Vulgata .
Joshua
1:1 et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad
Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei
1:2 Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et
omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel
1:3 omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam
sicut locutus sum Mosi
1:4 a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra
Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus
vester
1:5 nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui
cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te
1:6 confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram
pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis
1:7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias
omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad
dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis
1:8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo
diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo
tunc diriges viam tuam et intelleges eam
1:9 ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli
timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque
perrexeris
1:10 praecepitque Iosue principibus populi dicens transite per medium
castrorum et imperate populo ac dicite
1:11 praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis
Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester
daturus est vobis
1:12 Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse ait
1:13 mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens
Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram
1:14 uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit
vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres
vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis
1:15 donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et
possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis
et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea
quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum
1:16 responderuntque ad Iosue atque dixerunt omnia quae praecepisti
nobis faciemus et quocumque miseris ibimus
1:17 sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit
Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose
1:18 qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus quos
praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age
2:1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores
abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui
pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et
quieverunt apud eam
2:2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc
per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram
2:3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te
et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram
considerare venerunt
2:4 tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed
nesciebam unde essent
2:5 cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio
quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos
2:6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque
eos lini stipula quae ibi erat
2:7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad
vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est
2:8 necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et
ait
2:9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos
terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae
2:10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum
introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus
Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos
interfecistis
2:11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit
in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est
Deus in caelo sursum et in terra deorsum
2:12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum
misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi
signum verum
2:13 et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia
quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte
2:14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen
non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te
misericordiam et veritatem
2:15 dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro
2:16 dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis
revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per
viam vestram
2:17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti
nos
2:18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste
coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem
tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in
domum tuam
2:19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput
eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in
domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit
2:20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium
erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
2:21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut
pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra
2:22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres
dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem
viam non reppererunt eos
2:23 quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de
monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque
ei omnia quae acciderant sibi
2:24 atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc
et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius
3:1 igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de
Setthim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israhel et morati sunt
ibi per tres dies
3:2 quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium
3:3 et clamare coeperunt quando videritis arcam foederis Domini Dei
vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam vos quoque
consurgite et sequimini praecedentes
3:4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul
videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non
ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam
3:5 dixitque Iosue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus
inter vos mirabilia
3:6 et ait ad sacerdotes tollite arcam foederis et praecedite populum
qui iussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos
3:7 dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni
Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim
3:8 tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis
cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea
3:9 dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini
Dei vestri
3:10 et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio
vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et
Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum
3:11 ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem
3:12 parate duodecim viros de tribubus Israhel singulos per singulas
tribus
3:13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam
Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt
decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole
consistent
3:14 igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent
Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum
3:15 ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae
cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret
3:16 steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis
intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum
Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc
vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent
3:17 populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant
arcam foederis Domini stabant super siccam humum in medio Iordanis
accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat
4:1 quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
4:2 elige duodecim viros singulos per singulas tribus
4:3 et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt
sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco
castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
4:4 vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel
singulos de tribubus singulis
4:5 et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et
portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum
filiorum Israhel
4:6 ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri
cras dicentes quid sibi volunt isti lapides
4:7 respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis
Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum
filiorum Israhel usque in aeternum
4:8 fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de
medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta
numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique
posuerunt eos
4:9 alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo
ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque
in praesentem diem
4:10 sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio
donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat
Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit
4:11 cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque
pergebant ante populum
4:12 filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati
praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
4:13 et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per
plana atque campestria urbis Hiericho
4:14 in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut
timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
4:15 dixitque ad eum
4:16 praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de
Iordane
4:17 qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
4:18 cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum
calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut
ante consueverant
4:19 populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et
castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho
4:20 duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit
Iosue in Galgalis
4:21 et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras
patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides
4:22 docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel
Iordanem istum
4:23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec
transiretis
4:24 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
4:25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos
timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore
5:1 postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans
Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua
possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis
coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non
remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel
5:2 eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et
circumcide secundo filios Israhel
5:3 fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle
Praeputiorum
5:4 haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui
egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri
mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus
5:5 qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto
5:6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus
fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante
iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem
5:7 horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue
quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis
circumciderat
5:8 postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum
loco donec sanarentur
5:9 dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis
vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem
5:10 manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase
quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho
5:11 et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et
pulentam eiusdem anni
5:12 defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi
sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis
anni terrae Chanaan
5:13 cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et
vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque
ad eum et ait noster es an adversariorum
5:14 qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc
venio
5:15 cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus
loquitur ad servum suum
5:16 solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas
sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum
6:1 Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et
nullus egredi audebat aut ingredi
6:2 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem
eius omnesque fortes viros
6:3 circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex
diebus
6:4 septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est
in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem
et sacerdotes clangent bucinis
6:5 cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus
vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et
muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum
contra quem steterint
6:6 vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite
arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum
bucinas et incedant ante arcam Domini
6:7 ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati
praecedentes arcam Domini
6:8 cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis
clangerent ante arcam foederis Domini
6:9 omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam
sequebatur ac bucinis omnia concrepabant
6:10 praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur
vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies
in quo dicam vobis clamate et vociferamini
6:11 circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in
castra mansit ibi
6:12 igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini
6:13 et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est
praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus
populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis
personabat
6:14 circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in
castra sic fecerunt sex diebus
6:15 die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut
dispositum erat septies
6:16 cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue
ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem
6:17 sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola
Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim
nuntios quos direximus
6:18 vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis
et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint
atque turbentur
6:19 quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri
Domino consecretur repositum in thesauris eius
6:20 igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in
aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et
ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
6:21 et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab
infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii
percusserunt
6:22 duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue
ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae
illius sunt sicut illi iuramento firmastis
6:23 ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque
et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel
manere fecerunt
6:24 urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et
auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt
6:25 Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat
fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem
diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in
tempore illo inprecatus est Iosue dicens
6:26 maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit
civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in
novissimo liberorum ponat portas eius
6:27 fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum
est
7:1 filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de
anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda
tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel
7:2 cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta
Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et
explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi
7:3 et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria
milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra
vexatur contra hostes paucissimos
7:4 ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes
7:5 percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex
homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et
ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae
liquefactum est
7:6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram
arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel
miseruntque pulverem super capita sua
7:7 et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum
istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes
utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem
7:8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga
vertentem
7:9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati
circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies
magno nomini tuo
7:10 dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra
7:11 peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de
anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua
7:12 nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia
pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui
huius sceleris reus est
7:13 surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum
haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel
non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc
contaminatus est scelere
7:14 accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum
sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos
domusque per viros
7:15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur
igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et
fecit nefas in Israhel
7:16 surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et
inventa est tribus Iuda
7:17 quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai
illam quoque per viros offerens repperit Zabdi
7:18 cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi
filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda
7:19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere
atque indica mihi quid feceris ne abscondas
7:20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo
Israhel et sic et sic feci
7:21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos
siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens
abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque
fossa humo operui
7:22 misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius
reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul
7:23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios
Israhel proieceruntque ante Dominum
7:24 tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et
auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque
tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt
eos ad vallem Achor
7:25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac
lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne
consumpta sunt
7:26 congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet
usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque
est nomen loci illius vallis Achor usque hodie
8:1 dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum
omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce
tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram
8:2 faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi
illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias
urbi post eam
8:3 surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut
ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte
8:4 praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius
recedatis et eritis omnes parati
8:5 ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso
contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et
terga vertemus
8:6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere
nos sicut prius
8:7 nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis
et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus
vestras
8:8 cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi
8:9 dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter
Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in
medio mansit populi
8:10 surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in
fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum
8:11 cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad
septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat
8:12 quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter
Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis
8:13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut
novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo
Iosue nocte illa et stetit in vallis medio
8:14 quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni
exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post
tergum laterent insidiae
8:15 Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et
fugientes per viam solitudinis
8:16 at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt
eos cumque recessissent a civitate
8:17 et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non
persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes
8:18 dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra
urbem Ahi quoniam tibi tradam eam
8:19 cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae
latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et
succenderunt eam
8:20 viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et
videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc
illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et
tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent
8:21 vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus
urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi
8:22 siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex
urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque
parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine
salvaretur
8:23 regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue
8:24 igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem
fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii
Israhel percusserunt civitatem
8:25 erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem
duodecim milia hominum omnes urbis Ahi
8:26 Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens
clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi
8:27 iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel
sicut praeceperat Dominus Iosue
8:28 qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum
8:29 regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis
occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque
in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui
permanet usque in praesentem diem
8:30 tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal
8:31 sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum
est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non
tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas
victimas
8:32 et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille
digesserat coram filiis Israhel
8:33 omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex
utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis
Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim
et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et
primum quidem benedixit populo Israhel
8:34 post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et
cuncta quae scripta erant in legis volumine
8:35 nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa
replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et
advenis qui inter eos morabantur
9:1 quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in
montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii
quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus
Ferezeus et Eveus et Iebuseus
9:2 congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel uno
animo eademque sententia
9:3 at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue
Hiericho et Ahi
9:4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis
inponentes et utres vinarios scissos atque consutos
9:5 calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis
consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant
ob viaticum duri erant et in frusta comminuti
9:6 perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et
dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem
vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque
dixerunt
9:7 ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non
possimus foedus inire vobiscum
9:8 at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait
estis et unde venistis
9:9 responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine
Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in
Aegypto
9:10 et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og
regi Basan qui erat in Astharoth
9:11 dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae
tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac
dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum
9:12 en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad
vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti
9:13 utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et
calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem
largioris viae trita sunt et paene consumpta
9:14 susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non
interrogaverunt
9:15 fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod
non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis
9:16 post dies autem tres initi foederis audierunt quod in vicino
habitarent et inter eos futuri essent
9:17 moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die
tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et
Cariathiarim
9:18 et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes
multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne vulgus
contra principes
9:19 qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel
et idcirco non possumus eos contingere
9:20 sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira
Domini concitetur si peieraverimus
9:21 sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant
aquasque conportent quibus haec loquentibus
9:22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude
voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio
nostri sitis
9:23 itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra
ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei
9:24 qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset
Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et
disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus
animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus
9:25 nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac
nobis
9:26 fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum
Israhel ut non occiderentur
9:27 decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et
altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in praesens
tempus in loco quem Dominus elegisset
10:1 quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset
Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius
sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad
Israhel et essent foederati eorum
10:2 timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum
et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi
10:3 misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad
Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem
Eglon dicens
10:4 ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare
transfugerit ad Iosue et filios Israhel
10:5 congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex
Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum
exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam
10:6 habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc
morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas
ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium
convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in
montanis
10:7 ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo
viri fortissimi
10:8 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi
illos nullus tibi ex eis resistere poterit
10:9 inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de
Galgalis
10:10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga
magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et
percussit usque Azeca et Maceda
10:11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron
Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui
sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant
filii Israhel
10:12 tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in
conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne
movearis et luna contra vallem Ahialon
10:13 steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis
suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio
caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei
10:14 non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci
hominis et pugnante pro Israhel
10:15 reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae
10:16 fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis
Maceda
10:17 nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes
in spelunca Maceda
10:18 qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae
et ponite viros industrios qui clausos custodiant
10:19 vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque
fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia
quos tradidit Dominus Deus in manus vestras
10:20 caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem
paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt
civitates munitas
10:21 reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant
castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire
ausus est
10:22 praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me
quinque reges qui in ea latitant
10:23 fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum
quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth
regem Lachis regem Eglon
10:24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad
principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla
regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla
calcarent
10:25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et
estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum
quos dimicatis
10:26 percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque
stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum
10:27 cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de
patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et
posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens
10:28 eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii
regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea
saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho
10:29 transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra
eam
10:30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque
urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas
reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho
10:31 de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito
obpugnabat eam
10:32 tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero
atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut
fecerat Lebna
10:33 eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem
percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem
10:34 transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
10:35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes
animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis
10:36 ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit
contra eam
10:37 cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia
oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae
non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et
Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio
10:38 inde reversus in Dabir
10:39 cepit eam atque vastavit
10:40 regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore
gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna
et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius
10:41 percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque
campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias
sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus
Deus Israhel
10:42 a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon
10:43 universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit
Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo
10:44 reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala
11:1 quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon et ad
regem Someron atque ad regem Acsaph
11:2 ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie
contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor
iuxta mare
11:3 Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac
Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices
Hermon in terra Masphe
11:4 egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut
harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae
multitudinis
11:5 conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent
contra Israhel
11:6 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora
ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum
subnervabis et currus igne conbures
11:7 venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas
Merom subito et inruerunt super eos
11:8 tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et
persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque
Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas
dimitteret ex eis reliquias
11:9 fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit
currusque conbusit
11:10 reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor
enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat
11:11 percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea
ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque
urbem permisit incendio
11:12 et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit
atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini
11:13 absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras
succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit
11:14 omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii
Israhel cunctis hominibus interfectis
11:15 sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue
et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum
quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi
11:16 cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque
Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et
campestria eius
11:17 et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem
Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit
11:18 multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos
11:19 non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum
qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit
11:20 Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et
pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam
ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi
11:21 in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis
Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum
delevit
11:22 non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel
absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt
11:23 cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen
et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus
suas quievitque terra a proeliis
12:1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt
terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad
montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem
12:2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer
quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle
dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum
Ammon
12:3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad
mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam
quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga
12:4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in
Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha
atque in universa Basan usque ad terminos
12:5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis
Esebon
12:6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque
terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae
tribui Manasse
12:7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans
Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad
montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem
tribubus Israhel singulis partes suas
12:8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et
solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus
Eveus et Iebuseus
12:9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus
12:10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus
12:11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus
12:12 rex Eglon unus rex Gazer unus
12:13 rex Dabir unus rex Gader unus
12:14 rex Herma unus rex Hered unus
12:15 rex Lebna unus rex Odollam unus
12:16 rex Maceda unus rex Bethel unus
12:17 rex Thaffua unus rex Afer unus
12:18 rex Afec unus rex Saron unus
12:19 rex Madon unus rex Asor unus
12:20 rex Someron unus rex Acsaph unus
12:21 rex Thenach unus rex Mageddo unus
12:22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus
12:23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus
12:24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus
13:1 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum
senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est
sorte divisa
13:2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
13:3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron
contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim
dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas
13:4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum
usque Afeca et terminos Amorrei
13:5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub
monte Hermon donec ingrediaris Emath
13:6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth
universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel
veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi
13:7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae
tribui Manasse
13:8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses
famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
13:9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio
universaque campestria Medaba usque Dibon
13:10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon
usque ad terminos filiorum Ammon
13:11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et
universam Basan usque Saleca
13:12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse
fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
13:13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et
habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
13:14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et
victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est
illi
13:15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta
cognationes suas
13:16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis
Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit
Medaba
13:17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon
quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
13:18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth
13:19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
13:20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
13:21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui
regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et
Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae
13:22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum
ceteris interfectis
13:23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est
possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum
13:24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas
possessionem cuius haec divisio est
13:25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae
filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba
13:26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad
terminos Dabir
13:27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon
reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est
usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem
plagam
13:28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et
villae earum
13:29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes
suas possessionem
13:30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna
Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida
13:31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in
Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta
cognationes suas
13:32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans
Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
13:33 tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus
Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
14:1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam
dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes
familiarum per tribus Israhel
14:2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem
tribubus et dimidiae tribui
14:3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem
possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres
suos
14:4 sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus
Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi
urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua
14:5 sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et
diviserunt terram
14:6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad
eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad
Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne
14:7 quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de
Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum
videbatur
14:8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et
nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
14:9 iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus
erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es
Dominum Deum meum
14:10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in
praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est
Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem
hodie octoginta quinque annorum sum
14:11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum
illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum
quam ad gradiendum
14:12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque
audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit
Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi
14:13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem
14:14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in
praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel
14:15 nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter
Enacim situs est et terra cessavit a proeliis
15:1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino
Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis
plagae
15:2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae
respicit meridiem
15:3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina
ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et
circumiens Caricaa
15:4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem
Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae
plagae
15:5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema
Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem
Iordanem fluvium
15:6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in
Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
15:7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem
respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi
parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt
exitus eius ad fontem Rogel
15:8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem
haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra
Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
15:9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et
pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est
Cariathiarim id est urbs Silvarum
15:10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir
transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit
in Bethsames transitque in Thamna
15:11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere
inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel
et maris Magni contra occidentem fine concluditur
15:12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
15:13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda
sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
15:14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et
Tholmai de stirpe Enach
15:15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius
vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
15:16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo
illi Axam filiam meam uxorem
15:17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque
ei Axam filiam suam uxorem
15:18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum
suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
15:19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et
arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum
superius et inferius
15:20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
15:21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta
terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
15:22 et Cina et Dimona Adeda
15:23 et Cedes et Asor Iethnan
15:24 Zif et Thelem Baloth
15:25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
15:26 Aman Same et Molada
15:27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth
15:28 et Asersual et Bersabee et Baziothia
15:29 Bala et Hiim Esem
15:30 et Heltholad Exiil et Harma
15:31 Siceleg et Medemena et Sensenna
15:32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et
villae earum
15:33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
15:34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
15:35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
15:36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et
villae earum
15:37 Sanan et Adesa et Magdalgad
15:38 Delean et Mesfa et Iecthel
15:39 Lachis et Bascath et Aglon
15:40 Thebbon et Lehemas et Chethlis
15:41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et
villae earum
15:42 Labana et Aether et Asan
15:43 Ieptha et Esna et Nesib
15:44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
15:45 Accaron cum vicis et villulis suis
15:46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos
eius
15:47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis
suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
15:48 et in monte Samir et Iether et Soccho
15:49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
15:50 Anab et Isthemo et Anim
15:51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
15:52 Arab et Roma et Esaan
15:53 Ianum et Bethafua et Afeca
15:54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et
villae earum
15:55 Maon et Chermel et Zif et Iotae
15:56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe
15:57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
15:58 Alul et Bethsur et Gedor
15:59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
15:60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba
civitates duae et villae earum
15:61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha
15:62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
15:63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda
delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in
praesentem diem
16:1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et
aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana
Bethel
16:2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
16:3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad
terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari
Magno
16:4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
16:5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et
possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem
16:6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit
et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab
oriente Ianoe
16:7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in
Hiericho et egreditur ad Iordanem
16:8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque
egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum
Ephraim per familias suas
16:9 urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis
filiorum Manasse et villae earum
16:10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in
Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc
tributarius
17:1 cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph
Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque
possessionem Galaad et Basan
17:2 et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et
filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et
filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes
suas
17:3 Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse
non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa
Egla et Melcha et Thersa
17:4 veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et
principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis
possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini
possessionem in medio fratrum patris earum
17:5 et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan
trans Iordanem
17:6 filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius
terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant
17:7 fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit Sychem
et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae
17:8 etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta
terminos Manasse filiorum Ephraim
17:9 descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis
civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab
aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare
17:10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et
utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et
in tribu Isachar ab oriente
17:11 fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi
eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis
habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores
Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et
tertia pars urbis Nofeth
17:12 nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed coepit
Chananeus habitare in terra ista
17:13 postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt Chananeos et
fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos
17:14 locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti
mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis
et benedixerit mihi Dominus
17:15 ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et
succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi
possessio montis Ephraim
17:16 cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere
cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in
qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens
vallem
17:17 dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus
es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam
17:18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad
habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum
quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum
18:1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt
tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta
18:2 remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum
acceperant possessiones suas
18:3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad
possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis
18:4 eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant
atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque
multitudinis referantque ad me quod descripserint
18:5 dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis
ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone
18:6 mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis
ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem
18:7 quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est
eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam
acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas
dedit eis Moses famulus Domini
18:8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram
praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac
revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem
18:9 itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt
scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo
18:10 qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis
Israhel in septem partes
18:11 et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut
possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph
18:12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta
latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad
montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven
18:13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel
descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron
inferioris
18:14 et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit
Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur
et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et
occidentem
18:15 a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra
mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa
18:16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom
et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim
descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum
et pervenit ad fontem Rogel
18:17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem
Solis
18:18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim
descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit
ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem
18:19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius
contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad
australem plagam
18:20 qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum
Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas
18:21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis
18:22 Betharaba et Semaraim et Bethel
18:23 Avim et Affara et Ofra
18:24 villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae earum
18:25 Gabaon et Rama et Beroth
18:26 et Mesfe Cafera et Ammosa
18:27 et Recem Iarafel et Tharala
18:28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath
civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum
Beniamin iuxta familias suas
19:1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas
fuitque hereditas
19:2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et
Molada
19:3 et Asersual Bala et Asem
19:4 et Heltholath Bethul Arma
19:5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa
19:6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum
19:7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum
19:8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath
Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon
iuxta cognationes suas
19:9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco
possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum
19:10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas
et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith
19:11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad
torrentem qui est contra Iecennam
19:12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et
egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie
19:13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et
egreditur in Remmon Ampthar et Noa
19:14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis
Iepthahel
19:15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates
duodecim et villae earum
19:16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas
urbes et viculi earum
19:17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas
19:18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem
19:19 et Afaraim Seon et Anaarath
19:20 et Rabbith et Cesion Abes
19:21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses
19:22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque
exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum
19:23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et
viculi earum
19:24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas
19:25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab
19:26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et
Siorlabanath
19:27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque
Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel
egrediturque ad levam Chabul
19:28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam
19:29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et
usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba
19:30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum
19:31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et
viculi earum
19:32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas
19:33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est
Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem
19:34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque
inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in
Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis
19:35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth
19:36 et Edema et Arama Asor
19:37 et Cedes et Edrai Nasor
19:38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates
decem et novem et villae earum
19:39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas
urbes et viculi earum
19:40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima
19:41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes
id est civitas Solis
19:42 Selebin et Ahialon et Iethela
19:43 Helon et Themna et Acron
19:44 Helthecen et Gebthon et Baalath
19:45 Iud et Benebarach et Gethremmon
19:46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen
19:47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt
contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac
possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine
Dan patris sui
19:48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes
et viculi earum
19:49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas
dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui
19:50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in
monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea
19:51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et
Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in
Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt
terram
20:1 et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et
dic eis
20:2 separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum
Mosi
20:3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit
evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
20:4 cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam
civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent
innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum
20:5 cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus
eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve
eius probatur inimicus
20:6 et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam
reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore
tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua
fugerat
20:7 decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte
Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
20:8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt
Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in
Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse
20:9 hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis
qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset
et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis
donec staret ante populum expositurus causam suam
21:1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et
Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum
Israhel
21:2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus
praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et
suburbana earum ad alenda iumenta
21:3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium
Domini civitates et suburbana earum
21:4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de
tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
21:5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de
tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
21:6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus
Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates
numero tredecim
21:7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et
Zabulon urbes duodecim
21:8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
21:9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum
ista sunt nomina
21:10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors
illis egressa est
21:11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et
suburbana eius per circuitum
21:12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad
possidendum
21:13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac
suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
21:14 et Iether et Isthimon
21:15 et Helon Dabir
21:16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem
de tribubus ut dictum est duabus
21:17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
21:18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
21:19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum
suburbanis suis
21:20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec
est data possessio
21:21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte
Ephraim et Gazer
21:22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
21:23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
21:24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
21:25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum
suburbanis suis civitates duae
21:26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath
inferioris gradus
21:27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu
Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis
civitates duas
21:28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
21:29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
21:30 de tribu autem Aser Masal et Abdon
21:31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
21:32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et
Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
21:33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
21:34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas
data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
21:35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
21:36 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et
Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]
21:37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et
Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
21:38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas
duodecim
21:39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis
filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
21:40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae
21:41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus
eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
21:42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque
eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti
sunt
21:43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat
irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
22:1 eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam
tribum Manasse
22:2 dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus
Domini mihi quoque in omnibus oboedistis
22:3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem
diem custodientes imperium Domini Dei vestri
22:4 quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac
pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et
in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans
Iordanem
22:5 ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et
legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum
vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius
adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra
22:6 benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in
tabernacula sua
22:7 tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et
idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres
suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in
tabernacula sua et benedixisset illis
22:8 dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad
sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste multiplici
dividite praedam hostium cum fratribus vestris
22:9 reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia
tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut
intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta
imperium Domini in manu Mosi
22:10 cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan
aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis
22:11 quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii
detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israhel
22:12 convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos
22:13 et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium
Eleazar sacerdotem
22:14 et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis
22:15 qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse in
terram Galaad dixeruntque ad eos
22:16 haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur
reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a
cultu illius recedentes
22:17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in
praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de
populo corruerunt
22:18 et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius
ira desaeviet
22:19 quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite
ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut
a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter
altare Domini Dei vestri
22:20 nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem
populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam
solus perisset in scelere suo
22:21 responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
principibus legationis Israhel
22:22 fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et
Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare
construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti
22:23 et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas
victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet
22:24 et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras
dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israhel
22:25 terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii
Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc
occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini
putavimus itaque melius
22:26 et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad
victimas offerendas
22:27 sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque
progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et
victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri
filiis nostris non est vobis pars in Domino
22:28 quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod
fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in
testimonium vestrum ac nostrum
22:29 absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia
relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas
offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante
tabernaculum eius
22:30 quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui
erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae
tribus Manasse libentissime susceperunt
22:31 dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod
nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione hac et
liberastis filios Israhel de manu Domini
22:32 reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra
Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eis
22:33 placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii
Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque
pugnarent et delerent terram possessionis eorum
22:34 vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant
Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus
23:1 evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli
subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et
persenilis aetatis
23:2 vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes ac duces
et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sum
23:3 vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per
circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit
23:4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte
Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt nationes
23:5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et
possidebitis terram sicut vobis pollicitus est
23:6 tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae
scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad
dextram nec ad sinistram
23:7 ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt
iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos
23:8 sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc
23:9 et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et
robustissimas et nullus vobis resistere poterit
23:10 unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus
vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est
23:11 hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum
vestrum
23:12 quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant erroribus
adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare
23:13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante
faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex
latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque
disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis
23:14 en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo
cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis
esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum
23:15 sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta
venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos
auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis
23:16 eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit
vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque
velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac
optima quam tradidit vobis
24:1 congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et vocavit
maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in
conspectu Domini
24:2 et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans
fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et
Nahor servieruntque diis alienis
24:3 tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi
eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
24:4 et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau
dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in
Aegyptum
24:5 misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis atque
portentis
24:6 eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare
persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque
ad mare Rubrum
24:7 clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras
inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos
viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in
solitudine multo tempore
24:8 et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem
cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis
terram eorum atque interfecistis illos
24:9 surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra
Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis
24:10 et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis
et liberavi vos de manu eius
24:11 transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque
contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et
Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus
vestras
24:12 misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges
Amorreorum non in gladio et arcu tuo
24:13 dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non
aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non plantastis
24:14 nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque
verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia
et in Aegypto ac servite Domino
24:15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis
datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum
diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum
in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino
24:16 responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum
et serviamus diis alienis
24:17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra
Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et
custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis
per quos transivimus
24:18 et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos
intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster
24:19 dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim
sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque
peccatis
24:20 si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et
adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bona
24:21 dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed
Domino serviemus
24:22 et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis
vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes
24:23 nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate
corda vestra ad Dominum Deum Israhel
24:24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes
praeceptis eius
24:25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo
praecepta atque iudicia in Sychem
24:26 scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit
lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario
Domini
24:27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium
quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea
negare velitis et mentiri Domino Deo vestro
24:28 dimisitque populum singulos in possessionem suam
24:29 et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum
decem annorum
24:30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare
quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas
24:31 servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui
longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini
quae fecerat in Israhel
24:32 ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto
sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor
patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum
Ioseph
24:33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab
Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim