Vulgata .
Paul to the Colossians
1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
1:2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
1:3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro
vobis orantes
1:4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis
in sanctos omnes
1:5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in
verbo veritatis evangelii
1:6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat
et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam
Dei in veritate
1:7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est
fidelis pro vobis minister Christi Iesu
1:8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
1:9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et
postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et
intellectu spiritali
1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono
fructificantes et crescentes in scientia Dei
1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in
omni patientia et longanimitate cum gaudio
1:12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis
sanctorum in lumine
1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum
Filii dilectionis suae
1:14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
1:15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
1:16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia
et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive
potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
1:17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
1:18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium
primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
1:19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
1:20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem
crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
1:21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus
malis
1:22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere
vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
1:23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe
evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae
sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
1:24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt
passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
1:25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data
est mihi in vos ut impleam verbum Dei
1:26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc
autem manifestatum est sanctis eius
1:27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius
in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
1:28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem
hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in
Christo Iesu
1:29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur
in me in virtute
2:1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro
his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
2:2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes
divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris
Christi Iesu
2:3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
2:4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
2:5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et
videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei
vestrae
2:6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
2:7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et
didicistis abundantes in gratiarum actione
2:8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam
secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum
Christum
2:9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
2:10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et
potestatis
2:11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in
expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
2:12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem
operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
2:13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae
convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
2:14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat
contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
2:15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos
in semet ipso
2:16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi
aut neomeniae aut sabbatorum
2:17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
2:18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae
non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
2:19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones
subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
2:20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam
viventes in mundo decernitis
2:21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
2:22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et
doctrinas hominum
2:23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et
humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad
saturitatem carnis
3:1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi
Christus est in dextera Dei sedens
3:2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram
3:3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
3:4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso
in gloria
3:5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem
inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est
simulacrorum servitus
3:6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
3:7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
3:8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam
blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
3:9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus
eius
3:10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum
imaginem eius qui creavit eum
3:11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus
et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
3:12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera
misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
3:13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus
aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
3:14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
3:15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis
in uno corpore et grati estote
3:16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia
docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis
spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
3:17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine
Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
3:18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
3:19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
3:20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
3:21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non
pusillo animo fiant
3:22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum
servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes
Dominum
3:23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino
Christo servite
3:25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est
personarum acceptio
4:1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam
et vos Dominum habetis in caelo
4:2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
4:3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad
loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
4:5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
4:6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo
oporteat vos unicuique respondere
4:7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus
frater et fidelis minister et conservus in Domino
4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et
consoletur corda vestra
4:9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae
hic aguntur nota facient vobis
4:10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus
Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
4:11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt
adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
4:12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper
sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni
voluntate Dei
4:13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis
et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
4:14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
4:15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius
est ecclesiam
4:16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium
ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
4:17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut
illud impleas
4:18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia
vobiscum amen