
factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei
de omni populo
14:40 et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego
cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod
bonum videtur in oculis tuis fac
14:41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus
est Ionathan et Saul populus autem exivit
14:42 et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum
et captus est Ionathan
14:43 dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit
ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu
mea paululum mellis et ecce ego morior
14:44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte
morieris Ionathan
14:45 dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit
salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit
capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie
liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur
14:46 recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim
abierunt in loca sua
14:47 at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum
adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et
reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat
14:48 congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu
vastatorum eius
14:49 fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina
duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol
14:50 et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum
militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul
14:51 Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel
14:52 erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul
nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat
eum sibi
15:1 et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem
super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini
15:2 haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech
Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto
15:3 nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non
parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque
lactantem bovem et ovem camelum et asinum
15:4 praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta
milia peditum et decem milia virorum Iuda
15:5 cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias
in torrente
15:6 dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne
forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus
filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio
Amalech
15:7 percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e
regione Aegypti
15:8 et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus
interfecit in ore gladii
15:9 et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et
armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec
voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti
sunt
15:10 factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens
15:11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et
verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad
Dominum tota nocte
15:12 cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum
est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi
fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala
venit ergo Samuhel ad Saul et
15:13 dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini
15:14 dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in
auribus meis et armentorum quam ego audio
15:15 et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus
melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua
vero occidimus
15:16 dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere
15:17 et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in
tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel
15:18 et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores
Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum
15:19 quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et
fecisti malum in oculis Domini
15:20 et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in
via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech
interfeci
15:21 tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae
caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
15:22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non
potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam
victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum
15:23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus
idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini
abiecit te ne sis rex
15:24 dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem
Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum
15:25 sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem
Dominum
15:26 et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem
Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
15:27 et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit
summitatem pallii eius quae et scissa est
15:28 et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et
tradidit illud proximo tuo meliori te
15:29 porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non
flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
15:30 at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et
coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum
15:31 reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum
15:32 dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est
ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors
15:33 et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus
sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit
Samuhel Agag coram Domino in Galgalis
15:34 abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in
Gabaath
15:35 et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae
verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod
constituisset regem Saul super Israhel
16:1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego
proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut
mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem
16:2 et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et
ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum
Domino veni
16:3 et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et
ungues quemcumque monstravero tibi
16:4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in
Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque
pacificus ingressus tuus
16:5 et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite
mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos
ad sacrificium
16:6 cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est
christus eius
16:7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque
altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis
iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor
16:8 et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec
hunc elegit Dominus
16:9 adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus
16:10 adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait
Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
16:11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui
respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad
Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit
16:12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu
decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim
16:13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius
et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum
surgensque Samuhel abiit in Ramatha
16:14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus
nequam a Domino
16:15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te
16:16 iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant
hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei
malus psallat manu sua et levius feras
16:17 et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem
et adducite eum ad me
16:18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai
Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum
et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo
16:19 misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium
tuum qui est in pascuis
16:20 tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de
capris unum et misit per manum David filii sui Saul
16:21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum
nimis et factus est eius armiger
16:22 misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit
enim gratiam in oculis meis
16:23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David
citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat
recedebat enim ab eo spiritus malus
17:1 congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in
Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus
Dommim
17:2 porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle Terebinthi
et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim
17:3 et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel stabat
super montem ex altera parte vallisque erat inter eos
17:4 et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine
Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo
17:5 et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro
pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris
17:6 et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat
umeros eius
17:7 hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum
autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius
antecedebat eum
17:8 stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare
venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi
Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen
17:9 si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si
autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis
nobis
17:10 et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie
date mihi virum et ineat mecum singulare certamen
17:11 audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei
huiuscemodi stupebant et metuebant nimis
17:12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de
Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in
diebus Saul senex et grandevus inter viros
17:13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et
nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus
et secundus Abinadab tertiusque Samma
17:14 David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem
17:15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui
in Bethleem
17:16 procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta
diebus
17:17 dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi
pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos
17:18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos
visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce
17:19 Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle Terebinthi
pugnabant adversum Philisthim
17:20 surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et
onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad
exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine
17:21 direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant
praeparati
17:22 derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad
sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte
agerentur erga fratres suos
17:23 cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius
ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum
et loquente eo haec eadem verba audivit David
17:24 omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius
timentes eum valde
17:25 et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui
ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui
percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et
domum patris eius faciet absque tributo in Israhel
17:26 et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro
qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis
est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei
viventis
17:27 referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur
viro qui percusserit eum
17:28 quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis
iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti
pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam
cordis tui quia ut videres proelium descendisti
17:29 et dixit David quid feci numquid non verbum est
17:30 et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et
respondit ei populus verbum sicut et prius
17:31 audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in
conspectu Saul
17:32 ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor
cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum
17:33 et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec
pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia
sua
17:34 dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et
veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis
17:35 et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi
consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam
interficiebamque eos
17:36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et
Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est
maledicere exercitum Dei viventis
17:37 et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi
ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David
vade et Dominus tecum sit
17:38 et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam aeream
super caput eius et vestivit eum lorica
17:39 accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare
si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David
ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea
17:40 et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit
sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram
pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum
Philistheum
17:41 ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et
armiger eius ante eum
17:42 cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat
enim adulescens rufus et pulcher aspectu
17:43 et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis
ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis
17:44 dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli
et bestiis terrae
17:45 dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et
hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei
agminum Israhel quibus exprobrasti
17:46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam
caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus
caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel
17:47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta
salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras
17:48 cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret
contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso
Philisthei
17:49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit
et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius
et cecidit in faciem suam super terram
17:50 praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide
percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu
David
17:51 cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et
eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes
autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt
17:52 et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti
Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron
cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et
usque Accaron
17:53 et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant
Philistheos invaserunt castra eorum
17:54 adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem
arma vero eius posuit in tabernaculo suo
17:55 eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra
Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic
adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi
17:56 et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer
17:57 cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner
et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu
17:58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David
filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum
18:1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata
est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam
18:2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur
in domum patris sui
18:3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi
animam suam
18:4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam
David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque
ad balteum
18:5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et
prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus
erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul
18:6 porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt
mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in
occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris
18:7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul
mille et David decem milia
18:8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo
dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei
superest nisi solum regnum
18:9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et
deinceps
18:10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et
prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per
singulos dies tenebatque Saul lanceam
18:11 et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et
declinavit David a facie eius secundo
18:12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se
recessisset
18:13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros
et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
18:14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat
cum eo
18:15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum
18:16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur
et ingrediebatur ante eos
18:17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo
tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul
autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus
Philisthinorum
18:18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut
cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis
18:19 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David
data est Hadrihel Molathitae uxor
18:20 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul
et placuit ei
18:21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super
eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener
meus eris hodie
18:22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes
ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener
regis
18:23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait
David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir
pauper et tenuis
18:24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus
est David
18:25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex
sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de
inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus
Philisthinorum
18:26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit
sermo in oculis David ut fieret gener regis
18:27 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant
et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et
adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol
filiam suam uxorem
18:28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol
autem filia Saul diligebat eum
18:29 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus
David cunctis diebus
18:30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem
egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et
celebre factum est nomen eius nimis
19:1 locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos
suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David
valde
19:2 et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere
te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis
19:3 ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque
fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo
tibi
19:4 locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum
dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit
tibi et opera eius bona sunt tibi valde
19:5 et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit
Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare
ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa
19:6 quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus
quia non occidetur
19:7 vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et
introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et
nudius tertius
19:8 motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus
Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius
19:9 et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo
sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua
19:10 nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit
David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et
David fugit et salvatus est nocte illa
19:11 misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum
et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua
dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris
19:12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque
salvatus est
19:13 tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem
pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis
19:14 misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est
quod aegrotaret
19:15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum
ad me in lecto ut occidatur
19:16 cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et
pellis caprarum ad caput eius
19:17 dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti
inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus
est mihi dimitte me alioquin interficiam te
19:18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et
nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et
morati sunt in Nahioth
19:19 nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in
Rama
19:20 misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent
cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est
etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi
19:21 quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt
autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi
prophetaverunt
19:22 abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam
magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt
Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama
19:23 et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus
Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth
in Rama
19:24 et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum
ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et
exivit proverbium num et Saul inter prophetas
20:1 fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus
est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum
meum in patrem tuum quia quaerit animam meam
20:2 qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus
quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit
me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud
20:3 et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia
inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte
tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut
ita dicam gradu ego morsque dividimur
20:4 et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam
tibi
20:5 dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex
more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar
in agro usque ad vesperam diei tertiae
20:6 si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut
iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi
sunt universis contribulibus eius
20:7 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito
quia conpleta est malitia eius
20:8 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum
tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me
interfice et ad patrem tuum ne introducas me
20:9 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo
cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem
tibi
20:10 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte
responderit tibi pater tuus dure
20:11 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent
ambo in agrum
20:12 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero
sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super
David et non statim misero ad te et notum tibi fecero
20:13 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem
perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et
dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre
meo
20:14 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus
fuero
20:15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum
quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra
20:16 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus
de manu inimicorum David
20:17 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut
animam enim suam ita diligebat eum
20:18 dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris
20:19 requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus
et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis
iuxta lapidem cui est nomen Ezel
20:20 et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me
ad signum
20:21 mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas
20:22 si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad
me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic
locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te
Dominus
20:23 de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me
et te usque in sempiternum
20:24 absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit
rex ad comedendum panem
20:25 cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem
quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul
vacuusque apparuit locus David
20:26 et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod
forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus
20:27 cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus
apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit
filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
20:28 et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem
20:29 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate
unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in
oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit
ad mensam regis
20:30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum
ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem
tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
20:31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non
stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad
me quia filius mortis est
20:32 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid
fecit
20:33 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan
quod definitum esset patri suo ut interficeret David
20:34 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in
die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod
confudisset eum pater suus
20:35 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum
David et puer parvulus cum eo
20:36 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio
cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
20:37 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et
clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro
ultra te
20:38 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne
steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum
suum
20:39 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et
David rem noverant
20:40 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in
civitatem
20:41 cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum
et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum
fleverunt pariter David autem amplius
20:42 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus
ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen
meum et semen tuum usque in sempiternum
20:43 et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem
21:1 venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit
Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus
est tecum
21:2 et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et
dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi
praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum
21:3 nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut
quicquid inveneris
21:4 et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum
sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus
21:5 et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus
agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et
fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa
hodie sanctificabitur in vasis
21:6 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi
panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini
ut ponerentur panes calidi
21:7 erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo
Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul
21:8 dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut
gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis
urguebat
21:9 et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in
valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere
tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter
similis da mihi eum
21:10 surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit
ad Achis regem Geth
21:11 dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae
nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David
decem milia
21:12 posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a
facie Achis regis Geth
21:13 et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum
et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam
21:14 et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare
adduxistis eum ad me
21:15 an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me
praesente hicine ingredietur domum meam
22:1 abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum
audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum
illuc
22:2 et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et
oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps
fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
22:3 et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad
regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid
faciat mihi Deus
22:4 et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum
cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
22:5 dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio
proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum
Hareth
22:6 et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo
Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama
hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum
22:7 ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid
omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet
tribunos et centuriones
22:8 quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet
maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui
vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit
filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie
22:9 respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter
servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium
Achitob
22:10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium
Goliath Philisthei dedit illi
22:11 misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem
et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt
universi ad regem
22:12 et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum domine
22:13 dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius
Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut
consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens
22:14 respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis
sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et
gloriosus in domo tua
22:15 num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur
rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non
enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel
grande
22:16 dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui
22:17 et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et
interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes
quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis
extendere manum suam in sacerdotes Domini
22:18 et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque
Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta
quinque viros vestitos ephod lineo
22:19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et
mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii
22:20 evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius nomen erat
Abiathar fugit ad David
22:21 et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini
22:22 et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset
Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum
patris tui
22:23 mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam quaeret et
animam tuam mecumque servaberis
23:1 et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et
diripiunt areas
23:2 consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam
Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos
et salvabis Ceila
23:3 et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea
consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina
Philisthinorum
23:4 rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et
vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua
23:5 abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos
et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David
habitatores Ceilae
23:6 porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in
Ceila ephod secum habens descenderat
23:7 nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul
tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in
qua portae et serae
23:8 et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et
obsideret David et viros eius
23:9 quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit
ad Abiathar sacerdotem adplica ephod
23:10 et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod
disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me
23:11 si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut
audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus
descendet
23:12 dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum
in manu Saul et dixit Dominus tradent
23:13 surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de
Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod
fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire
23:14 morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in
monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non
tradidit eum Deus in manus eius
23:15 et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius
porro David erat in deserto Ziph in silva
23:16 et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et
confortavit manus eius in Deo dixitque ei
23:17 ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu
regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus
scit hoc
23:18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in
silva Ionathas autem reversus est in domum suam
23:19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David
latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad
dexteram deserti
23:20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende
nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
23:21 dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam
23:22 abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et
considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat
enim de me quod callide insidier ei
23:23 considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et
revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra
se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda
23:24 at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri
eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth
23:25 ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David
statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum
audisset Saul persecutus est David in deserto Maon
23:26 et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius
erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse
evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant
David et viros eius ut caperent eos
23:27 et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt
se Philisthim super terram
23:28 reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in
occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram
Dividentem
24:1 ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi
24:2 cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos
nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi
24:3 adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel
perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas
petras quae solis hibicibus perviae sunt
24:4 et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque
ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et
viri eius in interiori parte speluncae latebant
24:5 et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus
ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in
oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter
24:6 post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram
clamydis Saul
24:7 dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc
rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam
christus Domini est
24:8 et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut
consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto
itinere
24:9 surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit
post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et
inclinans se David pronus in terram adoravit
24:10 dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David
quaerit malum adversum te
24:11 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu
mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus
meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus
Domini est
24:12 quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu
mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere
manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum
neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut
auferas eam
24:13 iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te
manus autem mea non sit in te
24:14 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur
impietas manus ergo mea non sit in te
24:15 quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris
et pulicem unum
24:16 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet
causam meam et eruat me de manu tua
24:17 cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul
dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem
suam et flevit
24:18 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi
bona ego autem reddidi tibi mala
24:19 et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me
Dominus in manu tua et non occideris me
24:20 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed
Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in
me
24:21 et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in
manu tua regnum Israhel
24:22 iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas
nomen meum de domo patris mei
24:23 et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et
viri eius ascenderunt ad tutiora loca
25:1 mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et
planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David
descendit in desertum Pharan
25:2 erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in
Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille
caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo
25:3 nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail
eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et
pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb
25:4 cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum
25:5 misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis
ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
25:6 et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et
omnibus quaecumque habes sit pax
25:7 audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto
numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege
omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo
25:8 interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri
gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit
manus tua da servis tuis et filio tuo David
25:9 cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec
ex nomine David et siluerunt
25:10 respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est
filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos
25:11 tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi
tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint
25:12 regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt
et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat
25:13 tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et
accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et
secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad
sarcinas
25:14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce
misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus
est eos
25:15 homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam
aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto
25:16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus
quibus pavimus apud eos greges
25:17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est
malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est
Belial ita ut nemo ei possit loqui
25:18 festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres
vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum
ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super
asinos
25:19 dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos
viro autem suo Nabal non indicavit
25:20 cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David
et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit
25:21 et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in
deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et
reddidit mihi malum pro bono
25:22 haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de
omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem
25:23 cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino
et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram
25:24 et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec
iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba
famulae tuae
25:25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum
Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego
autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti
25:26 nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit
te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant
sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum
25:27 quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua
tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum
25:28 aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus
domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris
malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae
25:29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam
tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud
Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in
impetu et circulo fundae
25:30 cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est
bona de te et constituerit te ducem super Israhel
25:31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo
quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum
benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae
25:32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit
te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum
25:33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et
ulciscerer me manu mea
25:34 alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere
tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad
lucem matutinam mingens ad parietem
25:35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque
ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem
tuam
25:36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo
eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis
et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane
25:37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua
verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi
lapis
25:38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et
mortuus est
25:39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui
iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a
malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David
et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem
25:40 et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad
eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem
25:41 quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua
sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei
25:42 et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et
quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios
David et facta est illi uxor
25:43 sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eius
25:44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais
qui erat de Gallim
26:1 et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus
est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis
26:2 et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia
virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph
26:3 et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso
solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod
venisset Saul post se in desertum
26:4 misit exploratores et didicit quod venisset certissime
26:5 et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset
locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius
Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius
26:6 ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem
Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego
descendam tecum
26:7 venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul
iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput
eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius
26:8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in
manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus
non erit
26:9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit
manum suam in christum Domini et innocens erit
26:10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut
dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit
26:11 propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum
Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae
et abeamus
26:12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et
abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret
sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos
26:13 cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis
de longe et esset grande intervallum inter eos
26:14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne
respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et
inquietas regem
26:15 et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis
tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus
est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum
26:16 non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis
estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo
vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius
26:17 cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili
mi David et David vox mea domine mi rex
26:18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid
feci aut quod est in manu mea malum
26:19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus
incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum
maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem
in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis
26:20 et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia
egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur
perdix in montibus
26:21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra
male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie
apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis
26:22 et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris
et tollat eam
26:23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem
tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in
christum Domini
26:24 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic
magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia
26:25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem
faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul
reversus est in locum suum
27:1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul
nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet
Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus
eius
27:2 et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis
filium Mahoc regem Geth
27:3 et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus
eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor
Nabal Carmeli
27:4 et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit
ultra ut quaereret eum
27:5 dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur
mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet
servus tuus in civitate regis tecum
27:6 dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta
est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
27:7 fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione
Philisthinorum quattuor mensuum
27:8 et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de
Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus
euntibus Sur usque ad terram Aegypti
27:9 et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et
mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes
revertebatur et veniebat ad Achis
27:10 dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David
contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni
27:11 virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth
dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat
decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum
27:12 credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra
populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus
28:1 factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina
sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David
sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui
28:2 dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et
ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus
28:3 Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et
sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de
terra
28:4 congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in
Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe
28:5 et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis
28:6 consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per
sacerdotes neque per prophetas
28:7 dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem
et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum
est mulier habens pythonem in Aendor
28:8 mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit
ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi
in pythone et suscita mihi quem dixero tibi
28:9 et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo
eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut
occidar
28:10 et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet
tibi quicquam mali propter hanc rem
28:11 dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita
mihi
28:12 cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit
ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul
28:13 dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul
deos vidi ascendentes de terra
28:14 dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et
ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit
se super faciem suam in terra et adoravit
28:15 dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et
ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus
recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per
somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam
28:16 et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et
transierit ad aemulum tuum
28:17 faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet
regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David
28:18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in
Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie
28:19 et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem
tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in
manu Philisthim
28:20 statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba
Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa
28:21 ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat
valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui
animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me
28:22 nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te
buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere
28:23 qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et
mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super
lectum
28:24 mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit
et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma
28:25 et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent
surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam
29:1 congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et
Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel
29:2 et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus
David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis
29:3 dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et
ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus
Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni
in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc
29:4 irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei
revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non
descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari
coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in
capitibus nostris
29:5 nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul
in milibus suis et David in decem milibus suis
29:6 vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu
et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in
castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque
ad diem hanc sed satrapis non places
29:7 revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum
Philisthim
29:8 dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me
servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non
veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis
29:9 respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu
in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non
ascendet nobiscum in proelium
29:10 igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et
cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite
29:11 surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut
proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim
autem ascenderunt in Iezrahel
30:1 cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia
Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et
percusserant Siceleg et succenderant eam igni
30:2 et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et
non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere
suo
30:3 cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent
eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse
captivas
30:4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et
planxerunt donec deficerent in eis lacrimae
30:5 siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant Ahinoem
Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
30:6 et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare
quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus
confortatus est autem David in Domino Deo suo
30:7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod
et adplicuit Abiathar ephod ad David
30:8 et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos
et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim
conprehendes eos et excuties praedam
30:9 abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt
usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt
30:10 persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant
enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor
30:11 et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David
dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam
30:12 sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae
cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim
comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus
30:13 dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei
puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me
dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius
30:14 siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam
et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni
30:15 dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura
mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et
ducam te ad cuneum istum
30:16 qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae
terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro
cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra
Iuda
30:17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei
et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui
ascenderant camelos et fugerant
30:18 eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores
suas eruit
30:19 nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de
filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit David
30:20 et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam
dixeruntque haec est praeda David
30:21 venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec
sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui
egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David
ad populum salutavit eos pacifice
30:22 respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant
cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de
praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum
acceperint recedant
30:23 dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae
tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui
eruperant adversum nos in manu nostra
30:24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit
descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident
30:25 et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et
praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc
30:26 venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus
Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium
Domini
30:27 his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in
Iether
30:28 et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama
30:29 et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in urbibus Ceni
30:30 et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac
30:31 et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus
commoratus fuerat David ipse et viri eius
31:1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri
Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe
31:2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt
Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
31:3 totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum
viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis
31:4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me
ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et
noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque
Saul gladium et inruit super eum
31:5 quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul
inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
31:6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et
universi viri eius in die illa pariter
31:7 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans
Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et
filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim
et habitaverunt ibi
31:8 facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent
interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte
Gelboe
31:9 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt
in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo
idolorum et in populis
31:10 et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius
suspenderunt in muro Bethsan
31:11 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant
Philisthim Saul
31:12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et
tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan
veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
31:13 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et
ieiunaverunt septem diebus