Vulgata .
Mark
1:1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
1:2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante
faciem tuam qui praeparabit viam tuam
1:3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas
eius
1:4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
1:5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae
universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata
sua
1:6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos
eius et lucustas et mel silvestre edebat
1:7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus
procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
1:8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
1:9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et
baptizatus est in Iordane ab Iohanne
1:10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum
tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
1:11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te
conplacui
1:12 et statim Spiritus expellit eum in desertum
1:13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et
temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
1:14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam
praedicans evangelium regni Dei
1:15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei
paenitemini et credite evangelio
1:16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream
fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
1:17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores
hominum
1:18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum
1:19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem
fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
1:20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum
mercennariis secuti sunt eum
1:21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam
docebat eos
1:22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi
potestatem habens et non sicut scribae
1:23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
1:24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio
qui sis Sanctus Dei
1:25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
1:26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit
ab eo
1:27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam
est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis
imperat et oboediunt ei
1:28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
1:29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et
Andreae cum Iacobo et Iohanne
1:30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de
illa
1:31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit
eam febris et ministrabat eis
1:32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male
habentes et daemonia habentes
1:33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam
1:34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia
multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
1:35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique
orabat
1:36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
1:37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
1:38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi
praedicem ad hoc enim veni
1:39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia
eiciens
1:40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis
potes me mundare
1:41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait
illi volo mundare
1:42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
1:43 et comminatus ei statim eiecit illum
1:44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi
sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in
testimonium illis
1:45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam
non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis
esse et conveniebant ad eum undique
2:1 et iterum intravit Capharnaum post dies
2:2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non
caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
2:3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
2:4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi
erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
2:5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili
dimittuntur tibi peccata
2:6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in
cordibus suis
2:7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi
solus Deus
2:8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se
dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
2:9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an
dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
2:10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra
dimittendi peccata ait paralytico
2:11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
2:12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita
ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic
vidimus
2:13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et
docebat eos
2:14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait
illi sequere me et surgens secutus est eum
2:15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et
peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim
multi qui et sequebantur eum
2:16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus
et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et
peccatoribus manducat et bibit magister vester
2:17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui
male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
2:18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et
dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem
discipuli non ieiunant
2:19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus
cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt
ieiunare
2:20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt
in illa die
2:21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin
aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
2:22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet
vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in
utres novos mitti debet
2:23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli
eius coeperunt praegredi et vellere spicas
2:24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non
licet
2:25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
2:26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et
panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi
sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
2:27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo
propter sabbatum
2:28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
3:1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
3:2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
3:3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium
3:4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere
an perdere at illi tacebant
3:5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis
eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus
illi
3:6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant
adversus eum quomodo eum perderent
3:7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a
Galilaea et Iudaea secuta est eum
3:8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum
et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
3:9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam
ne conprimerent eum
3:10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent
quotquot habebant plagas
3:11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant
dicentes
3:12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent
illum
3:13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt
ad eum
3:14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
3:15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
3:16 et inposuit Simoni nomen Petrus
3:17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis
nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
3:18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et
Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
3:19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
3:20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent
neque panem manducare
3:21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in
furorem versus est
3:22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam
Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
3:23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas
Satanan eicere
3:24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
3:25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa
stare
3:26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non
potest stare sed finem habet
3:27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius
fortem alliget et tunc domum eius diripiet
3:28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et
blasphemiae quibus blasphemaverint
3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem
in aeternum sed reus erit aeterni delicti
3:30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
3:31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum
vocantes eum
3:32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres
tui foris quaerunt te
3:33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
3:34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater
mea et fratres mei
3:35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et
mater est
4:1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa
ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare
super terram erat
4:2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
4:3 audite ecce exiit seminans ad seminandum
4:4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et
comederunt illud
4:5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et
statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
4:6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem
exaruit
4:7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt
illud et fructum non dedit
4:8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et
crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
4:9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat
4:10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant
cum duodecim parabolas
4:11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui
foris sunt in parabolis omnia fiunt
4:12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non
intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
4:13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas
cognoscetis
4:14 qui seminat verbum seminat
4:15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint
confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda
eorum
4:16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum
audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
4:17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta
tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
4:18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
4:19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua
concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
4:20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum
et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum
centum
4:21 et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub
lecto nonne ut super candelabrum ponatur
4:22 non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum
est occultum sed ut in palam veniat
4:23 si quis habet aures audiendi audiat
4:24 et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis
remetietur vobis et adicietur vobis
4:25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet
auferetur ab illo
4:26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem
in terram
4:27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat
dum nescit ille
4:28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde
plenum frumentum in spica
4:29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest
messis
4:30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae
conparabimus illud
4:31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est
omnibus seminibus quae sunt in terra
4:32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et
facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
4:33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant
audire
4:34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis
suis disserebat omnia
4:35 et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
4:36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae
naves erant cum illo
4:37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita
ut impleretur navis
4:38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et
dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
4:39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et
cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
4:40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt
magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et
ventus et mare oboediunt ei
5:1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
5:2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in
spiritu inmundo
5:3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam
eum poterat ligare
5:4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et
conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5:5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et
concidens se lapidibus
5:6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
5:7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi
adiuro te per Deum ne me torqueas
5:8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
5:9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi
est quia multi sumus
5:10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
5:11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
5:12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in
eos introeamus
5:13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi
introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad
duo milia et suffocati sunt in mare
5:14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in
agros et egressi sunt videre quid esset facti
5:15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur
sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
5:16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui
daemonium habuerat et de porcis
5:17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
5:18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus
fuerat ut esset cum illo
5:19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et
adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
5:20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset
Iesus et omnes mirabantur
5:21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit
turba multa ad illum et erat circa mare
5:22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum
procidit ad pedes eius
5:23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est
veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
5:24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant
illum
5:25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
5:26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia
sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
5:27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum
eius
5:28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
5:29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore
quod sanata esset a plaga
5:30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de
eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
5:31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis
quis me tetigit
5:32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
5:33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit
et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
5:34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et
esto sana a plaga tua
5:35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua
mortua est quid ultra vexas magistrum
5:36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli
timere tantummodo crede
5:37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem
fratrem Iacobi
5:38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et
heiulantes multum
5:39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est
mortua sed dormit
5:40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et
matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
5:41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est
interpretatum puella tibi dico surge
5:42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum
duodecim et obstipuerunt stupore maximo
5:43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi
manducare
6:1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
discipuli sui
6:2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes
admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est
sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius
efficiuntur
6:3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae
et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur
in illo
6:4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in
patria sua et in cognatione sua et in domo sua
6:5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos
inpositis manibus curavit
6:6 et mirabatur propter incredulitatem eorum
6:7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et
coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
6:8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non
peram non panem neque in zona aes
6:9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
6:10 et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec
exeatis inde
6:11 et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde
excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
6:12 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
6:13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et
sanabant
6:14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et
dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea
inoperantur virtutes in illo
6:15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est
quasi unus ex prophetis
6:16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis
resurrexit
6:17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere
propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
6:18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris
tui
6:19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec
poterat
6:20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum
et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
6:21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit
principibus et tribunis et primis Galilaeae
6:22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et
placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod
vis et dabo tibi
6:23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium
regni mei
6:24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput
Iohannis Baptistae
6:25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens
volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
6:26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul
recumbentes noluit eam contristare
6:27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et
decollavit eum in carcere
6:28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella
dedit matri suae
6:29 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et
posuerunt illud in monumento
6:30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae
egerant et docuerant
6:31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite
pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi
spatium habebant
6:32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
6:33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de
omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
6:34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia
erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
6:35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes
desertus est locus hic et iam hora praeterivit
6:36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi
cibos quos manducent
6:37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes
emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
6:38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent
dicunt quinque et duos pisces
6:39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia
super viride faenum
6:40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
6:41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum
benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos
et duos pisces divisit omnibus
6:42 et manducaverunt omnes et saturati sunt
6:43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de
piscibus
6:44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
6:45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent
eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
6:46 et cum dimisisset eos abiit in montem orare
6:47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
6:48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius
eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et
volebat praeterire eos
6:49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma
esse et exclamaverunt
6:50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est
cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
6:51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis
intra se stupebant
6:52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
6:53 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et
adplicuerunt
6:54 cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
6:55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos
qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
6:56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in
plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam
vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
7:1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab
Hierosolymis
7:2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id
est non lotis manducare panes vituperaverunt
7:3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non
manducant tenentes traditionem seniorum
7:4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae
tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et
aeramentorum et lectorum
7:5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non
ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant
panem
7:6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis
hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem
eorum longe est a me
7:7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
7:8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum
baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
7:9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem
vestram servetis
7:10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui
maledixerit patri aut matri morte moriatur
7:11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est
donum quodcumque ex me tibi profuerit
7:12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et
similia huiusmodi multa facitis
7:14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et
intellegite
7:15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum
coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant
hominem
7:16 si quis habet aures audiendi audiat
7:17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius
parabolam
7:18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia
omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
7:19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit
purgans omnes escas
7:20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant
hominem
7:21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt
adulteria fornicationes homicidia
7:22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia
superbia stultitia
7:23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
7:24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum
neminem voluit scire et non potuit latere
7:25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum
inmundum intravit et procidit ad pedes eius
7:26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut
daemonium eiceret de filia eius
7:27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere
panem filiorum et mittere canibus
7:28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub
mensa comedunt de micis puerorum
7:29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
7:30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et
daemonium exisse
7:31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare
Galilaeae inter medios fines Decapoleos
7:32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi
manum
7:33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in
auriculas et expuens tetigit linguam eius
7:34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est
adaperire
7:35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae
eius et loquebatur recte
7:36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat
tanto magis plus praedicabant
7:37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos
facit audire et mutos loqui
8:1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod
manducarent convocatis discipulis ait illis
8:2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent
quod manducent
8:3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam
enim ex eis de longe venerunt
8:4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine
8:5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
8:6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem
panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et
adposuerunt turbae
8:7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
8:8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de
fragmentis septem sportas
8:9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
8:10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes
Dalmanutha
8:11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab
illo signum de caelo temptantes eum
8:12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen
dico vobis si dabitur generationi isti signum
8:13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
8:14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum
in navi
8:15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et
fermento Herodis
8:16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
8:17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis
nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
8:18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec
recordamini
8:19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos
fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
8:20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum
tulistis et dicunt ei septem
8:21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
8:22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum
tangeret
8:23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in
oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
8:24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
8:25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et
restitutus est ita ut videret clare omnia
8:26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in
vicum introieris nemini dixeris
8:27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae
Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me
dicunt esse homines
8:28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii
vero quasi unum de prophetis
8:29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus
ait ei tu es Christus
8:30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
8:31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et
reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et
post tres dies resurgere
8:32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit
increpare eum
8:33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens
vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt
hominum
8:34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post
me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
8:35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem
perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
8:36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum
faciat animae suae
8:37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
8:38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista
adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in
gloria Patris sui cum angelis sanctis
8:39 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus
qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
9:1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et
ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram
ipsis
9:2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix
qualia fullo super terram non potest candida facere
9:3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
9:4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et
faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
9:5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
9:6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est
Filius meus carissimus audite illum
9:7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum
tantum secum
9:8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae
vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
9:9 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis
resurrexerit
9:10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae
quia Heliam oporteat venire primum
9:11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia
et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et
contemnatur
9:12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque
voluerunt sicut scriptum est de eo
9:13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et
scribas conquirentes cum illis
9:14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et
adcurrentes salutabant eum
9:15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
9:16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te
habentem spiritum mutum
9:17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet
dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non
potuerunt
9:18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero
quamdiu vos patiar adferte illum ad me
9:19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit
eum et elisus in terram volutabatur spumans
9:20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei
accidit at ille ait ab infantia
9:21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed
si quid potes adiuva nos misertus nostri
9:22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
9:23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva
incredulitatem meam
9:24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui
inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo
et amplius ne introeas in eum
9:25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut
mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
9:26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
9:27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum
quare nos non potuimus eicere eum
9:28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et
ieiunio
9:29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam
scire
9:30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius
hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die
resurget
9:31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
9:32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in
via tractabatis
9:33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset
illorum maior
9:34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse
erit omnium novissimus et omnium minister
9:35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus
esset ait illis
9:36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me
recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
9:37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine
tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
9:38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat
virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
9:39 qui enim non est adversum vos pro vobis est
9:40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia
Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
9:41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me
bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare
mitteretur
9:42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi
debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in
ignem inextinguibilem
9:43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum
introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam
ignis inextinguibilis
9:45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum
introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
9:47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
9:49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis
habete in vobis sal et pacem habete inter vos
10:1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et
conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat
illos
10:2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem
dimittere temptantes eum
10:3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
10:4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
10:5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit
vobis praeceptum istud
10:6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
10:7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad
uxorem suam
10:8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
10:9 quod ergo Deus iunxit homo non separet
10:10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
10:11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit
adulterium committit super eam
10:12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
10:13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem
comminabantur offerentibus
10:14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos
venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
10:15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus
non intrabit in illud
10:16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
10:17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante
eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
10:18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
10:19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum
testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
10:20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a
iuventute mea
10:21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest
vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in
caelo et veni sequere me
10:22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens
possessiones multas
10:23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui
pecunias habent in regnum Dei introibunt
10:24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus
respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis
regnum Dei introire
10:25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem
intrare in regnum Dei
10:26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest
salvus fieri
10:27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non
apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
10:28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus
te
10:29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum
aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros
propter me et propter evangelium
10:30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et
fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et
in saeculo futuro vitam aeternam
10:31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
10:32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos
Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim
coepit illis dicere quae essent ei ventura
10:33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti
et tradent eum gentibus
10:34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et
interficient eum et tertia die resurget
10:35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes
magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
10:36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
10:37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad
sinistram tuam sedeamus in gloria tua
10:38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem
quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
10:39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem
quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
10:40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare
sed quibus paratum est
10:41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
10:42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur
principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent
ipsorum
10:43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit
vester minister
10:44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
10:45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
10:46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis
eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta
viam mendicans
10:47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere
Fili David Iesu miserere mei
10:48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis
clamabat Fili David miserere mei
10:49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei
animaequior esto surge vocat te
10:50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
10:51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem
dixit ei rabboni ut videam
10:52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim
vidit et sequebatur eum in via
11:1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum
mittit duos ex discipulis suis
11:2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim
introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc
hominum sedit solvite illum et adducite
11:3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino
necessarius est et continuo illum dimittet huc
11:4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et
solvunt eum
11:5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes
pullum
11:6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
11:7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et
sedit super eo
11:8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes
caedebant de arboribus et sternebant in via
11:9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna
benedictus qui venit in nomine Domini
11:10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in
excelsis
11:11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum
iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
11:12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit
11:13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte
inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non
enim erat tempus ficorum
11:14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam
fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
11:15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere
vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras
vendentium columbas evertit
11:16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
11:17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus
orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam
latronum
11:18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum
perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super
doctrina eius
11:19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
11:20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
11:21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti
aruit
11:22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
11:23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in
mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque
dixerit fiat fiet ei
11:24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia
accipietis et veniet vobis
11:25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus
aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata
vestra
11:26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est
dimittet vobis peccata vestra
11:27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt
ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
11:28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc
potestatem ut ista facias
11:29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum
verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
11:30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
11:31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet
quare ergo non credidistis ei
11:32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant
Iohannem quia vere propheta esset
11:33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis
neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
12:1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et
circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam
agricolis et peregre profectus est
12:2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet
de fructu vineae
12:3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
12:4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt
et contumeliis adfecerunt
12:5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam
caedentes alios vero occidentes
12:6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos
novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
12:7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum
et nostra erit hereditas
12:8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
12:9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit
vineam aliis
12:10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli
12:11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
12:12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim
quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
12:13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum
caperent in verbo
12:14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non
curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei
doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
12:15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte
mihi denarium ut videam
12:16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio
dicunt illi Caesaris
12:17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt
Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
12:18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et
interrogabant eum dicentes
12:19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et
dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem
ipsius et resuscitet semen fratri suo
12:20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est
non relicto semine
12:21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen
et tertius similiter
12:22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen
novissima omnium defuncta est et mulier
12:23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor
septem enim habuerunt eam uxorem
12:24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes
scripturas neque virtutem Dei
12:25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed
sunt sicut angeli in caelis
12:26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super
rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus
Isaac et Deus Iacob
12:27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
12:28 et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et
videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum
omnium mandatum
12:29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi
Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima
tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
12:31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum
maius horum aliud mandatum non est
12:32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est
et non est alius praeter eum
12:33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota
anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius
est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
12:34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es
longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
12:35 et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt
scribae Christum Filium esse David
12:36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo
sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
12:37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa
turba eum libenter audivit
12:38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in
stolis ambulare et salutari in foro
12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in
cenis
12:40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii
accipient prolixius iudicium
12:41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba
iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
12:42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est
quadrans
12:43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam
vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
12:44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de
penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
13:1 et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis
magister aspice quales lapides et quales structurae
13:2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes
non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
13:3 et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum
separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
13:4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia
incipient consummari
13:5 et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
13:6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos
seducent
13:7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis
oportet enim fieri sed nondum finis
13:8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt
terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
13:9 videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in
synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in
testimonium illis
13:10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
13:11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini
sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos
loquentes sed Spiritus Sanctus
13:12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
consurgent filii in parentes et morte adficient eos
13:13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in
finem hic salvus erit
13:14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non
debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
13:15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat
quid de domo sua
13:16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
13:17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
13:18 orate vero ut hieme non fiant
13:19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab
initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
13:20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed
propter electos quos elegit breviavit dies
13:21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne
credideritis
13:22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et
portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
13:23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
13:24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur
et luna non dabit splendorem suum
13:25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis
movebuntur
13:26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute
multa et gloria
13:27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor
ventis a summo terrae usque ad summum caeli
13:28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et
nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
13:29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in
ostiis
13:30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia
ista fiant
13:31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
13:32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque
Filius nisi Pater
13:33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
13:34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit
servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
13:35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an
media nocte an galli cantu an mane
13:36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
13:37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
14:1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi
sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
14:2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
14:3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit
mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto
alabastro effudit super caput eius
14:4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes
ut quid perditio ista unguenti facta est
14:5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et
dari pauperibus et fremebant in eam
14:6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus
operata est in me
14:7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis
illis benefacere me autem non semper habetis
14:8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
14:9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in
universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
14:10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut
proderet eum illis
14:11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et
quaerebat quomodo illum oportune traderet
14:12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli
quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
14:13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et
occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
14:14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit
ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
14:15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic
parate nobis
14:16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt
sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
14:17 vespere autem facto venit cum duodecim
14:18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis
quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
14:19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
14:20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
14:21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem
homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus
homo ille
14:22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et
dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
14:23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo
omnes
14:24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis
effunditur
14:25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem
illum cum illud bibam novum in regno Dei
14:26 et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
14:27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia
scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
14:28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
14:29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
14:30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac
priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
14:31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi
non te negabo similiter autem et omnes dicebant
14:32 et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis
sedete hic donec orem
14:33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et
taedere
14:34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic
et vigilate
14:35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si
fieri posset transiret ab eo hora
14:36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem
hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
14:37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non
potuisti una hora vigilare
14:38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem
promptus caro vero infirma
14:39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
14:40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum
ingravati et ignorabant quid responderent ei
14:41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit
venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
14:42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est
14:43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum
illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a
senioribus
14:44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus
fuero ipse est tenete eum et ducite
14:45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est
eum
14:46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
14:47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit
servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
14:48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum
gladiis et lignis conprehendere me
14:49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut
adimpleantur scripturae
14:50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
14:51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super
nudo et tenuerunt eum
14:52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
14:53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes
sacerdotes et scribae et seniores
14:54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi
sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
14:55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum
testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
14:56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et
convenientia testimonia non erant
14:57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum
dicentes
14:58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc
manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
14:59 et non erat conveniens testimonium illorum
14:60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens
non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
14:61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos
interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
14:62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a
dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
14:63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc
desideramus testes
14:64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt
eum esse reum mortis
14:65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et
colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum
caedebant
14:66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi
sacerdotis
14:67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu
cum Iesu Nazareno eras
14:68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit
foras ante atrium et gallus cantavit
14:69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere
circumstantibus quia hic ex illis est
14:70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant
dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
14:71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem
istum quem dicitis
14:72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi
quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et
coepit flere
15:1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum
senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et
tradiderunt Pilato
15:2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens
ait illi tu dicis
15:3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis
15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam
vide in quantis te accusant
15:5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
15:6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis
quemcumque petissent
15:7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus
qui in seditione fecerant homicidium
15:8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
15:9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem
Iudaeorum
15:10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
15:11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret
eis
15:12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam
regi Iudaeorum
15:13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum
15:14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis
clamabant crucifige eum
15:15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et
tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
15:16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant
totam cohortem
15:17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
15:18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
15:19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et
ponentes genua adorabant eum
15:20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum
vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
15:21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem
de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
15:22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum
Calvariae locus
15:23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
15:24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem
super eis quis quid tolleret
15:25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
15:26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
15:27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a
sinistris eius
15:28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
15:29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes
va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
15:30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce
15:31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis
dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
15:32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et
credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
15:33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in
horam nonam
15:34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama
sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid
dereliquisti me
15:35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
15:36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque
calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad
deponendum eum
15:37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit
15:38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
15:39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans
exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
15:40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria
Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
15:41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et
aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
15:42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante
sabbatum
15:43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat
expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus
Iesu
15:44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione
interrogavit eum si iam mortuus esset
15:45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
15:46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et
posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem
ad ostium monumenti
15:47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
16:1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et
Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
16:2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
16:3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti
16:4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
16:5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris
coopertum stola candida et obstipuerunt
16:6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum
crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
16:7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in
Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
16:8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor
et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
16:9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae
de qua eiecerat septem daemonia
16:10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et
flentibus
16:11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non
crediderunt
16:12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia
effigie euntibus in villam
16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
16:14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit
incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum
resurrexisse non crediderant
16:15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni
creaturae
16:16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non
crediderit condemnabitur
16:17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo
daemonia eicient linguis loquentur novis
16:18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit
super aegrotos manus inponent et bene habebunt
16:19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum
et sedit a dextris Dei
16:20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et
sermonem confirmante sequentibus signis