Vulgata .
Letter to the Hebrews
1:1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
1:2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit
heredem universorum per quem fecit et saecula
1:3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque
omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad
dexteram Maiestatis in excelsis
1:4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen
hereditavit
1:5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui
te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
1:6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et
adorent eum omnes angeli Dei
1:7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et
ministros suos flammam ignis
1:8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga
aequitatis virga regni tui
1:9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus
Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
1:10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum
sunt caeli
1:11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum
veterescent
1:12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et
anni tui non deficient
1:13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis
quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
1:14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi
propter eos qui hereditatem capient salutis
2:1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne
forte pereffluamus
2:2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis
praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
2:3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum
initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos
confirmata est
2:4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus
Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
2:5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
2:6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod
memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
2:7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum
2:8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit
nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta
ei
2:9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter
passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus
gustaret mortem
2:10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos
filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones
consummare
2:11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter
quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
2:12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
2:13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei
quos mihi dedit Deus
2:14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter
participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis
imperium id est diabolum
2:15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant
servituti
2:16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
2:17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et
fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
2:18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui
temptantur auxiliari
3:1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate
apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
3:2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo
illius
3:3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto
ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
3:4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
3:5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in
testimonium eorum quae dicenda erant
3:6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si
fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
3:7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius
audieritis
3:8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem
temptationis in deserto
3:9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
3:10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et
dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
3:11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
3:12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum
incredulitatis discedendi a Deo vivo
3:13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie
cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
3:14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae
usque ad finem firmum retineamus
3:15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda
vestra quemadmodum in illa exacerbatione
3:16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti
sunt ab Aegypto per Mosen
3:17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui
peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
3:18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui
increduli fuerunt
3:19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
4:1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem
eius existimetur aliqui ex vobis deesse
4:2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit
illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
4:3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut
iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab
institutione mundi factis
4:4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die
septima ab omnibus operibus suis
4:5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
4:6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus
prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
4:7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum
temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite
obdurare corda vestra
4:8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur
posthac die
4:9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
4:10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab
operibus suis sicut a suis Deus
4:11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis
incidat incredulitatis exemplum
4:12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio
ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum
quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
4:13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem
nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
4:14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum
Filium Dei teneamus confessionem
4:15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus
nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
4:16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
5:1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus
constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro
peccatis
5:2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse
circumdatus est infirmitate
5:3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet
ipso offerre pro peccatis
5:4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5:5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed
qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
5:6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech
5:7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit
salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et
exauditus pro sua reverentia
5:8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est
oboedientiam
5:9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis
aeternae
5:10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
5:11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam
inbecilles facti estis ad audiendum
5:12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis
ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis
quibus lacte opus sit non solido cibo
5:13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae
parvulus enim est
5:14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
6:1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab
operibus mortuis et fidei ad Deum
6:2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis
mortuorum et iudicii aeterni
6:3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
6:4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam
donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6:6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum
crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
6:7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam
oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
6:8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima
cuius consummatio in conbustionem
6:9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti
tametsi ita loquimur
6:10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis
quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et
ministratis
6:11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem
ad expletionem spei usque in finem
6:12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et
patientia hereditabunt promissiones
6:13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem
iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
6:14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
6:15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
6:16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum
finis ad confirmationem est iuramentum
6:17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus
inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
6:18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum
fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
6:19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem
usque in interiora velaminis
6:20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in aeternum
7:1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit
Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
7:2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur
rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
7:3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque
finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in
perpetuum
7:4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis
Abraham patriarcha
7:5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent
decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam
et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
7:6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham
et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7:7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
7:8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem
contestatus quia vivit
7:9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit
decimatus est
7:10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
7:11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub
ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech
alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
7:12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
7:13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario
praesto fuit
7:14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu
nihil de sacerdotibus Moses locutus est
7:15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem
Melchisedech exsurgit alius sacerdos
7:16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum
virtutem vitae insolubilis
7:17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech
7:18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem
eius et inutilitatem
7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei
per quam proximamus ad Deum
7:20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando
sacerdotes facti sunt
7:21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit
Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
7:22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
7:23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte
prohiberentur permanere
7:24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
7:25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad
Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
7:26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens
inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
7:27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro
suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se
offerendo
7:28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo
autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
8:1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui
consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
8:2 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non
homo
8:3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde
necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
8:4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui
offerrent secundum legem munera
8:5 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est
Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum
exemplar quod tibi ostensum est in monte
8:6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris
testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
8:7 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus
inquireretur
8:8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et
consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
8:9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua
adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi
non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
8:10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos
dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum
superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
8:11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem
suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad
maiorem eorum
8:12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam
non memorabor
8:13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et
senescit prope interitum est
9:1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
9:2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et
mensa et propositio panum quae dicitur sancta
9:3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta
sanctorum
9:4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni
parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat
et tabulae testamenti
9:5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus
non est modo dicendum per singula
9:6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper
introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
9:7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem
offert pro sua et populi ignorantia
9:8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum
viam adhuc priore tabernaculo habente statum
9:9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae
offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere
servientem
9:10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis
carnis usque ad tempus correctionis inpositis
9:11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et
perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
9:12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium
sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
9:13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus
inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
9:14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum
obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus
mortuis ad serviendum Deo viventi
9:15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in
redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento
repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
9:16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
9:17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet
dum vivit qui testatus est
9:18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
9:19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens
sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo
ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
9:20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
9:21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter
aspersit
9:22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine
sanguinis fusione non fit remissio
9:23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa
autem caelestia melioribus hostiis quam istis
9:24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum
sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
9:25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in
sancta per singulos annos in sanguine alieno
9:26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem
semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam
suam apparuit
9:27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem
iudicium
9:28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata
secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
10:1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum
per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter
numquam potest accedentes perfectos facere
10:2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra
conscientiam peccati cultores semel mundati
10:3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
10:4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
10:5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus
autem aptasti mihi
10:6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
10:7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam
Deus voluntatem tuam
10:8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro
peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
10:9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum
ut sequens statuat
10:10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis
Christi Iesu in semel
10:11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem
saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit
in dextera Dei
10:13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum
eius
10:14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
10:15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
10:16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit
Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum
superscribam eas
10:17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
10:18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
10:19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine
Christi
10:20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est
carnem suam
10:21 et sacerdotem magnum super domum Dei
10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a
conscientia mala et abluti corpus aqua munda
10:23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est
qui repromisit
10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum
operum
10:25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis
quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis
adpropinquantem diem
10:26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis
iam non relinquitur pro peccatis hostia
10:27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio
quae consumptura est adversarios
10:28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel
tribus testibus moritur
10:29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei
conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo
sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
10:30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia
iudicabit Dominus populum suum
10:31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
10:32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum
certamen sustinuistis passionum
10:33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum
facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
10:34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum
gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem
substantiam
10:35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet
remunerationem
10:36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes
reportetis promissionem
10:37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non
tardabit
10:38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non
placebit animae meae
10:39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in
adquisitionem animae
11:1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non
parentum
11:2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes
11:3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus
visibilia fierent
11:4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam
testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus
eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
11:5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur
quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat
placuisse Deo
11:6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem
ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
11:7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens
aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et
iustitiae quae per fidem est heres est institutus
11:8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus
erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
11:9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in
casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
11:10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et
conditor Deus
11:11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis
accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui
promiserat
11:12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera
caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris
innumerabilis
11:13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus
sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini
et hospites sunt supra terram
11:14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
11:15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique
tempus revertendi
11:16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur
Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
11:17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat
qui susceperat repromissiones
11:18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
11:19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et
in parabola accepit
11:20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
11:21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit
fastigium virgae eius
11:22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est
et de ossibus suis mandavit
11:23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis
eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
11:24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
11:25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati
habere iucunditatem
11:26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium
Christi aspiciebat enim in remunerationem
11:27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem
enim tamquam videns sustinuit
11:28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat
primitiva tangeret eos
11:29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod
experti Aegyptii devorati sunt
11:30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
11:31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens
exploratores cum pace
11:32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon
Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
11:33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt
repromissiones obturaverunt ora leonum
11:34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de
infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
11:35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem
distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent
resurrectionem
11:36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et
carceres
11:37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui
sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati
adflicti
11:38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et
montibus et speluncis et in cavernis terrae
11:39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt
repromissionem
11:40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis
consummarentur
12:1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes
omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus
propositum nobis certamen
12:2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro
proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in
dextera sedis Dei sedit
12:3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum
semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
12:4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
12:5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur
dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab
eo argueris
12:6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium
quem recipit
12:7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis
enim filius quem non corripit pater
12:8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes
ergo adulteri et non filii estis
12:9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et
reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
12:10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam
erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo
sanctificationem eius
12:11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii
sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam
reddit iustitiae
12:12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret
magis autem sanetur
12:14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit
Dominum
12:15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis
sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
12:16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam
vendidit primitiva sua
12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem
reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis
inquisisset eam
12:18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et
turbinem et caliginem et procellam
12:19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt
se ne eis fieret verbum
12:20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem
lapidabitur
12:21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et
tremebundus
12:22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis
Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
12:23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem
omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
12:24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius
loquentem quam Abel
12:25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt
recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis
loquentem nobis avertimur
12:26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc
semel ego movebo non solum terram sed et caelum
12:27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem
tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
12:28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam
serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
12:29 etenim Deus noster ignis consumens est
13:1 caritas fraternitatis maneat
13:2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam
angelis hospitio receptis
13:3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et
ipsi in corpore morantes
13:4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores
enim et adulteros iudicabit Deus
13:5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non
te deseram neque derelinquam
13:6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid
faciat mihi homo
13:7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei
quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
13:8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
13:9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est
gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
13:10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo
deserviunt
13:11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per
pontificem horum corpora cremantur extra castra
13:12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum
extra portam passus est
13:13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
13:14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
13:15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum
labiorum confitentium nomini eius
13:16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim
hostiis promeretur Deus
13:17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim
pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio
hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
13:18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in
omnibus bene volentes conversari
13:19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar
vobis
13:20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in
sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
13:21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in
vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula
saeculorum amen
13:22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis
scripsi vobis
13:23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius
venerit videbo vos
13:24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos
de Italia
13:25 gratia cum omnibus vobis amen