Vulgata .
Acts
1:1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus
facere et docere
1:2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos
elegit adsumptus est
1:3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis
argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
1:4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed
expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
1:5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu
Sancto non post multos hos dies
1:6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in
tempore hoc restitues regnum Israhel
1:7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater
posuit in sua potestate
1:8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et
eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque
ad ultimum terrae
1:9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit
eum ab oculis eorum
1:10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt
iuxta illos in vestibus albis
1:11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic
Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in caelum
1:12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est
iuxta Hierusalem sabbati habens iter
1:13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et
Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus
Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
1:14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
1:15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat
autem turba nominum simul fere centum viginti
1:16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus
Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt
Iesum
1:17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii
huius
1:18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus
crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
1:19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut
appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
1:20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta
et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
1:21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni
tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
1:22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a
nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
1:23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus
est Iustus et Matthiam
1:24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem
elegeris ex his duobus unum
1:25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus
est Iudas ut abiret in locum suum
1:26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et
adnumeratus est cum undecim apostolis
2:1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem
loco
2:2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus
vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
2:3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque
supra singulos eorum
2:4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis
linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
2:5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni
natione quae sub caelo sunt
2:6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam
audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
2:7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti
qui loquuntur Galilaei sunt
2:8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
2:9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam
et Cappadociam Pontum et Asiam
2:10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa
Cyrenen et advenae romani
2:11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos
nostris linguis magnalia Dei
2:12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc
vult esse
2:13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
2:14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est
eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit
et auribus percipite verba mea
2:15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei
tertia
2:16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
2:17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo
super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et
iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
2:18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis
effundam de Spiritu meo et prophetabunt
2:19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum
sanguinem et ignem et vaporem fumi
2:20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat
dies Domini magnus et manifestus
2:21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
2:22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum
a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum
Deus in medio vestri sicut vos scitis
2:23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus
iniquorum adfigentes interemistis
2:24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod
inpossibile erat teneri illum ab eo
2:25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam
a dextris meis est ne commovear
2:26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper
et caro mea requiescet in spe
2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum
tuum videre corruptionem
2:28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
2:29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David
quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos
usque in hodiernum diem
2:30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi
Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
2:31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque
derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
2:32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
2:33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta
a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
2:34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus
Domino meo sede a dextris meis
2:35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2:36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et
Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
2:37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad
reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
2:38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum
vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
2:39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe
sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
2:40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos
dicens salvamini a generatione ista prava
2:41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt
in illa die animae circiter tria milia
2:42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione
fractionis panis et orationibus
2:43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per
apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
2:44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
2:45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus
prout cuique opus erat
2:46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes
circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
2:47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem
augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
3:1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis
nonam
3:2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem
ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret
elemosynam ab introeuntibus in templum
3:3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum
rogabat ut elemosynam acciperet
3:4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
3:5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
3:6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo
hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
3:7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae
sunt bases eius et plantae
3:8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum
ambulans et exiliens et laudans Dominum
3:9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
3:10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam
sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in
eo quod contigerat illi
3:11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos
ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
3:12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid
miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate
fecerimus hunc ambulare
3:13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum
glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis
ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
3:14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam
donari vobis
3:15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis
cuius nos testes sumus
3:16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit
nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in
conspectu omnium vestrum
3:17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et
principes vestri
3:18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati
Christum suum implevit sic
3:19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
3:20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit
eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
3:21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis
omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo
prophetarum
3:22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus
vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia
quaecumque locutus fuerit vobis
3:23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum
exterminabitur de plebe
3:24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et
adnuntiaverunt dies istos
3:25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad
patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes
familiae terrae
3:26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem
vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
4:1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et
magistratus templi et Sadducaei
4:2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu
resurrectionem ex mortuis
4:3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in
crastinum erat enim iam vespera
4:4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est
numerus virorum quinque milia
4:5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et
seniores et scribae in Hierusalem
4:6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et
quotquot erant de genere sacerdotali
4:7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo
nomine fecistis hoc vos
4:8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et
seniores
4:9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste
salvus factus est
4:10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu
Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis
in hoc iste adstat coram vobis sanus
4:11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus
est in caput anguli
4:12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo
datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
4:13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines
essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam
cum Iesu fuerant
4:14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil
poterant contradicere
4:15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant
ad invicem
4:16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum
factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non
possumus negare
4:17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra
loquantur in nomine hoc ulli hominum
4:18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent
in nomine Iesu
4:19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est
in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
4:20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
4:21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent
eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
4:22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat
signum istud sanitatis
4:23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos
principes sacerdotum et seniores dixissent
4:24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt
Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
4:25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti
quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
4:26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus
Dominum et adversus Christum eius
4:27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum
Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis
Israhel
4:28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
4:29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni
fiducia loqui verbum tuum
4:30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri
per nomen sancti Filii tui Iesu
4:31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti
sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
4:32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam
eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia
communia
4:33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu
Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
4:34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim
possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum
quae vendebant
4:35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis
prout cuique opus erat
4:36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est
interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
4:37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante
pedes apostolorum
5:1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
5:2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem
quandam ad pedes apostolorum posuit
5:3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te
Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
5:4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare
posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
5:5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est
timor magnus in omnes qui audierant
5:6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
5:7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens
quod factum fuerat introiit
5:8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at
illa dixit etiam tanti
5:9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum
Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent
te
5:10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem
iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum
suum
5:11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui
audierunt haec
5:12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in
plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
5:13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat
eos populus
5:14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac
mulierum
5:15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et
grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam
eorum
5:16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem
adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
5:17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant
quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
5:18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia
publica
5:19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens
eos dixit
5:20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
5:21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant
adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt
concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut
adducerentur
5:22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent
illos reversi nuntiaverunt
5:23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et
custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
5:24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes
sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
5:25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis
in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
5:26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi
timebant enim populum ne lapidarentur
5:27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos
princeps sacerdotum
5:28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto
et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super
nos sanguinem hominis istius
5:29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo
magis quam hominibus
5:30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis
suspendentes in ligno
5:31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam
paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
5:32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit
Deus omnibus oboedientibus sibi
5:33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
5:34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis
doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
5:35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus
istis quid acturi sitis
5:36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui
consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et
omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
5:37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit
populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei
dispersi sunt
5:38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite
illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
5:39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo
repugnare inveniamini consenserunt autem illi
5:40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in
nomine Iesu et dimiserunt eos
5:41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni
habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
5:42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et
evangelizantes Christum Iesum
6:1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est
murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio
cotidiano viduae eorum
6:2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non
est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
6:3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem
plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
6:4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
6:5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum
plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et
Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
6:6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt
eis manus
6:7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in
Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et
signa magna in populo
6:9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et
Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia
disputantes cum Stephano
6:10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
6:11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba
blasphemiae in Mosen et Deum
6:12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes
rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
6:13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui
verba adversus locum sanctum et legem
6:14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet
locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
6:15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem
eius tamquam faciem angeli
7:1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
7:2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri
nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
7:3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in
terram quam tibi monstravero
7:4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde
postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua
nunc vos habitatis
7:5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit
dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet
filium
7:6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena
et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
7:7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec
exibunt et deservient mihi in loco isto
7:8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et
circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
7:9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat
Deus cum eo
7:10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam
et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum
praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
7:11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio
magna et non inveniebant cibos patres nostri
7:12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres
nostros primum
7:13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum
est Pharaoni genus eius
7:14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem
cognationem in animabus septuaginta quinque
7:15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres
nostri
7:16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit
Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
7:17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat
Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
7:18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
7:19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent
infantes suos ne vivificarentur
7:20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est
tribus mensibus in domo patris sui
7:21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum
sibi in filium
7:22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in
verbis et in operibus suis
7:23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor
eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
7:24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et
fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
7:25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius
daret salutem illis at illi non intellexerunt
7:26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos
in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
7:27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te
constituit principem et iudicem super nos
7:28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri
Aegyptium
7:29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra
Madiam ubi generavit filios duos
7:30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina
angelus in igne flammae rubi
7:31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut
consideraret facta est vox Domini
7:32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
tremefactus autem Moses non audebat considerare
7:33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim
in quo stas terra sancta est
7:34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum
eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in
Aegyptum
7:35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et
iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui
apparuit illi in rubo
7:36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in
Rubro mari et in deserto annis quadraginta
7:37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit
Deus de fratribus vestris tamquam me
7:38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui
loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba
vitae dare nobis
7:39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt
cordibus suis in Aegyptum
7:40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic
qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
7:41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro
et laetabantur in operibus manuum suarum
7:42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut
scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias
obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
7:43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham
figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
7:44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut
disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
7:45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in
possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in
diebus David
7:46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum
Deo Iacob
7:47 Salomon autem aedificavit illi domum
7:48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
7:49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum
aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
7:50 nonne manus mea fecit haec omnia
7:51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper
Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
7:52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos
qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et
homicidae fuistis
7:53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
7:54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant
dentibus in eum
7:55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit
gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos
apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
7:56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum
fecerunt unianimiter in eum
7:57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt
vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
7:58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe
spiritum meum
7:59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis
hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat
consentiens neci eius
8:1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat
Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae
praeter apostolos
8:2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum
super illum
8:3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros
ac mulieres tradebat in custodiam
8:4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis
Christum
8:6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter
audientes et videntes signa quae faciebat
8:7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna
exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
8:8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
8:9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus
seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est
virtus Dei quae vocatur Magna
8:11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis
dementasset eos
8:12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine
Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
8:13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat
Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens
admirabatur
8:14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit
Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
8:15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum
Sanctum
8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant
in nomine Domini Iesu
8:17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
8:18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum
daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
8:19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus
accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
8:20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti
pecunia possideri
8:21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est
rectum coram Deo
8:22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte
remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
8:23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
8:24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut
nihil veniat super me horum quae dixistis
8:25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant
Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
8:26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade
contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est
deserta
8:27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis
reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in
Hierusalem
8:28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
8:29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
8:30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam
et dixit putasne intellegis quae legis
8:31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque
Philippum ut ascenderet et sederet secum
8:32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad
occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non
aperuit os suum
8:33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis
enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
8:34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta
dicit hoc de se an de alio aliquo
8:35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista
evangelizavit illi Iesum
8:36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus
ecce aqua quid prohibet me baptizari
8:37 []
8:38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus
et eunuchus et baptizavit eum
8:39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et
amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
8:40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat
civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
9:1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini
accessit ad principem sacerdotum
9:2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos
invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
9:3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito
circumfulsit eum lux de caelo
9:4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me
persequeris
9:5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris
9:6 []
9:7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat
facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti
audientes quidem vocem neminem autem videntes
9:8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad
manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9:9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
9:10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad
illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
9:11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et
quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
9:12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus
ut visum recipiat
9:13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta
mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
9:14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes
qui invocant nomen tuum
9:15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi
iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
9:16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
9:17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit
Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua
veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
9:18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum
recepit et surgens baptizatus est
9:19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis
qui erant Damasci per dies aliquot
9:20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius
Dei
9:21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui
expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc
venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
9:22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui
habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
9:23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum
interficerent
9:24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et
portas die ac nocte ut eum interficerent
9:25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum
submittentes in sporta
9:26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et
omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
9:27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit
illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo
in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
9:28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter
agens in nomine Domini
9:29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant
occidere eum
9:30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et
dimiserunt Tarsum
9:31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat
pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti
Spiritus replebatur
9:32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad
sanctos qui habitabant Lyddae
9:33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo
iacentem in grabatto qui erat paralyticus
9:34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne
tibi et continuo surrexit
9:35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui
conversi sunt ad Dominum
9:36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae
interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis
quas faciebat
9:37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum
lavissent posuerunt eam in cenaculo
9:38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia
Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris
venire usque ad nos
9:39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt
illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et
ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
9:40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus
ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro
resedit
9:41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas
adsignavit eam vivam
9:42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in
Domino
9:43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam
Simonem coriarium
10:1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio
cohortis quae dicitur Italica
10:2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas
multas plebi et deprecans Deum semper
10:3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei
introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
10:4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit
autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in
conspectu Dei
10:5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui
cognominatur Petrus
10:6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta
mare
10:7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos
domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
10:8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
10:9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus
civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
10:10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super
eum mentis excessus
10:11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum
magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
10:12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia
caeli
10:13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
10:14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune
et inmundum
10:15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune
dixeris
10:16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
10:17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam
vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis
adstiterunt ad ianuam
10:18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus
illic haberet hospitium
10:19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres
quaerunt te
10:20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego
misi illos
10:21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis
quae causa est propter quam venistis
10:22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et
testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab
angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
10:23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens
profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
10:24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat
illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
10:25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et
procidens ad pedes adoravit
10:26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
10:27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
10:28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo
coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem
communem aut inmundum dicere hominem
10:29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam
ob causam accersistis me
10:30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans
eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida
et ait
10:31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae
sunt in conspectu Dei
10:32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
10:33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo
omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi
praecepta sunt a Domino
10:34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est
personarum acceptor Deus
10:35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est
illi
10:36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum
hic est omnium Dominus
10:37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens
enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
10:38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute
qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo
quoniam Deus erat cum illo
10:39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et
Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
10:40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
10:41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui
manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
10:42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est
qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
10:43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum
accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
10:44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super
omnes qui audiebant verbum
10:45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro
quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
10:46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
10:47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non
baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
10:48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum
ut maneret aliquot diebus
11:1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et
gentes receperunt verbum Dei
11:2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus
illum qui erant ex circumcisione
11:3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti
cum illis
11:4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
11:5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem
descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de
caelo et venit usque ad me
11:6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias
et reptilia et volatilia caeli
11:7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
11:8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam
introivit in os meum
11:9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne
commune dixeris
11:10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in
caelum
11:11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi
a Caesarea ad me
11:12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans
venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
11:13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem
et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur
Petrus
11:14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus
tua
11:15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut
et in nos in initio
11:16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem
baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
11:17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui
credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere
Deum
11:18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et
gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
11:19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta
fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et
Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
11:20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum
introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum
Iesum
11:21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium
conversus est ad Dominum
11:22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis
super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
11:23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et
hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
11:24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita
est turba multa Domino
11:25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset
perduxit Antiochiam
11:26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam
multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
11:27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae
Antiochiam
11:28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum
famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub
Claudio
11:29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in
ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
11:30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
12:1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam
de ecclesia
12:2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
12:3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum
erant autem dies azymorum
12:4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor
quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum
populo
12:5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine
intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
12:6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus
dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante
ostium custodiebant carcerem
12:7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo
percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et
ceciderunt catenae de manibus eius
12:8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas
et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
12:9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per
angelum aestimabat autem se visum videre
12:10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam
ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes
processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
12:11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus
angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione
plebis Iudaeorum
12:12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui
cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
12:13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum
nomine Rhode
12:14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed
intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
12:15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se
habere illi autem dicebant angelus eius est
12:16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt
eum et obstipuerunt
12:17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus
eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et
egressus abiit in alium locum
12:18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de
Petro factum esset
12:19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione
facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream
ibi commoratus est
12:20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad
eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem
eo quod alerentur regiones eorum ab illo
12:21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali
et contionabatur ad eos
12:22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis
12:23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset
honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
12:24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
12:25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto
ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
13:1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores
in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et
Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
13:2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus
Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
13:3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
13:4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde
navigaverunt Cyprum
13:5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis
Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
13:6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt
quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
13:7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis
Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
13:8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen
eius quaerens avertere proconsulem a fide
13:9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
13:10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice
omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
13:11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem
usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et
circumiens quaerebat qui ei manum daret
13:12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super
doctrinam Domini
13:13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen
Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
13:14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et
ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
13:15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes
synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo
exhortationis ad plebem dicite
13:16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri
israhelitae et qui timetis Deum audite
13:17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum
essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
13:18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
13:19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis
terram eorum
13:20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit
iudices usque ad Samuhel prophetam
13:21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis
virum de tribu Beniamin annis quadraginta
13:22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium
perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui
faciet omnes voluntates meas
13:23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel
salvatorem Iesum
13:24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum
paenitentiae omni populo Israhel
13:25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me
arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus
calciamenta pedum solvere
13:26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum
vobis verbum salutis huius missum est
13:27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes
et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes
impleverunt
13:28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut
interficerent eum
13:29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum
de ligno posuerunt in monumento
13:30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos
his
13:31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque
nunc sunt testes eius ad plebem
13:32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio
facta est
13:33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum
sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie
genui te
13:34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum
in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
13:35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
13:36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei
dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
13:37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
13:38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio
peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi
iustificari
13:39 in hoc omnis qui credit iustificatur
13:40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
13:41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor
ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
13:42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur
sibi verba haec
13:43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et
colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut
permanerent in gratia Dei
13:44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire
verbum Domini
13:45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant
his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
13:46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum
loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis
aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
13:47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis
in salutem usque ad extremum terrae
13:48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini
et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
13:49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
13:50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et
primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et
eiecerunt eos de finibus suis
13:51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
13:52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
14:1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et
loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
14:2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam
concitaverunt animas gentium adversus fratres
14:3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino
testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri
per manus eorum
14:4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum
Iudaeis quidam vero cum apostolis
14:5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum
principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
14:6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben
et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
14:7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero
matris suae qui numquam ambulaverat
14:8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia
haberet fidem ut salvus fieret
14:9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et
ambulabat
14:10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem
suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
14:11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat
dux verbi
14:12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas
ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
14:13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis
suis exilierunt in turbas clamantes
14:14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes
vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui
fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
14:15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in
vias suas
14:16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de
caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda
vestra
14:17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
14:18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et
persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem
aestimantes eum mortuum esse
14:19 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et
postera die profectus est cum Barnaba in Derben
14:20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi
sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
14:21 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in
fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum
Dei
14:22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et
orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem
crediderunt
14:23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
14:24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
14:25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in
opus quod conpleverunt
14:26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta
fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
14:27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
15:1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi
circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
15:2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos
statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad
apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
15:3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam
narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus
fratribus
15:4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab
apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
15:5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant
dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem
Mosi
15:6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
15:7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri
fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per
os meum audire gentes verbum evangelii et credere
15:8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum
Sanctum sicut et nobis
15:9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
15:10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem
discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
15:11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
15:12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum
narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
15:13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite
me
15:14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex
gentibus populum nomini suo
15:15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
15:16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit
et diruta eius reaedificabo et erigam illud
15:17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas
invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
15:18 notum a saeculo est Domino opus suum
15:19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus
convertuntur ad Deum
15:20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus
simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
15:21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui
eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
15:22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere
viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui
cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
15:23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui
sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
15:24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos
verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
15:25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos
cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
15:26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri
Iesu Christi
15:27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent
eadem
15:28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis
oneris quam haec necessario
15:29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato
et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
15:30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata
multitudine tradiderunt epistulam
15:31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
15:32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo
consolati sunt fratres et confirmaverunt
15:33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos
qui miserant illos
15:34 []
15:35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et
evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
15:36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes
visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum
Domini quomodo se habeant
15:37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur
Marcus
15:38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et
non isset cum eis in opus non debere recipi eum
15:39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et
Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
15:40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a
fratribus
15:41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
16:1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat
ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
16:2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
16:3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum
propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater
eius gentilis esset
16:4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata
quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
16:5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero
cotidie
16:6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto
Spiritu loqui verbum in Asia
16:7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non
permisit eos Spiritus Iesu
16:8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
16:9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans
et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
16:10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
16:11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et
sequenti die Neapolim
16:12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia
eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
16:13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi
videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
16:14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum
colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae
dicebantur a Paulo
16:15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si
iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et
coegit nos
16:16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam
habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat
dominis suis divinando
16:17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi
Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
16:18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus
spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et
exiit eadem hora
16:19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum
adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
16:20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant
civitatem nostram cum sint Iudaei
16:21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere
cum simus Romani
16:22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis
eorum iusserunt virgis caedi
16:23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem
praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
16:24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem
carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
16:25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et
audiebant eos qui in custodia erant
16:26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur
fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum
vincula soluta sunt
16:27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas
carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse
vinctos
16:28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali
universi enim hic sumus
16:29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et
Silae
16:30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus
fiam
16:31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus
tua
16:32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
16:33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et
baptizatus est ipse et omnes eius continuo
16:34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et
laetatus est cum omni domo sua credens Deo
16:35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes
dimitte homines illos
16:36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt
magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
16:37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines
romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed
veniant
16:38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores
verba haec timueruntque audito quod Romani essent
16:39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut
egrederentur urbem
16:40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus
consolati sunt eos et profecti sunt
17:1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt
Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
17:2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata
tria disserebat eis de scripturis
17:3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a
mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
17:4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de
colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae
17:5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et
turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis
quaerebant eos producere in populum
17:6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad
principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc
venerunt
17:7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt
regem alium dicentes esse Iesum
17:8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec
17:9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
17:10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in
Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt
17:11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui
susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si
haec ita se haberent
17:12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum
honestarum et viri non pauci
17:13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae
praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et
turbantes multitudinem
17:14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare
Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
17:15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto
mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum
profecti sunt
17:16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius
in ipso videns idolatriae deditam civitatem
17:17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro
per omnes dies ad eos qui aderant
17:18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et
quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum
daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem
adnuntiabat eis
17:19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire
quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
17:20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire
quidnam velint haec esse
17:21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud
vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
17:22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per
omnia quasi superstitiosiores vos video
17:23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua
scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio
vobis
17:24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae
cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
17:25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus
vitam et inspirationem et omnia
17:26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam
faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
17:27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non
longe sit ab unoquoque nostrum
17:28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum
poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
17:29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento
aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile
17:30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat
hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
17:31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in
viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
17:32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem
inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
17:33 sic Paulus exivit de medio eorum
17:34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius
Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis
18:1 post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
18:2 et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui
nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset
Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
18:3 et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat
autem scenofactoriae artis
18:4 []
18:5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo
Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
18:6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta
dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad
gentes vadam
18:7 et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti
colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
18:8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et
multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
18:9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed
loquere et ne taceas
18:10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te
quoniam populus est mihi multus in hac civitate
18:11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
18:12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei
in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
18:13 dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
18:14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si
quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte
vos sustinerem
18:15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae
vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
18:16 et minavit eos a tribunali
18:17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
18:18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus
valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi
totonderat in Cencris caput habebat enim votum
18:19 devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus
synagogam disputavit cum Iudaeis
18:20 rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
18:21 sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente
profectus est ab Epheso
18:22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et
descendit Antiochiam
18:23 et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine
galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
18:24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir
eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
18:25 hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et
docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
18:26 hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent
Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam
Dei
18:27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt
discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui
crediderant
18:28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per
scripturas esse Christum Iesum
19:1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis
superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
19:2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad
eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
19:3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis
baptismate
19:4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae
populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est
in Iesum
19:5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
19:6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super
eos et loquebantur linguis et prophetabant
19:7 erant autem omnes viri fere duodecim
19:8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses
disputans et suadens de regno Dei
19:9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam
coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie
disputans in scola Tyranni
19:10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in
Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
19:11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
19:12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria
vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam
egrediebantur
19:13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu
dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
19:14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii
qui hoc faciebant
19:15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum
scio vos autem qui estis
19:16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et
dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati
effugerent de domo illa
19:17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui
habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur
nomen Domini Iesu
19:18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus
suos
19:19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros
et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt
pecuniam denariorum quinquaginta milium
19:20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
19:21 his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et
Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et
Romam videre
19:22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum
et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
19:23 facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
19:24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas
Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
19:25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri
scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
19:26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae
Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui
manibus fiunt
19:27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem
venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et
destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
19:28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana
Ephesiorum
19:29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in
theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
19:30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli
19:31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt
ad eum rogantes ne se daret in theatrum
19:32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures
nesciebant qua ex causa convenissent
19:33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis
Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
19:34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi
per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
19:35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est
hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae
Iovisque prolis
19:36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et
nihil temere agere
19:37 adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes
deam vestram
19:38 quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus
aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt
accusent invicem
19:39 si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit
absolvi
19:40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius
sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec
dixisset dimisit ecclesiam
20:1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et
exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
20:2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset
multo sermone venit ad Graeciam
20:3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis
navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
20:4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium
vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero
Tychicus et Trophimus
20:5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
20:6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad
eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
20:7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus
disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in
mediam noctem
20:8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
20:9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum
mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de
tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
20:10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus
dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
20:11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus
usque in lucem sic profectus est
20:12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
20:13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi
Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
20:14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
20:15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia
adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
20:16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi
fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem
pentecosten faceret Hierosolymis
20:17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
20:18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a
prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus
fuerim
20:19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus
quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20:20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et
docerem vos publice et per domos
20:21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem
in Dominum nostrum Iesum Christum
20:22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea
eventura sint mihi ignorans
20:23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi
dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
20:24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me
dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu
testificari evangelium gratiae Dei
20:25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos
omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
20:26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine
omnium
20:27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
20:28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus
posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
20:29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in
vos non parcentes gregi
20:30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant
discipulos post se
20:31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium
nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
20:32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est
aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
20:33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
20:34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum
sunt ministraverunt manus istae
20:35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere
infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est
magis dare quam accipere
20:36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
20:37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum
Pauli osculabantur eum
20:38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius
non essent visuri et deducebant eum ad navem
21:1 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu
venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
21:2 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes
navigavimus
21:3 cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram
navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura
onus
21:4 inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo
dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
21:5 et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum
uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore
oravimus
21:6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem
redierunt in sua
21:7 nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et
salutatis fratribus mansimus die una apud illos
21:8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum
Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
21:9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
21:10 et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea
propheta nomine Agabus
21:11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et
manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic
alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
21:12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne
ascenderet Hierosolymam
21:13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes
cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus
sum propter nomen Domini Iesu
21:14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas
fiat
21:15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
21:16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes
apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
21:17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres
21:18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque
collecti sunt seniores
21:19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in
gentibus per ministerium ipsius
21:20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides
frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores
sunt legis
21:21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui
per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos
neque secundum consuetudinem ingredi
21:22 quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim
te supervenisse
21:23 hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum
habentes super se
21:24 his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut
radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed
ambulas et ipse custodiens legem
21:25 de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes
ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et
fornicatione
21:26 tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis
intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec
offerretur pro unoquoque eorum oblatio
21:27 dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei
cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei
manus clamantes
21:28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et
legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in
templum et violavit sanctum locum istum
21:29 viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem
aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
21:30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et
adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt
ianuae
21:31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis
quia tota confunditur Hierusalem
21:32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad
illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
21:33 tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis
duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
21:34 alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum
cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
21:35 et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus
propter vim populi
21:36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
21:37 et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet
mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
21:38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et
eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
21:39 et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso
Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi
loqui ad populum
21:40 et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad
plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
22:1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
22:2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis
praestiterunt silentium
22:3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in
ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae
legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
22:4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in
custodias viros ac mulieres
22:5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores
natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut
adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
22:6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die
subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
22:7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid
me persequeris
22:8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus
Nazarenus quem tu persequeris
22:9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt
eius qui loquebatur mecum
22:10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade
Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
22:11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus
a comitibus veni Damascum
22:12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab
omnibus habitantibus Iudaeis
22:13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego
eadem hora respexi in eum
22:14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut
cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore
eius
22:15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et
audisti
22:16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua
invocato nomine ipsius
22:17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo
fieri me in stupore mentis
22:18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex
Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
22:19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in
carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
22:20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et
consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
22:21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
22:22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam
dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
22:23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et
pulverem iactantibus in aerem
22:24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et
torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
22:25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni
Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
22:26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid
acturus es hic enim homo civis romanus est
22:27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille
dixit etiam
22:28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus
sum et Paulus ait ego autem et natus sum
22:29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus
quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia
alligasset eum
22:30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa
accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne
concilium et producens Paulum statuit inter illos
23:1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni
conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
23:2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi
percutere os eius
23:3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu
sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
23:4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
23:5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum
scriptum est enim principem populi tui non maledices
23:6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera
Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum
filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
23:7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et
Sadducaeos et soluta est multitudo
23:8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque
spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
23:9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum
pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus
locutus est ei aut angelus
23:10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne
discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de
medio eorum ac deducere eum in castra
23:11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut
enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae
testificari
23:12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se
dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
23:13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
23:14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt
devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
23:15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum
ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam
adpropiet parati sumus interficere illum
23:16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit
in castra nuntiavitque Paulo
23:17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem
hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
23:18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus
Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem
aliquid loqui tibi
23:19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum
et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
23:20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum
producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
23:21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri
amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec
interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
23:22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur
quoniam haec nota sibi fecisset
23:23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites
ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios
ducentos a tertia hora noctis
23:24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad
Felicem praesidem
23:25 []
23:26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo
praesidi Felici salutem
23:27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis
superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
23:28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in
concilium eorum
23:29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero
dignum morte aut vinculis habentem crimen
23:30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad
te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
23:31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt
per noctem in Antipatridem
23:32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad
castra
23:33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi
statuerunt ante illum et Paulum
23:34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et
cognoscens quia de Cilicia
23:35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in
praetorio Herodis custodiri eum
24:1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum
senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem
adversus Paulum
24:2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace
agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
24:3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
24:4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua
clementia
24:5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus
Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
24:6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
24:7 []
24:8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus
nos accusamus eum
24:9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
24:10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis
annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
24:11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim
ex quo ascendi adorare in Hierusalem
24:12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut
concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
24:13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
24:14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim
sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis
scripta sunt
24:15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem
futuram iustorum et iniquorum
24:16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum
et ad homines semper
24:17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et
oblationes et vota
24:18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque
cum tumultu
24:19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et
accusare si quid haberent adversum me
24:20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem
in concilio
24:21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam
de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
24:22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum
tribunus Lysias descenderit audiam vos
24:23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam
prohibere de suis ministrare ei
24:24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae
erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum
Christum
24:25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio
futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem
oportuno accersiam te
24:26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et
frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
24:27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum
volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
25:1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit
Hierosolymam a Caesarea
25:2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus
Paulum et rogabant eum
25:3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem
insidias tendentes ut eum interficerent in via
25:4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius
profecturum
25:5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est
in viro crimen accusent eum
25:6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem
descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum
adduci
25:7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma
descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant
probare
25:8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum
neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
25:9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo
dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
25:10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet
iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
25:11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si
vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare
Caesarem appello
25:12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad
Caesarem ibis
25:13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice
descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
25:14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo
dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
25:15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et
seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
25:16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem
hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores
locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
25:17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens
pro tribunali iussi adduci virum
25:18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de
quibus ego suspicabar malum
25:19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus
eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
25:20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire
Hierosolymam et ibi iudicari de istis
25:21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi
servari eum donec mittam eum ad Caesarem
25:22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit
audies eum
25:23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa
ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
25:24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum
viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me
Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
25:25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc
appellante Augustum iudicavi mittere
25:26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi
eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam
quid scribam
25:27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non
significare
26:1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso
tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
26:2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum
apud te cum sim defensurus me hodie
26:3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et
quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
26:4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea
in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
26:5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam
secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
26:6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a
Deo sto iudicio subiectus
26:7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant
devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
26:8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
26:9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere
multa contraria agere
26:10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus
inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur
detuli sententiam
26:11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam
blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras
civitates
26:12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum
sacerdotum
26:13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis
circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
26:14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem
mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi
contra stimulum calcitrare
26:15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus
quem tu persequeris
26:16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut
constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus
apparebo tibi
26:17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
26:18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de
potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
inter sanctos per fidem quae est in me
26:19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
26:20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem
regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et
converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
26:21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant
interficere
26:22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans
minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt
locuti futura esse et Moses
26:23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen
adnuntiaturus est populo et gentibus
26:24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit
insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
26:25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et
sobrietatis verba eloquor
26:26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum
nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
26:27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
26:28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
26:29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te
sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum
exceptis vinculis his
26:30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
26:31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil
morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
26:32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non
appellasset Caesarem
27:1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum
reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
27:2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa
Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone
Thessalonicense
27:3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius
Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
27:4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod
essent venti contrarii
27:5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae
est Lyciae
27:6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam
transposuit nos in eam
27:7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra
Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
27:8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni
portus cui iuxta erat civitas Thalassa
27:9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo
quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
27:10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum
oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
27:11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his
quae a Paulo dicebantur
27:12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt
consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare
portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
27:13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum
sustulissent de Asson legebant Cretam
27:14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui
vocatur euroaquilo
27:15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data
nave flatibus ferebamur
27:16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix
obtinere scapham
27:17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in
Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
27:18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum
fecerunt
27:19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
27:20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et
tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis
nostrae
27:21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum
dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique
facere iniuriam hanc et iacturam
27:22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae
erit ex vobis praeterquam navis
27:23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui
deservio
27:24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce
donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
27:25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit
quemadmodum dictum est mihi
27:26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
27:27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in
Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam
regionem
27:28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde
separati invenerunt passus quindecim
27:29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes
anchoras quattuor optabant diem fieri
27:30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in
mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
27:31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint
vos salvi fieri non potestis
27:32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
27:33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum
dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil
accipientes
27:34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia
nullius vestrum capillus de capite peribit
27:35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu
omnium et cum fregisset coepit manducare
27:36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
27:37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
27:38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
27:39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero
quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent
eicere navem
27:40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes
iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae
tendebant ad litus
27:41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora
quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
27:42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum
enatasset effugeret
27:43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos
qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
27:44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi
essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
28:1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur
barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
28:2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui
inminebat et frigus
28:3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem
et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit
manum eius
28:4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem
dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non
sinit vivere
28:5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
28:6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum
et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri
convertentes se dicebant eum esse deum
28:7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii
qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
28:8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere
ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit
eum
28:9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant
et curabantur
28:10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus
inposuerunt quae necessaria erant
28:11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in
insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
28:12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
28:13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante
austro secunda die venimus Puteolos
28:14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et
sic venimus Romam
28:15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii
Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo
accepit fiduciam
28:16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum
custodiente se milite
28:17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque
convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens
aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus
Romanorum
28:18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo
quod nulla causa esset mortis in me
28:19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non
quasi gentem meam habens aliquid accusare
28:20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter
spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
28:21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a
Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de
te malum
28:22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est
nobis quia ubique ei contradicitur
28:23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium
plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex
lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
28:24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
28:25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo
unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam
ad patres nostros
28:26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non
intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
28:27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter
audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et
auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28:28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei
ipsi et audient
28:29 []
28:30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui
ingrediebantur ad eum
28:31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo
cum omni fiducia sine prohibitione