Vulgata .
Paul to the Corinthians II
1:1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater
ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa
Achaia
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis
1:4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi
consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur
et ipsi a Deo
1:5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per
Christum abundat consolatio nostra
1:6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive
exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem
passionum quas et nos patimur
1:7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii
passionum estis sic eritis et consolationis
1:8 non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae
facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita
ut taederet nos etiam vivere
1:9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus
fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
1:10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus
quoniam et adhuc eripiet
1:11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis
eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis
1:12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in
simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in
gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos
1:13 non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis
spero autem quod usque in finem cognoscetis
1:14 sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et
vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi
1:15 et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam
haberetis
1:16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad
vos et a vobis deduci in Iudaeam
1:17 cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito
secundum carnem cogito ut sit apud me est et non
1:18 fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in
illo est et non
1:19 Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est
per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit
1:20 quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum
amen Deo ad gloriam nostram
1:21 qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus
1:22 et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris
1:23 ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non
veni ultra Corinthum
1:24 non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri
nam fide stetistis
2:1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
2:2 si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui
contristatur ex me
2:3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam
habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia
meum gaudium omnium vestrum est
2:4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per
multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo
abundantius in vobis
2:5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non
onerem omnes vos
2:6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
2:7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori
tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
2:8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
2:9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus
oboedientes sitis
2:10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid
donavi propter vos in persona Christi
2:11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
2:12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium
mihi apertum esset in Domino
2:13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem
meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
2:14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et
odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
2:15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his
qui pereunt
2:16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam
et ad haec quis tam idoneus
2:17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex
sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
3:1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut
quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
3:2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et
legitur ab omnibus hominibus
3:3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et
scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed
in tabulis cordis carnalibus
3:4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis
sed sufficientia nostra ex Deo est
3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed
Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
3:7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in
gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter
gloriam vultus eius quae evacuatur
3:8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
3:9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat
ministerium iustitiae in gloria
3:10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter
excellentem gloriam
3:11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in
gloria est
3:12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
3:13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non
intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
3:14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum
velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in
Christo evacuatur
3:15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum
super cor eorum
3:16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
3:17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
3:18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem
imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini
Spiritu
4:1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti
sumus non deficimus
4:2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque
adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes
nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
4:3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est
opertum
4:4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non
fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
4:5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos
autem servos vestros per Iesum
4:6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in
cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie
Christi Iesu
4:7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit
virtutis Dei et non ex nobis
4:8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed
non destituimur
4:9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
4:10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et
vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
4:11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et
vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
4:12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
4:13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi
propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
4:14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et
constituet vobiscum
4:15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum
actione abundet in gloriam Dei
4:16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo
corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
4:17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis
nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur
nobis
4:18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae
enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
5:1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis
dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam
aeternam in caelis
5:2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est
superindui cupientes
5:3 si tamen vestiti non nudi inveniamur
5:4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus
expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
5:5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus
Spiritus
5:6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore
peregrinamur a Domino
5:7 per fidem enim ambulamus et non per speciem
5:8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a
corpore et praesentes esse ad Deum
5:9 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
5:10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat
unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
5:11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti
sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
5:12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis
gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in
corde
5:13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
5:14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro
omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
5:15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed
ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
5:16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus
secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
5:17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta
sunt nova
5:18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit
nobis ministerium reconciliationis
5:19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non
reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum
reconciliationis
5:20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos
obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
5:21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos
efficeremur iustitia Dei in ipso
6:1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
6:2 ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te
ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
6:3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
6:4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa
patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
6:5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in
ieiuniis
6:6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu
Sancto in caritate non ficta
6:7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et
sinistris
6:8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut
seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
6:9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
6:10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem
locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
6:11 os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
6:12 non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
6:13 eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini
et vos
6:14 nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio
iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
6:15 quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum
infidele
6:16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum
Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et
ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
6:17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et
inmundum ne tetigeritis
6:18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in
filios et filias dicit Dominus omnipotens
7:1 has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni
inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore
Dei
7:2 capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus
7:3 non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris
estis ad conmoriendum et ad convivendum
7:4 multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis
repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra
7:5 nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra
sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
7:6 sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi
7:7 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus
est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram
aemulationem pro me ita ut magis gauderem
7:8 quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si
paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit
7:9 nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad
paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo
detrimentum patiamini ex nobis
7:10 quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem
stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur
7:11 ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis
operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem
sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos
incontaminatos esse negotio
7:12 igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec
propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram
quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
7:13 ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis
gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab
omnibus vobis
7:14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed
sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae
fuit ad Titum veritas facta est
7:15 et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium
vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum
7:16 gaudeo quod in omnibus confido in vobis
8:1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in
ecclesiis Macedoniae
8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et
altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
8:3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem
voluntarii fuerunt
8:4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem
ministerii quod fit in sanctos
8:5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino
deinde nobis per voluntatem Dei
8:6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos
etiam gratiam istam
8:7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni
sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
8:8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae
caritatis ingenitum bonum conprobans
8:9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos
egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
8:10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum
facere sed et velle coepistis ab anno priore
8:11 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus
voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
8:12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non
secundum quod non habet
8:13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex
aequalitate
8:14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut
et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat
aequalitas sicut scriptum est
8:15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
8:16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in
corde Titi
8:17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua
voluntate profectus est ad vos
8:18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per
omnes ecclesias
8:19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis
nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et
destinatam voluntatem nostram
8:20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae
ministratur a nobis
8:21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
8:22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in
multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia
multa in vos
8:23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres
nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
8:24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro
vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
9:1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere
vobis
9:2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud
Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra
aemulatio provocavit plurimos
9:3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac
parte ut quemadmodum dixi parati sitis
9:4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos
erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
9:5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et
praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi
benedictionem non quasi avaritiam
9:6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in
benedictionibus de benedictionibus et metet
9:7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex
necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
9:8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in
omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum
9:9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in
aeternum
9:10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum
praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum
iustitiae vestrae
9:11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae
operatur per nos gratiarum actionem Deo
9:12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt
sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
9:13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia
confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate
communicationis in illos et in omnes
9:14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter
eminentem gratiam Dei in vobis
9:15 gratias Deo super inenarrabili dono eius
10:1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam
Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in
vobis
10:2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo
audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
10:3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
10:4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad
destructionem munitionum consilia destruentes
10:5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in
captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
10:6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta
fuerit vestra oboedientia
10:7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se
esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
10:8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam
dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non
erubescam
10:9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10:10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia
autem corporis infirma et sermo contemptibilis
10:11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas
absentes tales et praesentes in facto
10:12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos
commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes
nosmet ipsos nobis
10:13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram
regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
10:14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque
ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
10:15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem
habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam
nostram in abundantiam
10:16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena
regula in his quae praeparata sunt gloriari
10:17 qui autem gloriatur in Domino glorietur
10:18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus
commendat
11:1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et
subportate me
11:2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro
virginem castam exhibere Christo
11:3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita
corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in
Christo
11:4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus
aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium
quod non recepistis recte pateremini
11:5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
11:6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem
manifestatus sum vobis
11:7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini
quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
11:8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium
vestrum
11:9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi
deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine
onere me vobis servavi et servabo
11:10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in
me in regionibus Achaiae
11:11 quare quia non diligo vos Deus scit
11:12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt
occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
11:13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in
apostolos Christi
11:14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
11:15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut
ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
11:16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut
insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
11:17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia
in hac substantia gloriae
11:18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
11:19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
11:20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat
si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
11:21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis
audet in insipientia dico audeo et ego
11:22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et
ego
11:23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus
plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus
frequenter
11:24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
11:25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci
nocte et die in profundo maris fui
11:26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum
periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate
periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
11:27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in
ieiuniis multis in frigore et nuditate
11:28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana
sollicitudo omnium ecclesiarum
11:29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
11:30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
11:31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod
non mentior
11:32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem
Damascenorum ut me conprehenderet
11:33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus
eius
12:1 si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et
revelationes Domini
12:2 scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore
nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad
tertium caelum
12:3 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio
Deus scit
12:4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non
licet homini loqui
12:5 pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in
infirmitatibus meis
12:6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam
parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex
me
12:7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus
carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
12:8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
12:9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate
perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet
in me virtus Christi
12:10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in
necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim
infirmor tunc potens sum
12:11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis
commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli
tametsi nihil sum
12:12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis
et prodigiis et virtutibus
12:13 quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi
quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
12:14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis
non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii
parentibus thesaurizare sed parentes filiis
12:15 ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus
vestris licet plus vos diligens minus diligar
12:16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
12:17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
12:18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos
circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
12:19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo
loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
12:20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego
inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes
animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes
seditiones sint inter vos
12:21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex
his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et
fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
13:1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit
omne verbum
13:2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante
peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
13:3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in
vos non infirmatur sed potens est in vobis
13:4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei
nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in
vobis
13:5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non
cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte
reprobi estis
13:6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
13:7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati
pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
13:8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
13:9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc
et oramus vestram consummationem
13:10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum
potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in
destructionem
13:11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite
pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
13:12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
13:13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio
Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen