Vulgata .
Third Letter of John
1:1 senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
1:2 carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere
sicut prospere agit anima tua
1:3 gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus
veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
1:4 maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in
veritate ambulantes
1:5 carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in
peregrinos
1:6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae
quos bene facies deducens digne Deo
1:7 pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
1:8 nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis
1:9 scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in
eis Diotrepes non recipit nos
1:10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis
malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse
suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
1:11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex
Deo est qui malefacit non vidit Deum
1:12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos
autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum
est
1:13 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum
scribere tibi
1:14 spero autem protinus te videre et os ad os loquemur
1:15 pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen