Vulgata .
Ruth
1:1 in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in
terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione
moabitide cum uxore sua ac duobus liberis
1:2 ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter
Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem
moabitidem morabantur ibi
1:3 et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis
1:4 qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera
Ruth manseruntque ibi decem annis
1:5 et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier
orbata duobus liberis ac marito
1:6 et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione
moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et
dedisset eis escas
1:7 egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et
iam in via posita revertendi in terram Iuda
1:8 dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum
misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum
1:9 det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis
et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt
1:10 et dicere tecum pergemus ad populum tuum
1:11 quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num
ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis
1:12 revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec
apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere
filios
1:13 si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant
pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia
vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me
1:14 elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum
est ac reversa Ruth adhesit socrui suae
1:15 cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad
deos suos vade cum ea
1:16 quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam
quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor
populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus
1:17 quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum
accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors
me et te separaverit
1:18 videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum
pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere
1:19 profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem
ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec
est illa Noemi
1:20 quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara
hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens
1:21 egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis
me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens
1:22 venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra
peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea
metebantur
2:1 erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum
nomine Booz
2:2 dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et
colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque clementis in me
patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi
2:3 abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem
ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech
2:4 et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus
vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus
2:5 dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat cuius est haec puella
2:6 qui respondit haec est Moabitis quae venit cum Noemi de regione
moabitide
2:7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia
et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum
reversa est
2:8 et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum
agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis
2:9 et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi
molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de
quibus et pueri bibunt
2:10 quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum
unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me
dignareris peregrinam mulierem
2:11 cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui
tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram
in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas
2:12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a
Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas
2:13 quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus
es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis unius
puellarum tuarum
2:14 dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede
panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus
et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias
2:15 atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit autem
Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis
eam
2:16 et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere
permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat
2:17 collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga
caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres
modios
2:18 quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae
insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat
2:19 dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit
benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata
et nomen dixit viri quod Booz vocaretur
2:20 cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam
quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait
noster est homo
2:21 et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu messoribus eius
iungerer donec omnes segetes meterentur
2:22 cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad
metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi
2:23 iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec
hordea et triticum in horreis conderentur
3:1 postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi
quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi
3:2 Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et
hac nocte aream hordei ventilat
3:3 lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac
descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit
3:4 quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque
et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi
iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas
3:5 quae respondit quicquid praeceperis faciam
3:6 descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus
3:7 cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque
ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a
pedibus eius pallio se proiecit
3:8 et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque
mulierem iacentem ad pedes suos
3:9 et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua
expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es
3:10 et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam
posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites
3:11 noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim
omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse
virtutis
3:12 nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior
3:13 quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure
retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla
dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane
3:14 dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque
antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis
noverit quod huc veneris
3:15 et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene
utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et
posuit super eam quae portans ingressa est civitatem
3:16 et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque
ei omnia quae sibi fecisset homo
3:17 et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te
reverti ad socrum tuam
3:18 dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat
neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est
4:1 ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum
praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper
et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit
4:2 tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos
sedete hic
4:3 quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris
nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de regione moabitide
4:4 quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et
maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et
posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid
facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me
qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam
4:5 cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque
Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen
propinqui tui in hereditate sua
4:6 qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem
familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter
carere profiteor
4:7 hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si
quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio solvebat
homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium
cessionis in Israhel
4:8 dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de
pede suo
4:9 at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos estis
hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et Chellion et
Maalon tradente Noemi
4:10 et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem
nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum eius de familia sua ac
fratribus et populo deleatur vos inquam huius rei testes estis
4:11 respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu nos
testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam
sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum
virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem
4:12 fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Iudae de
semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella
4:13 tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est ad eam et
dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium
4:14 dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non est passus
ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur nomen eius in Israhel
4:15 et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru
enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si
septem haberes filios
4:16 susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulae
officio fungebatur
4:17 vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est
filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai patris David
4:18 hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom
4:19 Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab
4:20 Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma
4:21 Salma genuit Booz Booz genuit Obed
4:22 Obed genuit Isai Isai genuit David