Vulgata .
Paul to the Galatians
1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum
Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
1:2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
1:4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de
praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
1:5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
1:6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in
gratiam Christi in aliud evangelium
1:7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt
convertere evangelium Christi
1:8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam
quod evangelizavimus vobis anathema sit
1:9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit
praeter id quod accepistis anathema sit
1:10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si
adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
1:11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a
me quia non est secundum hominem
1:12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per
revelationem Iesu Christi
1:13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam
supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
1:14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo
abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
1:15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et
vocavit per gratiam suam
1:16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus
continuo non adquievi carni et sanguini
1:17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in
Arabiam et iterum reversus sum Damascum
1:18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud
eum diebus quindecim
1:19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
1:20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
1:21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
1:22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
1:24 et in me clarificabant Deum
2:1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum
Barnaba adsumpto et Tito
2:2 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium
quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in
vacuum currerem aut cucurrissem
2:3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est
circumcidi
2:4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt
explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in
servitutem redigerent
2:5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii
permaneat apud vos
2:6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint
nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui
videbantur nihil contulerunt
2:7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium
praeputii sicut Petro circumcisionis
2:8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus
est et mihi inter gentes
2:9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et
Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae
societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
2:10 tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc
ipsum facere
2:11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia
reprehensibilis erat
2:12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum
autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex
circumcisione erant
2:13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas
duceretur ab eis in illa simulatione
2:14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii
dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non
iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
2:15 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
2:16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi
per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur
ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis
non iustificabitur omnis caro
2:17 quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi
peccatores numquid Christus peccati minister est absit
2:18 si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me
constituo
2:19 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus
sum cruci
2:20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc
vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum
pro me
2:21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus
gratis mortuus est
3:1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus
Christus proscriptus est crucifixus
3:2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis
an ex auditu fidei
3:3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
3:4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
3:5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex
operibus legis an ex auditu fidei
3:6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
3:7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
3:8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus
praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
3:9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
3:10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum
est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta
sunt in libro legis ut faciat ea
3:11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est
quia iustus ex fide vivit
3:12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
3:13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum
quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
3:14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut
pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
3:15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum
nemo spernit aut superordinat
3:16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et
seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est
Christus
3:17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post
quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad
evacuandam promissionem
3:18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per
promissionem donavit Deus
3:19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret
semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
3:20 mediator autem unius non est Deus autem unus est
3:21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae
posset vivificare vere ex lege esset iustitia
3:22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu
Christi daretur credentibus
3:23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in
eam fidem quae revelanda erat
3:24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
3:25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
3:26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
3:27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
3:28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est
masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
3:29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem
heredes
4:1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum
sit dominus omnium
4:2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a
patre
4:3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4:4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex
muliere factum sub lege
4:5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum
reciperemus
4:6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda
nostra clamantem Abba Pater
4:7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
4:8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii
serviebatis
4:9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo
convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire
vultis
4:10 dies observatis et menses et tempora et annos
4:11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
4:12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil
me laesistis
4:13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam
pridem
4:14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque
respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
4:15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia
si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
4:16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
4:17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos
aemulemini
4:18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens
sum apud vos
4:19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
4:20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam
confundor in vobis
4:21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
4:22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de
ancilla et unum de libera
4:23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera
per repromissionem
4:24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum
quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
4:25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est
Hierusalem et servit cum filiis eius
4:26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater
nostra
4:27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama
quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet
virum
4:28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
4:29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum
qui secundum spiritum ita et nunc
4:30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim
heres erit filius ancillae cum filio liberae
4:31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate
nos Christus liberavit
5:1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
5:2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis
nihil proderit
5:3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor
est universae legis faciendae
5:4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia
excidistis
5:5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
5:6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium
sed fides quae per caritatem operatur
5:7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
5:8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
5:9 modicum fermentum totam massam corrumpit
5:10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem
conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
5:11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc
persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
5:12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
5:13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in
occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
5:14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut
te ipsum
5:15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem
consumamini
5:16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
5:17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus
carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa
faciatis
5:18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
5:19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia
luxuria
5:20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes
irae rixae dissensiones sectae
5:21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae
praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non
consequentur
5:22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas
benignitas
5:23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
5:24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis
5:25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
5:26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem
invidentes
6:1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui
spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te
ipsum ne et tu tempteris
6:2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
6:3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
6:4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum
gloriam habebit et non in altero
6:5 unusquisque enim onus suum portabit
6:6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in
omnibus bonis
6:7 nolite errare Deus non inridetur
6:8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in
carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de
spiritu metet vitam aeternam
6:9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non
deficientes
6:10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad
domesticos fidei
6:11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
6:12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum
ut crucis Christi persecutionem non patiantur
6:13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos
circumcidi ut in carne vestra glorientur
6:14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi
per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
6:15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium sed nova creatura
6:16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et
misericordia et super Israhel Dei
6:17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore
meo porto
6:18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen