Vulgata .
Paul to the Philipians
1:1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo
Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
1:4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio
deprecationem faciens
1:5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc
1:6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet
usque in diem Christi Iesu
1:7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam
in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione
evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
1:8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus
Christi Iesu
1:9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et
omni sensu
1:10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem
Christi
1:11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem
Dei
1:12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad
profectum venerunt evangelii
1:13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio
et in ceteris omnibus
1:14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis
abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
1:15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et
propter bonam voluntatem Christum praedicant
1:16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii
positus sum
1:17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere
existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
1:18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem
Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
1:19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem
et subministrationem Spiritus Iesu Christi
1:20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in
omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo
sive per vitam sive per mortem
1:21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
1:22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam
ignoro
1:23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo
esse multo magis melius
1:24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos
1:25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad
profectum vestrum et gaudium fidei
1:26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum
adventum iterum ad vos
1:27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et
videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu
unianimes conlaborantes fide evangelii
1:28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa
perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
1:29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed
ut etiam pro illo patiamini
1:30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis
de me
2:1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua
societas spiritus si quid viscera et miserationes
2:2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes
unianimes id ipsum sentientes
2:3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate
superiores sibi invicem arbitrantes
2:4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
2:5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
2:6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se
aequalem Deo
2:7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem
hominum factus et habitu inventus ut homo
2:8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem
crucis
2:9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super
omne nomen
2:10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et
infernorum
2:11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria
est Dei Patris
2:12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia
mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore
vestram salutem operamini
2:13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona
voluntate
2:14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
2:15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in
medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in
mundo
2:16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in
vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
2:17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae
gaudeo et congratulor omnibus vobis
2:18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
2:19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et
ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
2:20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis
sollicitus sit
2:21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
2:22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum
servivit in evangelium
2:23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
2:24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
2:25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et
commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae
mittere ad vos
2:26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod
audieratis illum infirmatum
2:27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius
non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam
haberem
2:28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego
sine tristitia sim
2:29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum
honore habetote
2:30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens
animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
3:1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi
quidem non pigrum vobis autem necessarium
3:2 videte canes videte malos operarios videte concisionem
3:3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in
Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
3:4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur
confidere in carne ego magis
3:5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus
ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
3:6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam
quae in lege est conversatus sine querella
3:7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum
detrimenta
3:8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem
scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et
arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
3:9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed
illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
3:10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem
passionum illius configuratus morti eius
3:11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
3:12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si
conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
3:13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem
retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
3:14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in
Christo Iesu
3:15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et
hoc vobis Deus revelabit
3:16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem
permaneamus regula
3:17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant
sicut habetis formam nos
3:18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens
dico inimicos crucis Christi
3:19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione
ipsorum qui terrena sapiunt
3:20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem
expectamus Dominum Iesum Christum
3:21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori
claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi
omnia
4:1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et
corona mea sic state in Domino carissimi
4:2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
4:3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt
in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt
in libro vitae
4:4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
4:5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
4:6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum
gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
4:7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et
intellegentias vestras in Christo Iesu
4:8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque
iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si
qua virtus si qua laus haec cogitate
4:9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec
agite et Deus pacis erit vobiscum
4:10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando
refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
4:11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum
sufficiens esse
4:12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus
sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
4:13 omnia possum in eo qui me confortat
4:14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
4:15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando
profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione
dati et accepti nisi vos soli
4:16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
4:17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem
vestram
4:18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito
quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
4:19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias
suas in gloria in Christo Iesu
4:20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
4:21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt
fratres
4:22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
4:23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen