Vulgata .
Revelation of John
1:1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis
suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum
servo suo Iohanni
1:2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi
quaecumque vidit
1:3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae
in ea scripta sunt tempus enim prope est
1:4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab
eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in
conspectu throni eius sunt
1:5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et
princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in
sanguine suo
1:6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et
imperium in saecula saeculorum amen
1:7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum
pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
1:8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui
est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
1:9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et
patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum
Dei et testimonium Iesu
1:10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam
tamquam tubae
1:11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis
Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam
et Laodiciam
1:12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et
conversus vidi septem candelabra aurea
1:13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum
podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
1:14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam
nix et oculi eius velut flamma ignis
1:15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox
illius tamquam vox aquarum multarum
1:16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius
utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute
sua
1:17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit
dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
1:18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et
habeo claves mortis et inferni
1:19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post
haec
1:20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem
candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et
candelabra septem septem ecclesiae sunt
2:1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas
in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
2:2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes
sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et
invenisti eos mendaces
2:3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non
defecisti
2:4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
2:5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera
fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi
paenitentiam egeris
2:6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
2:7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo
ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
2:8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus
qui fuit mortuus et vivit
2:9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et
blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt
synagoga Satanae
2:10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex
vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem
esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
2:11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit
non laedetur a morte secunda
2:12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam
utraque parte acutam
2:13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non
negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus
est apud vos ubi Satanas habitat
2:14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam
Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et
fornicari
2:15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
2:16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo
cum illis in gladio oris mei
2:17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo
ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen
novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
2:18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui
habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
2:19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam
tuam et opera tua novissima plura prioribus
2:20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se
dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de
idolothytis
2:21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a
fornicatione sua
2:22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem
maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
2:23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia
ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera
vestra
2:24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent
doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum
dicunt non mittam super vos aliud pondus
2:25 tamen id quod habetis tenete donec veniam
2:26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo
illi potestatem super gentes
2:27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
2:28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
2:29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
3:1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem
spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod
vivas et mortuus es
3:2 esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim
invenio opera tua plena coram Deo meo
3:3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et
paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies
qua hora veniam ad te
3:4 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta
sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
3:5 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius
de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis
eius
3:6 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
3:7 et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus
qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo
aperit
3:8 scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest
cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non
negasti nomen meum
3:9 ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt
sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos
et scient quia ego dilexi te
3:10 quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora
temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in
terra
3:11 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
3:12 qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non
egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis
Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum
novum
3:13 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
3:14 et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis
et verus qui est principium creaturae Dei
3:15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus
esses aut calidus
3:16 sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere
ex ore meo
3:17 quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis
quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus
3:18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et
vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et
collyrio inungue oculos tuos ut videas
3:19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age
3:20 ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et
aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
3:21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et
sedi cum Patre meo in throno eius
3:22 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
4:1 post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam
audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi
quae oportet fieri post haec
4:2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra
sedem sedens
4:3 et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et
iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae
4:4 et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos
viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in
capitibus eorum coronas aureas
4:5 et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem
lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei
4:6 et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in
medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et
retro
4:7 et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et
tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile
aquilae volanti
4:8 et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in
circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte
dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui
est et qui venturus est
4:9 et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem
sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum
4:10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et
adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante
thronum dicentes
4:11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et
virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et
creata sunt
5:1 et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et
foris signatum sigillis septem
5:2 et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus
aperire librum et solvere signacula eius
5:3 et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire
librum neque respicere illum
5:4 et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum
nec videre eum
5:5 et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu
Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius
5:6 et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio
seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos
septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram
5:7 et venit et accepit de dextera sedentis de throno
5:8 et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor
seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas
aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum
5:9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et
aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in
sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione
5:10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super
terram
5:11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et
animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium
5:12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere
virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et
gloriam et benedictionem
5:13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram
et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in
throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula
saeculorum
5:14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et
adoraverunt
6:1 et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi
unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni
6:2 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum
et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret
6:3 et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens
veni
6:4 et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei
ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est
illi gladius magnus
6:5 et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni
et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in
manu sua
6:6 et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem
bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et
oleum ne laeseris
6:7 et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis
dicentis veni et vidi
6:8 et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et
inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes
terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae
6:9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas
interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant
6:10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus
non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra
6:11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut
requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et
fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi
6:12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est
magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota
facta est sicut sanguis
6:13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos
suos cum vento magno movetur
6:14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae
de locis suis motae sunt
6:15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et
omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium
6:16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a
facie sedentis super thronum et ab ira agni
6:17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare
7:1 post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos
terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram
neque super mare neque in ullam arborem
7:2 et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum
Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere
terrae et mari
7:3 dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus quoadusque
signemus servos Dei nostri in frontibus eorum
7:4 et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia
signati ex omni tribu filiorum Israhel
7:5 ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim milia
ex tribu Gad duodecim milia
7:6 ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim milia ex
tribu Manasse duodecim milia
7:7 ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia ex tribu
Issachar duodecim milia
7:8 ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim milia ex
tribu Beniamin duodecim milia signati
7:9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus
gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in
conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum
7:10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super
thronum et agno
7:11 et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor
animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et
adoraverunt Deum
7:12 dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum
actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum
amen
7:13 et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt
stolis albis qui sunt et unde venerunt
7:14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt
de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in
sanguine agni
7:15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo
eius et qui sedet in throno habitabit super illos
7:16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol
neque ullus aestus
7:17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad
vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum
8:1 et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo
quasi media hora
8:2 et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis
septem tubae
8:3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum
et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium
super altare aureum quod est ante thronum
8:4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli
coram Deo
8:5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et
misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et
terraemotus
8:6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba
canerent
8:7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in
sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et
tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est
8:8 et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens
missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis
8:9 et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia
pars navium interiit
8:10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna
ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes
aquarum
8:11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars
aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae
factae sunt
8:12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis
et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia
pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter
8:13 et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum
dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus
tubae trium angelorum qui erant tuba canituri
9:1 et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo cecidisse
in terram et data est illi clavis putei abyssi
9:2 et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus
fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei
9:3 et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis potestas
sicut habent potestatem scorpiones terrae
9:4 et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride
neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in
frontibus
9:5 et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur mensibus
quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem
9:6 et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et
desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis
9:7 et similitudines lucustarum similes equis paratis in proelium et
super capita earum tamquam coronae similes auro et facies earum sicut
facies hominum
9:8 et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut
leonum erant
9:9 et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut
vox curruum equorum multorum currentium in bellum
9:10 et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis earum
potestas earum nocere hominibus mensibus quinque
9:11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice
Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans
9:12 vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec
9:13 et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex cornibus
altaris aurei quod est ante oculos Dei
9:14 dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui
alligati sunt in flumine magno Eufrate
9:15 et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et
mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum
9:16 et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia audivi
numerum eorum
9:17 et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes
loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant
tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et
sulphur
9:18 ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo
et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum
9:19 potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam
caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent
9:20 et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque
paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia
et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque
videre possunt neque audire neque ambulare
9:21 et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis
suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis
10:1 et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et
iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam
columna ignis
10:2 et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum
dextrum supra mare sinistrum autem super terram
10:3 et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset
locuta sunt septem tonitrua voces suas
10:4 et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi
vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli
ea scribere
10:5 et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit
manum suam ad caelum
10:6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et
ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in
eo sunt quia tempus amplius non erit
10:7 sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et
consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos
prophetas
10:8 et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade
accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram
10:9 et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi
accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo
erit dulce tamquam mel
10:10 et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo
tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus
10:11 et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et
linguis et regibus multis
11:1 et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire
templum Dei et altare et adorantes in eo
11:2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum
quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus
quadraginta duobus
11:3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis
sexaginta amicti saccos
11:4 hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae
stantes
11:5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et
devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum
occidi
11:6 hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae
ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et
percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint
11:7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso
faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos
11:8 et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur
spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est
11:9 et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora
eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in
monumentis
11:10 et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et
munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos qui
inhabitant super terram
11:11 et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos
et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui
viderunt eos
11:12 et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et
ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum
11:13 et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars
civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem
milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli
11:14 vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
11:15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in
caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi
eius et regnabit in saecula saeculorum
11:16 et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in
sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
11:17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui
eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
11:18 et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum
iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et
timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui
corruperunt terram
11:19 et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti
eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et
grando magna
12:1 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub
pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim
12:2 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat
12:3 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus
habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem
diademata
12:4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas
in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum
peperisset filium eius devoraret
12:5 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga
ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius
12:6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi
pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
12:7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius
proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
12:8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo
12:9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur
Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram
et angeli eius cum illo missi sunt
12:10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et
virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est
accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei
nostri die ac nocte
12:11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum
testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem
12:12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et
mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod
modicum tempus habet
12:13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus
est mulierem quae peperit masculum
12:14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in
desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium
temporis a facie serpentis
12:15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut
eam faceret trahi a flumine
12:16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit
flumen quod misit draco de ore suo
12:17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum
reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium
Iesu
12:18 et stetit super harenam maris
13:1 et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et
cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius
nomina blasphemiae
13:2 et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et
os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem
magnam
13:3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis
eius curata est et admirata est universa terra post bestiam
13:4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et
adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit
pugnare cum ea
13:5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi
potestas facere menses quadraginta duo
13:6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et
tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
13:7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et
data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
13:8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt
scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
13:9 si quis habet aurem audiat
13:10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit
oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum
13:11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo
similia agni et loquebatur sicut draco
13:12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et
facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata
est plaga mortis
13:13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in
terram in conspectu hominum
13:14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi
facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant
imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
13:15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur
imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae
occidantur
13:16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et
liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
13:17 et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen
bestiae aut numerum nominis eius
13:18 hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae
numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex
14:1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum
quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius
scriptum in frontibus suis
14:2 et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam
vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum
citharizantium in citharis suis
14:3 et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor
animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum
quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra
14:4 hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt
hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus
primitiae Deo et agno
14:5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt
14:6 et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem
evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super
omnem gentem et tribum et linguam et populum
14:7 dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora
iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes
aquarum
14:8 et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa
magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes
14:9 et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si
quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit caracterem in
fronte sua aut in manu sua
14:10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae
ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum
et ante conspectum agni
14:11 et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec
habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et
si quis acceperit caracterem nominis eius
14:12 hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem
Iesu
14:13 et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in
Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus
suis opera enim illorum sequuntur illos
14:14 et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem
Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua
falcem acutam
14:15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem
super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam
aruit messis terrae
14:16 et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa
est terra
14:17 et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse
falcem acutam
14:18 et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et
clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam
acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius
14:19 et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam
terrae et misit in lacum irae Dei magnum
14:20 et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu
usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta
15:1 et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem
habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira
Dei
15:2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt
bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare
vitreum habentes citharas Dei
15:3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna
et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae
rex saeculorum
15:4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius
quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam
iudicia tua manifestata sunt
15:5 et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi
testimonii in caelo
15:6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo vestiti
lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis
15:7 et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem fialas
aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum
15:8 et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et
nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagae
septem angelorum
16:1 et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et
effundite septem fialas irae Dei in terram
16:2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est
vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et
eos qui adoraverunt imaginem eius
16:3 et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis
tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
16:4 et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes
aquarum et factus est sanguis
16:5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras
sanctus quia haec iudicasti
16:6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis
dedisti bibere digni sunt
16:7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta
iudicia tua
16:8 et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu
adficere homines et igni
16:9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei
habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut
darent illi gloriam
16:10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est
regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
16:11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et
non egerunt paenitentiam ex operibus suis
16:12 et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et
siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
16:13 et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore
pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
16:14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad
reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei
omnipotentis
16:15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua
ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
16:16 et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon
16:17 et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de
templo a throno dicens factum est
16:18 et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus
est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis
terraemotus sic magnus
16:19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium
ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem
vini indignationis irae eius
16:20 et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
16:21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et
blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna
facta est vehementer
17:1 et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et
locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis
magnae quae sedet super aquas multas
17:2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui
inhabitant terram de vino prostitutionis eius
17:3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem
super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita
septem et cornua decem
17:4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et
lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum
abominationum et inmunditia fornicationis eius
17:5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater
fornicationum et abominationum terrae
17:6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine
martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna
17:7 et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum
mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem
cornua
17:8 bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et
in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt
scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam
quia erat et non est
17:9 et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes
sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
17:10 quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit
oportet illum breve tempus manere
17:11 et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est
et in interitum vadit
17:12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum
acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam
17:13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae
tradunt
17:14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus
dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et
fideles
17:15 et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et
gentes et linguae
17:16 et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et
desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam
igni concremabunt
17:17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est
ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei
17:18 et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super
reges terrae
18:1 et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem
potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius
18:2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et
facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et
custodia omnis volucris inmundae
18:3 quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges
terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute
deliciarum eius divites facti sunt
18:4 et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus
ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis
18:5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est
Deus iniquitatum eius
18:6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum
opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum
18:7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi
tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non
sum et luctum non videbo
18:8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni
conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam
18:9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa
fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius
18:10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae
civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit
iudicium tuum
18:11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam
merces eorum nemo emet amplius
18:12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi
et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa
eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore
18:13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et
vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et
raedarum et mancipiorum et animarum hominum
18:14 et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et
clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient
18:15 mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt
propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes
18:16 et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et
purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis
18:17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis
gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria
operantur longe steterunt
18:18 et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis
civitati huic magnae
18:19 et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et
lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes
qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est
18:20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam
iudicavit Deus iudicium vestrum de illa
18:21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et
misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et
ultra iam non invenietur
18:22 et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non
audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te
amplius et vox molae non audietur in te amplius
18:23 et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae
non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia
in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes
18:24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium
qui interfecti sunt in terra
19:1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo
dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est
19:2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice
magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem
servorum suorum de manibus eius
19:3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula
saeculorum
19:4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et
adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia
19:5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi
eius et qui timetis eum pusilli et magni
19:6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum
et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit
Dominus Deus noster omnipotens
19:7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae
agni et uxor eius praeparavit se
19:8 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum
byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
19:9 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt
et dicit mihi haec verba vera Dei sunt
19:10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne
feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu
Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae
19:11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super
eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat
19:12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata
multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
19:13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius
Verbum Dei
19:14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis
vestiti byssinum album mundum
19:15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat
gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini
furoris irae Dei omnipotentis
19:16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et
Dominus dominantium
19:17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens
omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad
cenam magnam Dei
19:18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium
et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac
servorum et pusillorum ac magnorum
19:19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad
faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius
19:20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit
signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae
qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis
ardentis sulphure
19:21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit
de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum
20:1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et
catenam magnam in manu sua
20:2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et
Satanas et ligavit eum per annos mille
20:3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non
seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet
illum solvi modico tempore
20:4 et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et
animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et
qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt
caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt
cum Christo mille annis
20:5 ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec
est resurrectio prima
20:6 beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his
secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et
regnabunt cum illo mille annis
20:7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere
suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae
Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut
harena maris
20:8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra
sanctorum et civitatem dilectam
20:9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui
seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia
20:10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula
saeculorum
20:11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius
aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis
20:12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et
libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati
sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum
20:13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt
mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera
ipsorum
20:14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda
est stagnum ignis
20:15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in
stagnum ignis
21:1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima
terra abiit et mare iam non est
21:2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a
Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
21:3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum
hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus
cum eis erit eorum Deus
21:4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non
erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima
abierunt
21:5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit
scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
21:6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis
ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
21:7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi
filius
21:8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et
fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars
illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda
21:9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem
plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam
uxorem agni
21:10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit
mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo
21:11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam
lapidi iaspidis sicut cristallum
21:12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in
portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim
tribuum filiorum Israhel
21:13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro
portae tres et ab occasu portae tres
21:14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim
nomina duodecim apostolorum agni
21:15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut
metiretur civitatem et portas eius et murum
21:16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta
et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim
milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt
21:17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum
mensura hominis quae est angeli
21:18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas
auro mundo simile vitro mundo
21:19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum
primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus
21:20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus
berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus
duodecimus amethistus
21:21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et
singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum
mundum tamquam vitrum perlucidum
21:22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum
illius est et agnus
21:23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas
Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
21:24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent
gloriam suam et honorem in illam
21:25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic
21:26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam
21:27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem
et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni
22:1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum
procedentem de sede Dei et agni
22:2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae
adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et
folia ligni ad sanitatem gentium
22:3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa
erunt et servi eius servient illi
22:4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
22:5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine
solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula
saeculorum
22:6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus
spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae
oportet fieri cito
22:7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri
huius
22:8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et
vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
22:9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum
prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
22:10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus
enim prope est
22:11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et
iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
22:12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum
opera sua
22:13 ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis
22:14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae
et portis intrent in civitatem
22:15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis
servientes et omnis qui amat et facit mendacium
22:16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis
ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
22:17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui
sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
22:18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis
adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro
isto
22:19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet
Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae
scripta sunt in libro isto
22:20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni
Domine Iesu
22:21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus