Vulgata .
First Letter of Peter
1:1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti
Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
1:2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in
oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax
multiplicetur
1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum
magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per
resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
1:4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem
conservatam in caelis in vobis
1:5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari
in tempore novissimo
1:6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis
temptationibus
1:7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per
ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione
Iesu Christi
1:8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes
credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
1:9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
1:10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de
futura in vobis gratia prophetaverunt
1:11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus
Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores
glorias
1:12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant
ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos
Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
1:13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte
sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
1:14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae
vestrae desideriis
1:15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni
conversatione sitis
1:16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
1:17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat
secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore
conversamini
1:18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis
de vana vestra conversatione paternae traditionis
1:19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati
Christi
1:20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem
novissimis temporibus propter vos
1:21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et
dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
1:22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in
fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
1:23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei
vivi et permanentis
1:24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni
exaruit faenum et flos decidit
1:25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod
evangelizatum est in vos
2:1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et
invidias et omnes detractiones
2:2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut
in eo crescatis in salutem
2:3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
2:4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a
Deo autem electum honorificatum
2:5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis
sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per
Iesum Christum
2:6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum
angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
2:7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem
reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
2:8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec
credunt in quod et positi sunt
2:9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus
adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit
in admirabile lumen suum
2:10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti
misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
2:11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a
carnalibus desideriis quae militant adversus animam
2:12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod
detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus
considerantes glorificent Deum in die visitationis
2:13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi
quasi praecellenti
2:14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem
vero bonorum
2:15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis
inprudentium hominum ignorantiam
2:16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed
sicut servi Dei
2:17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem
honorificate
2:18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis
sed etiam discolis
2:19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis
tristitias patiens iniuste
2:20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si
benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
2:21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis
vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
2:22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
2:23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non
comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
2:24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut
peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
2:25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem
et episcopum animarum vestrarum
3:1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt
verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
3:2 considerantes in timore castam conversationem vestram
3:3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut
indumenti vestimentorum cultus
3:4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et
modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
3:5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se
subiectae propriis viris
3:6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae
benefacientes et non timentes ullam perturbationem
3:7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso
muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti
ne inpediantur orationes vestrae
3:8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores
misericordes humiles
3:9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e
contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem
hereditate possideatis
3:10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam
suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
3:11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur
eam
3:12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus
autem Domini super facientes mala
3:13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
3:14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum
ne timueritis et non conturbemini
3:15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati
semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis
est spe
3:16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo
quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in
Christo conversationem
3:17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam
malefacientes
3:18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis
ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
3:19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
3:20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in
diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae
factae sunt per aquam
3:21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis
depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per
resurrectionem Iesu Christi
3:22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis
et potestatibus et virtutibus
4:1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia
qui passus est carne desiit a peccatis
4:2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in
carne vivat temporis
4:3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam
qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus
potationibus et inlicitis idolorum cultibus
4:4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae
confusionem blasphemantes
4:5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
4:6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem
secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
4:7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et
vigilate in orationibus
4:8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia
caritas operit multitudinem peccatorum
4:9 hospitales invicem sine murmuratione
4:10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam
administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
4:11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex
virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum
Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen
4:12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis
fit quasi novi aliquid vobis contingat
4:13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione
gloriae eius gaudeatis exultantes
4:14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei
Spiritus in vobis requiescit
4:15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut
alienorum appetitor
4:16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto
nomine
4:17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a
nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
4:18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
4:19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori
commendant animas suas in benefactis
5:1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi
passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
5:2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed
spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
5:3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
5:4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem
gloriae coronam
5:5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem
humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat
gratiam
5:6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore
visitationis
5:7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura
est de vobis
5:8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo
rugiens circuit quaerens quem devoret
5:9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo
est vestrae fraternitati fieri
5:10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam
in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
5:11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
5:12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi
obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
5:13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
5:14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in
Christo