Vulgata .
First Letter of John
1:1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod
perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
1:2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis
vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
1:3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem
habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius
Iesu Christo
1:4 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
1:5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis
quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
1:6 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris
ambulamus mentimur et non facimus veritatem
1:7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem
habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
1:8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et
veritas in nobis non est
1:9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat
nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
1:10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum
eius non est in nobis
2:1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis
peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
2:2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem
tantum sed etiam pro totius mundi
2:3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus
2:4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in
hoc veritas non est
2:5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in
hoc scimus quoniam in ipso sumus
2:6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse
ambulare
2:7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod
habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis
2:8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in
vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
2:9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque
adhuc
2:10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est
2:11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat
et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius
2:12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter
nomen eius
2:13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est
scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
2:14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis
patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes
quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum
2:15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit
mundum non est caritas Patris in eo
2:16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et
concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed
ex mundo est
2:17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem
Dei manet in aeternum
2:18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus
venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima
hora est
2:19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis
permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt
omnes ex nobis
2:20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
2:21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus
eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
2:22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus
hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
2:23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et
Patrem habet
2:24 vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis
permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis
2:25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam
aeternam
2:26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
2:27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non
necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de
omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in
eo
2:28 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et
non confundamur ab eo in adventu eius
2:29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit
iustitiam ex ipso natus est
3:1 videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et
sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
3:2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus
quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti
est
3:3 et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille
sanctus est
3:4 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est
iniquitas
3:5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in
eo non est
3:6 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec
cognovit eum
3:7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et
ille iustus est
3:8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat
in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
3:9 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius
in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
3:10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est
iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
3:11 quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus
alterutrum
3:12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter
quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius
iusta
3:13 nolite mirari fratres si odit vos mundus
3:14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam
diligimus fratres qui non diligit manet in morte
3:15 omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis
homicida non habet vitam aeternam in se manentem
3:16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam
posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
3:17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse
habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
3:18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
3:19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius
suadeamus corda nostra
3:20 quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et
novit omnia
3:21 carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
3:22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius
custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
3:23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu
Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
3:24 et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc
scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
4:1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex
Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
4:2 in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum
Christum in carne venisse ex Deo est
4:3 et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est
antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est
4:4 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in
vobis est quam qui in mundo
4:5 ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit
4:6 nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non
audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris
4:7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui
diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
4:8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
4:9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum
misit Deus in mundum ut vivamus per eum
4:10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse
dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
4:11 carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum
diligere
4:12 Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et
caritas eius in nobis perfecta est
4:13 in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam
de Spiritu suo dedit nobis
4:14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium
salvatorem mundi
4:15 quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo
manet et ipse in Deo
4:16 et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis
Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo
4:17 in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die
iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
4:18 timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem
quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
4:19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
4:20 si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax
est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit
quomodo potest diligere
4:21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et
fratrem suum
5:1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et
omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
5:2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et
mandata eius faciamus
5:3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata
eius gravia non sunt
5:4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est
victoria quae vincit mundum fides nostra
5:5 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius
Dei
5:6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua
solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam
Christus est veritas
5:7 quia tres sunt qui testimonium dant
5:8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
5:9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam
hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio
suo
5:10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit
Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod
testificatus est Deus de Filio suo
5:11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et
haec vita in Filio eius est
5:12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non
habet
5:13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui
creditis in nomine Filii Dei
5:14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus
secundum voluntatem eius audit nos
5:15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam
habemus petitiones quas postulavimus ab eo
5:16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit
ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo
dico ut roget
5:17 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
5:18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio
Dei conservat eum et malignus non tangit eum
5:19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
5:20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut
cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et
vita aeterna
5:21 filioli custodite vos a simulacris