Vulgata .
Judges
1:1 post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis
ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli
1:2 dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius
1:3 et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna
contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo
Symeon
1:4 ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus
eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum
1:5 inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac
percusserunt Chananeum et Ferezeum
1:6 fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis
summitatibus manuum eius ac pedum
1:7 dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum
summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita
reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est
1:8 obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt
in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
1:9 et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in
montanis et ad meridiem et in campestribus
1:10 pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen
fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai
1:11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus
erat Cariathsepher id est civitas Litterarum
1:12 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam
dabo ei Axam filiam meam uxorem
1:13 cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor
dedit ei filiam suam coniugem
1:14 quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo
agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes
1:15 at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti
mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et
inriguum inferius
1:16 filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum
filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et
habitaverunt cum eo
1:17 abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul
Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est
nomen urbis Horma id est anathema
1:18 cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron
cum terminis suis
1:19 fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere
habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant
1:20 dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea
tres filios Enach
1:21 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin
habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in
praesentem diem
1:22 domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis
1:23 nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur
1:24 viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende
nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam
1:25 qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem
autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt
1:26 qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem
vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem
1:27 Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et
habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque
Chananeus habitare cum eis
1:28 postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et
delere noluit
1:29 Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed
habitavit cum eo
1:30 Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit
Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
1:31 Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et
Achazib et Alba et Afec et Roob
1:32 habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec
interfecit eum
1:33 Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et
habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae
et Bethanitae tributarii
1:34 artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad
planiora descenderent
1:35 habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon
et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei
tributarius
1:36 fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et
superiora loca
2:1 ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi
vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et
pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in
sempiternum
2:2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius
et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc
fecistis
2:3 quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et
dii eorum sint vobis in ruinam
2:4 cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israhel
elevaverunt vocem suam et fleverunt
2:5 et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum
immolaveruntque ibi hostias Domino
2:6 dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel unusquisque in
possessionem suam ut obtinerent eam
2:7 servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui longo post
eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum
Israhel
2:8 mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem
annorum
2:9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in
monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas
2:10 omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et
surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum
Israhel
2:11 feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et servierunt
Baalim
2:12 ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra
Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant
in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt
Dominum
2:13 dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth
2:14 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus
diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per
gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
2:15 sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut
locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt
2:16 suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium
manibus sed nec illos audire voluerunt
2:17 fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam
per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia
fecere contraria
2:18 cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur
misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede
vastantium
2:19 postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora
faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes
eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam
durissimam per quam ambulare consueverant
2:20 iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit
gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam
audire contempsit
2:21 et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
2:22 ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et
ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non
2:23 dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit
nec tradidit in manibus Iosue
3:1 hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem
et omnes qui non noverant bella Chananeorum
3:2 et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere
consuetudinem proeliandi
3:3 quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque
Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad
introitum Emath
3:4 dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret
mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non
3:5 itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et
Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei
3:6 et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis
tradiderunt et servierunt diis eorum
3:7 feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui
servientes Baalim et Astharoth
3:8 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus
Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis
3:9 et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit
eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem
3:10 fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est
ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae
et oppressit eum
3:11 quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius
Cenez
3:12 addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui
confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in
conspectu eius
3:13 et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit
Israhel atque possedit urbem Palmarum
3:14 servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis
3:15 et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem
vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro
dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab
3:16 qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum
longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro
femore
3:17 obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis
3:18 cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo
venerant
3:19 et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum
secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque
omnibus qui circa eum erant
3:20 ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus
dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno
3:21 extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore
suo infixitque eam in ventre eius
3:22 tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo
adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in
corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt
3:23 Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis
sera
3:24 per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas
fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo
3:25 expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus
aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem
in terra mortuum
3:26 Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum
Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath
3:27 et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo
filii Israhel ipso in fronte gradiente
3:28 qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos
nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et
occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt
transire quemquam
3:29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia
omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit
3:30 humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra
octoginta annis
3:31 post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim
sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel
4:1 addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post
mortem Ahoth
4:2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit
in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem
habitabat in Aroseth gentium
4:3 clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim habebat
falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos
4:4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in
illo tempore
4:5 et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et
Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne
iudicium
4:6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim
dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc
exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de
filiis Nepthalim et de filiis Zabulon
4:7 ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem
exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in
manu tua
4:8 dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non
pergam
4:9 quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non
reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque
Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
4:10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus
pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
4:11 Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus
suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem
quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes
4:12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in
montem Thabor
4:13 et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de
Aroseth gentium ad torrentem Cison
4:14 dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit
Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque
Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo
4:15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque
multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de
curru desiliens pedibus fugeret
4:16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad
Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem
caderet
4:17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei
erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei
4:18 egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me
domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab
ea pallio
4:19 dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae
aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum
4:20 dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit
aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis
nullus est
4:21 tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter
malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus
capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad
terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est
4:22 et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum
eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset
ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius
4:23 humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis
Israhel
4:24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem
Chanaan donec delerent eum
5:1 cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes
5:2 qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum
benedicite Domino
5:3 audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino
canam psallam Domino Deo Israhel
5:4 Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota
est caelique ac nubes stillaverunt aquis
5:5 montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel
5:6 in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et
qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios
5:7 cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora
surgeret mater in Israhel
5:8 nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus
et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel
5:9 cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis
vos discrimini benedicite Domino
5:10 qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et
ambulatis in via loquimini
5:11 ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi
narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit
populus Domini ad portas et obtinuit principatum
5:12 surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et
adprehende captivos tuos fili Abinoem
5:13 salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit
5:14 ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in
populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon
qui exercitum ducerent ad bellandum
5:15 duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui
quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben
magnanimorum repperta contentio est
5:16 quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso
contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
5:17 Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser
habitabat in litore maris et in portibus morabatur
5:18 Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione
Merome
5:19 venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach
iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes
5:20 de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et
cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
5:21 torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison
conculca anima mea robustos
5:22 ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps
ruentibus fortissimis hostium
5:23 maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite
habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium
fortissimorum eius
5:24 benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in
tabernaculo suo
5:25 aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum
5:26 sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos
percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide
perforans
5:27 inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius
volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis
5:28 per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo
loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes
quadrigarum illius
5:29 una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit
5:30 forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei
vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia
ad ornanda colla congeritur
5:31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut
sol in ortu suo splendet ita rutilent
5:32 quievitque terra per quadraginta annos
6:1 fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit
eos in manu Madian septem annis
6:2 et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in
montibus et munitissima ad repugnandum loca
6:3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri
orientalium nationum
6:4 et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant
usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant
in Israhel non oves non boves non asinos
6:5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et
instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et
camelorum quicquid tetigerant devastantes
6:6 humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
6:7 et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas
6:8 qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus
Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo
servitutis
6:9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant
vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
6:10 et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in
quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam
6:11 venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra
et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius
excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian
6:12 apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime
6:13 dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur
adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt
patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem
dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
6:14 respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et
liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te
6:15 qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce
familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei
6:16 dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum
virum
6:17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu
sis qui loquaris ad me
6:18 ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et
offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum
6:19 ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio
azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in
ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei
6:20 cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super
petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita
6:21 extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et
tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes
azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius
6:22 vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus
quia vidi angelum Domini facie ad faciem
6:23 dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris
6:24 aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini
pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae
Ezri
6:25 nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum
taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus
quod circa aram est succide
6:26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius
super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et
offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris
6:27 adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut
praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius
civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit
6:28 cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram
Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod
tunc aedificatum erat
6:29 dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem
facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia
6:30 et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit
aram Baal et succidit nemus
6:31 quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo
qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus
est vindicet se de eo qui suffodit aram eius
6:32 ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas
ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
6:33 igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt
simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel
6:34 spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit
domum Abiezer ut sequeretur
6:35 misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum
et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei
6:36 dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel
sicut locutus es
6:37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in
omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis
Israhel
6:38 factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam
rore conplevit
6:39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si
adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus
siccum sit et omnis terra rore madens
6:40 fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in
solo vellere et ros in omni terra
7:1 igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis
populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra
Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi
7:2 dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur
Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis
viribus liberatus sum
7:3 loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui formidolosus
et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt
ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt
7:4 dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas
et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat
quem ire prohibuero revertatur
7:5 cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui
lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum
qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt
7:6 fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant
trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat
7:7 et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas
liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo
revertatur in locum suum
7:8 sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam
multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis
viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle
7:9 eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia
tradidi eos in manu tua
7:10 sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus
7:11 et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et
securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer
eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae
7:12 Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in
valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut
harena quae iacet in litoribus maris
7:13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in
hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi
subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere
cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et
terrae funditus coaequavit
7:14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis
filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia
castra eius
7:15 cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et
reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus
nostras castra Madian
7:16 divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus
eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum
7:17 et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar
partem castrorum et quod fecero sectamini
7:18 quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum
circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni
7:19 ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte
castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis
coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas
7:20 cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias
confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes
tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
7:21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia
itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt
7:22 et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes
inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede
truncabant
7:23 fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath
conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse
persequebantur Madian
7:24 misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite
in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem
clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque
Bethbera
7:25 adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in
petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita
Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis
8:1 dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut
non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter
et prope vim inferentes
8:2 quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis
nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer
8:3 in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid
tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit
spiritus eorum quo tumebant contra eum
8:4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris
qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant
8:5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est
quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian
8:6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et
Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo
panes
8:7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in
manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti
8:8 et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius
loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth
8:9 dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam
turrem hanc
8:10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo
quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium
populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium
8:11 ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur
ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi
erant et nihil adversi suspicabantur
8:12 fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit
turbato omni exercitu eorum
8:13 revertensque de bello ante solis ortum
8:14 adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina
principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros
8:15 venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus
exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus
tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et
defecerunt panes
8:16 tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et
contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth
8:17 turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis
8:18 dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in
Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis
8:19 quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit Dominus
si servassetis eos non vos occiderem
8:20 dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non
eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat
8:21 dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta
aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana
et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari
solent
8:22 dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu et
filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian
8:23 quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius
meus sed dominabitur Dominus
8:24 dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures
ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant
8:25 qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram
pallium proiecerunt in eo inaures de praeda
8:26 et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli
absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti
soliti erant et praeter torques aureos camelorum
8:27 fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra
fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni
domui eius in ruinam
8:28 humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt
ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus
praefuit Gedeon
8:29 abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua
8:30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo
quod plures haberet uxores
8:31 concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium
nomine Abimelech
8:32 mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in
sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri
8:33 postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et
fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in
deum
8:34 nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium
inimicorum suorum per circuitum
8:35 nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta omnia
bona quae fecerat Israheli
9:1 abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris
suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris
suae dicens
9:2 loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur
vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis
unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum
9:3 locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem
universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech
dicentes frater noster est
9:4 dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui
conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum
9:5 et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios
Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham
filius Hierobbaal minimus et absconditus est
9:6 congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae familiae urbis
Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum quae
stabat in Sychem
9:7 quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis
Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita
audiat vos Deus
9:8 ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera
nobis
9:9 quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii
utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear
9:10 dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe
9:11 quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam
fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear
9:12 locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis
9:13 quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat
Deum et homines et inter ligna cetera commoveri
9:14 dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos
9:15 quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et
sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno
et devoret cedros Libani
9:16 nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos
regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et
reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
9:17 et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian
9:18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis
filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem
Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater
vester sit
9:19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius
hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis
9:20 sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores
Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido
Mello et devoret Abimelech
9:21 quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu
Abimelech fratris sui
9:22 regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis
9:23 misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores
Sychem qui coeperunt eum detestari
9:24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et
effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in
ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant
9:25 posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum
illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes praedas de
praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech
9:26 venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in
Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores Sychem
9:27 egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis
cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula
maledicebant Abimelech
9:28 clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est Sychem ut
serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem
Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei
9:29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de
medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem
et veni
9:30 Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed
iratus est valde
9:31 et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed
venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem
9:32 surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
9:33 et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem
egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris
9:34 surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit
insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
9:35 egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae
civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de
insidiarum loco
9:36 cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus
multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi
hominum capita et hoc errore deciperis
9:37 rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae descendit et
unus cuneus venit per viam quae respicit quercum
9:38 cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est
Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas
egredere et pugna contra eum
9:39 abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra
Abimelech
9:40 qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque
ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
9:41 et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius expulit
de urbe nec in ea passus est commorari
9:42 sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum
esset Abimelech
9:43 tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in
agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit
in eos
9:44 cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem turmae
palantes per campum adversarios sequebantur
9:45 porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit
interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in ea
dispergeret
9:46 quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt
fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen
acceperat qui erat valde munitus
9:47 Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos
9:48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi
praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod
me vidistis facere cito facite
9:49 igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem
quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et
igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum
turris Sychem
9:50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod
circumdans obsidebat exercitu
9:51 erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant
viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime
ianua et super turris tectum stantes per propugnacula
9:52 accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et
adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur
9:53 et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit capiti
Abimelech et confregit cerebrum eius
9:54 qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum
et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui iussa
perficiens interfecit eum
9:55 illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi sunt in
sedes suas
9:56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum
interfectis septuaginta fratribus suis
9:57 Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super
eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal
10:1 post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui
Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim
10:2 et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus
est in Sanir
10:3 huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et
duos annos
10:4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et
principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt
Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad
10:5 mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon
10:6 filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt
malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et
diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim
dimiseruntque Dominum et non colebant eum
10:7 contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum
Ammon
10:8 adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo
omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad
10:9 in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et
Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis
10:10 et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus
Deum nostrum et servivimus Baalim
10:11 quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei
filiique Ammon et Philisthim
10:12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis
ad me et erui vos de manu eorum
10:13 et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non
addam ut ultra vos liberem
10:14 ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore
angustiae
10:15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis
quicquid tibi placet tantum nunc libera nos
10:16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola
proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum
10:17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra
quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt
10:18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e
nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad
11:1 fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator
filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad
11:2 habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam
creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo patris nostri esse
non poteris quia de altera matre generatus es
11:3 quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob
congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi
principem sequebantur
11:4 in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel
11:5 quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut
tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob
11:6 dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra
filios Ammon
11:7 quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis
de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi
11:8 dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc
ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon
sisque dux omnium qui habitant in Galaad
11:9 Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis
contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero
princeps vester
11:10 qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis
est quod nostra promissa faciamus
11:11 abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis
populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram
Domino in Maspha
11:12 et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua
dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram
meam
11:13 quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando
ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc
igitur cum pace redde mihi eam
11:14 per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut dicerent regi
Ammon
11:15 haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram
filiorum Ammon
11:16 sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem
usque ad mare Rubrum et venit in Cades
11:17 misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per
terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad
regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in
Cades
11:18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra
orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec
voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab
11:19 misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui
habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam
usque ad fluvium
11:20 qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per
terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra
eum in Iassa et fortiter resistebat
11:21 tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui
percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis
illius
11:22 et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine
usque ad Iordanem
11:23 Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum
populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius
11:24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae
autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem
11:25 nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere
potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum
11:26 quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis
illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos
quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis
11:27 igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens
mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et
inter filios Ammon
11:28 noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae quae per
nuntios mandaverat
11:29 factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad
et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon
11:30 votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas
11:31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique
occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram
Domino
11:32 transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos
tradidit Dominus in manus eius
11:33 percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti
civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis
humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel
11:34 revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit unigenita
filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos
11:35 qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et
ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non
potero
11:36 cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac
mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de
hostibus tuis
11:37 dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me
ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum
sodalibus meis
11:38 cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque
abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in
montibus
11:39 expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei
sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et
consuetudo servata est
11:40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et
plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor
12:1 ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra
aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon
vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam
12:2 quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra
filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium et
facere noluistis
12:3 quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad
filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut
adversum me consurgatis in proelium
12:4 vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim
percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de
Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse
12:5 occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim
reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque
dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid
Ephrateus es quo dicente non sum
12:6 interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui
respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens
statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt
in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia
12:7 iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac
sepultus in civitate sua Galaad
12:8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem
12:9 qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras
maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens
in domum suam qui septem annis iudicavit Israhel
12:10 mortuusque est ac sepultus in Bethleem
12:11 cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem
annis
12:12 mortuusque est ac sepultus in Zabulon
12:13 post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites
12:14 qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes
ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel
octo annis
12:15 mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte
Amalech
13:1 rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui
tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis
13:2 erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens
uxorem sterilem
13:3 cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque
liberis sed concipies et paries filium
13:4 cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas
13:5 quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula
erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse
incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum
13:6 quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens
vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et
unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere
13:7 sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum
bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus
Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae
13:8 oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem
misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui
nasciturus est
13:9 exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus
Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum
ea quae cum vidisset angelum
13:10 festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce
apparuit mihi vir quem ante videram
13:11 qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit
ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum
13:12 cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut
faciat puer aut a quo se observare debebit
13:13 dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori
tuae abstineat se
13:14 et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non
bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat
13:15 dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus
meis et faciamus tibi hedum de capris
13:16 cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem
vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod
angelus Dei esset
13:17 dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit
expletus honoremus te
13:18 cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile
13:19 tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super
petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius
intuebantur
13:20 cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in
flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni
ceciderunt in terram
13:21 et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit
Manue angelum esse Domini
13:22 et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum
13:23 cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus
nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis
haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset
13:24 peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer
et benedixit ei Dominus
13:25 coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa
et Esthaol
14:1 descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem de
filiabus Philisthim
14:2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi mulierem in
Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut mihi accipiatis
uxorem
14:3 cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus
fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de
Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc
mihi accipe quia placuit oculis meis
14:4 parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et
quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim
dominabantur Israheli
14:5 descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque
venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et
occurrit ei
14:6 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi
hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et
matri noluit indicare
14:7 descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis eius
14:8 et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut
videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus
mellis
14:9 quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad
patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen
eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat
14:10 descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson
convivium sic enim iuvenes facere consuerant
14:11 cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta
qui essent cum eo
14:12 quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si
solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones
et totidem tunicas
14:13 sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta
sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema
ut audiamus
14:14 dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa
dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere
14:15 cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire
viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si
facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos
vocastis ad nuptias ut spoliaretis
14:16 quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me
et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non
vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et
tibi indicare potero
14:17 septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die
septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit civibus suis
14:18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius
melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula
mea non invenissetis propositionem meam
14:19 inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et
percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui
problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui
14:20 uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis
15:1 post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent
venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris
cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius
dicens
15:2 putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet
sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor
15:3 cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra
Philistheos faciam enim vobis mala
15:4 perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad
caudas et faces ligavit in medio
15:5 quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae
statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et
conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in
tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret
15:6 dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson
gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit haec operatus
est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem
eius
15:7 quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam
ultionem et tunc quiescam
15:8 percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori
inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae Aetham
15:9 igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati sunt et in
loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus
exercitus
15:10 dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum nos qui
responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quae in nos
operatus est
15:11 descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum silicis
Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare
hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis
15:12 ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum
iurate respondit mihi quod non me occidatis
15:13 dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum
duobus novis funibus et tulerunt de petra Aetham
15:14 qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes
occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem
ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et
soluta
15:15 inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat
arripiens interfecit in ea mille viros
15:16 et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et
percussi mille viros
15:17 cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de manu et
vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio
Maxillae
15:18 sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu
servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior
incidamque in manus incircumcisorum
15:19 aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae
sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit
idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla
usque in praesentem diem
15:20 iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annis
16:1 abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque
est ad eam
16:2 quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse
urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et
ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem
occiderent
16:3 dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens
adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera inpositasque
umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron
16:4 post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et
vocabatur Dalila
16:5 veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe
eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum
superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi
singuli mille centum argenteos
16:6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua
maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas
16:7 cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et
adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines
16:8 adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes ut
dixerat quibus vinxit eum
16:9 latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus
clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo
si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis
acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius
16:10 dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es
saltim nunc indica quo ligari debeas
16:11 cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam
fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis
16:12 quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te
Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila
telarum
16:13 dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum
loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei
cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus
ero
16:14 quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson
qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio
16:15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus
non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo
sit tua maxima fortitudo
16:16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret
spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque
lassata est
16:17 tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit
super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero
matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et
deficiam eroque ut ceteri homines
16:18 videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad
principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc
mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant
16:19 at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare
caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere
eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit
16:20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit
in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod
Dominus recessisset ab eo
16:21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et
duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt
16:22 iamque capilli eius renasci coeperant
16:23 et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent
hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus
noster inimicum nostrum Samson in manus nostras
16:24 quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat
tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram
nostram et occidit plurimos
16:25 laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt ut
vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere ludebat
ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas
16:26 qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam columnas
quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam
16:27 domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes
principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia
utriusque sexus spectabant ludentem Samson
16:28 at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc
mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et
pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam
16:29 et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque
earum dextera et alteram leva tenens
16:30 ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter
columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem
quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus
occiderat
16:31 descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt
corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris
Manue iudicavitque Israhel viginti annis
17:1 fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas
17:2 qui dixit matri suae mille centum argenteos quos separaveras tibi
et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui
illa respondit benedictus filius meus Domino
17:3 reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et vovi
argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat
sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi
17:4 reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et dedit
eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in
domo Micha
17:5 qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin
id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum
manum et factus est ei sacerdos
17:6 in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi
rectum videbatur hoc faciebat
17:7 fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione eius
eratque ipse Levites et habitabat ibi
17:8 egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi
commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et
declinasset parumper in domum Micha
17:9 interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de
Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse
perspexero
17:10 mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi
per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum
necessaria sunt
17:11 adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis
17:12 implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum sacerdotem
17:13 nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici
generis sacerdotem
18:1 in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan quaerebat
possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter
ceteras tribus sortem non acceperat
18:2 miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros
fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter
inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes
venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi
18:3 et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius
diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob
causam huc venire voluisti
18:4 qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede
conduxit ut sim ei sacerdos
18:5 rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an
prospero itinere pergerent et res haberet effectum
18:6 qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et
iter quo pergitis
18:7 euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum
habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem
securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et
procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum
18:8 reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent
sciscitantibus responderunt
18:9 surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et
uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus
erit labor
18:10 intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis
Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in
terra
18:11 profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et Esthaol
sescenti viri accincti armis bellicis
18:12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus ex eo
tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim
18:13 inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha
18:14 dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam
terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit
ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis
placeat
18:15 et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis
Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis
18:16 sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium
18:17 at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et ephod et
therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante
ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus
18:18 tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque
conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis
18:19 cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique
nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis
sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel
18:20 quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et
idola ac sculptile et cum eis profectus est
18:21 qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et
omne quod erat pretiosum
18:22 iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in aedibus
Michae conclamantes secuti sunt
18:23 et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent dixerunt ad
Micham quid tibi vis cur clamas
18:24 qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et
omnia quae habeo et dicitis quid tibi est
18:25 dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant
ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas
18:26 et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod
fortiores se essent reversus est in domum suam
18:27 sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus
veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt
eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt
18:28 nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a
Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat
autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt
in ea
18:29 vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem
genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur
18:30 posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi
ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae
18:31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei
in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel
19:1 fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui
accepit uxorem de Bethleem Iuda
19:2 quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem
mansitque apud eum quattuor mensibus
19:3 secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri
et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit
eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius
eumque vidisset occurrit ei laetus
19:4 et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus
diebus comedens cum eo et bibens familiariter
19:5 die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit
socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et
sic proficisceris
19:6 sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellae
ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas pariterque laetemur
19:7 at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus obnixe
eum socer tenuit et apud se fecit manere
19:8 mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut
paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea
proficiscaris comederunt ergo simul
19:9 surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui
rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et
propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et
cras proficisceris ut vadas in domum tuam
19:10 noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et
venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum
duos asinos onustos et concubinam
19:11 iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem dixitque
puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Iebuseorum et
maneamus in ea
19:12 cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae quae
non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa
19:13 et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama
19:14 transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis
sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin
19:15 deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant
in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio
19:16 et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo
vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in
Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini
19:17 elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis
suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis
19:18 qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad
locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et
nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere
19:19 habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in
meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus
nisi hospitio
19:20 cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae
necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas
19:21 introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac
postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium
19:22 illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu
reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est
absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt
clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est
domum tuam ut abutamur eo
19:23 egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere
malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac
stultitia
19:24 habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad
vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne
scelus hoc contra naturam operemini in virum
19:25 nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad
eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi
essent dimiserunt eam mane
19:26 at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat
dominus suus et ibi corruit
19:27 mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam expleret
viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine
manibus
19:28 cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua
nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino
reversusque est in domum suam
19:29 quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum
ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes
terminos Israhel
19:30 quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta
est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque
in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto
opus sit
20:1 egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter congregati quasi
vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha
20:2 omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in ecclesiam
populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum
20:3 nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel in
Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quomodo
tantum scelus perpetratum esset
20:4 respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti
20:5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua
manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore
vexantes denique mortua est
20:6 quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos
possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum
factum est in Israhel
20:7 adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis
20:8 stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non
recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum
20:9 sed hoc contra Gabaa in commune faciemus
20:10 decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel et
centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui
cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro
scelere quod meretur
20:11 convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo eadem
mente unoque consilio
20:12 et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur
tantum nefas in vobis reppertum est
20:13 tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut
moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum suorum
filiorum Israhel audire mandatum
20:14 sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt in Gabaa
ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel populum dimicarent
20:15 inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin educentium
gladium praeter habitatores Gabaa
20:16 qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra
proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque
possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis
deferretur
20:17 virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin inventa sunt
quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam
20:18 qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo
consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps
certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux
vester
20:19 statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt iuxta
Gabaa
20:20 et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare
coeperunt
20:21 egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israhel
die illo viginti duo milia viros
20:22 rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes in eodem
loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
20:23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad
noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad
dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille
respondit ascendite ad eum et inite certamen
20:24 cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad proelium
processissent
20:25 eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta
in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium
gladium prosternerent
20:26 quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et sedentes
flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam et
obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
20:27 et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca
foederis Dei
20:28 et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus
consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam
contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus
ascendite cras enim tradam eos in manus vestras
20:29 posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis Gabaa
20:30 et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum
produxerunt
20:31 sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes
adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo
et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una
ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter
viros
20:32 putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes
iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad
supradictas semitas perducerent
20:33 omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt
aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem
erant paulatim se aperire coeperunt
20:34 et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia
virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina provocabant
ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt
quod ex omni parte illis instaret interitus
20:35 percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et
interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros
omnes bellatores et educentes gladium
20:36 filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent coeperunt
fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad fugiendum locum ut
ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant
20:37 qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga
caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore
gladii
20:38 signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis
conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et
ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent
20:39 quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi
putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur
caesis de exercitu eorum triginta viris
20:40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin
quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime
ferri
20:41 qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod
cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt
20:42 et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos adversariis
persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis
20:43 atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur
nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad
orientalem plagam urbis Gabaa
20:44 fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo
milia virorum omnes robustissimi pugnatores
20:45 quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in
solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa
quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia
viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam
alios duo milia
20:46 et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis
locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi
20:47 remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant
et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon
mensibus quattuor
20:48 regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a viris
usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos
Beniamin vorax flamma consumpsit
21:1 iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus
nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem
21:2 veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius
sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt
flere dicentes
21:3 quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut
hodie una tribus auferretur ex nobis
21:4 altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare
obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt
21:5 quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel
grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici
eos qui defuissent
21:6 ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin
coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel
21:7 unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos
nos his filias nostras
21:8 idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non
ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores
Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse
21:9 eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus
est
21:10 miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt
eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores
quam parvulos eorum
21:11 et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et
mulieres quae cognoverunt viros interficite
21:12 inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae
nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra
Chanaan
21:13 miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon
et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent
21:14 veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis
uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili
modo traderent
21:15 universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super
interfectione unius tribus ex Israhel
21:16 dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt
uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt
21:17 et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una
tribus deleatur ex Israhel
21:18 filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et
maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem
Beniamin
21:19 ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est
in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad
orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem
oppidi Lebona
21:20 praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in
vineis
21:21 cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere
exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite
in terram Beniamin
21:22 cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri
coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt
eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non
dedistis et a vestra parte peccatum est
21:23 feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta
numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas
abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis
21:24 filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in
tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque
quod sibi rectum videbatur hoc faciebat