Vulgata .
Second Book of Esdras
1:1 liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae,
filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,
1:2 filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei,
filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei,
filii Finees, filii Eleazar,
1:3 filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in
regno Artaxersis regis Persarum.
1:4 et factum est verbum Domini ad me dicens:
1:5 vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum
iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,
1:6 quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me
sacrificaverunt diis alienis.
1:7 nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem
inritaverunt me et consilia mea spreverunt.
1:8 tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos,
quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.
1:9 usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?
1:10 reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et
omnem exercitum eius percussi.
1:11 omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum
duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum
interfeci.
1:12 tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:
1:13 nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas
exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.
1:14 lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in
vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.
1:15 haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra
vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis.
1:16 et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum
vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis.
1:17 ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum
esuriretis et sitiretis proclamastis ad me
1:18 dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos?
melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.
1:19 ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem
angelorum manducastis.
1:20 nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in
satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.
1:21 divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a
facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.
1:22 haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine
amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,
1:23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua
dulce feci flumen.
1:24 quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me
ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.
1:25 quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis
a me misericordiam, non miserebor vestri.
1:26 quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus
vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
1:27 non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.
1:28 haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios
et ut mater filias et nutrix parvulos suos.
1:29 ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in
filios et ego vobis in patrem?
1:30 ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem
quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.
1:31 oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies
enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi.
1:32 ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis
et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.
1:33 haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam
vos sicut ventus stipulam.
1:34 et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum
neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.
1:35 tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt;
quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.
1:36 prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.
1:37 testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum
laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae
dixi.
1:38 et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab
oriente.
1:39 quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et
Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae
1:40 et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et
angelus Domini vocatus est.
2:1 haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus
mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed
irrita fecerunt mea consilia.
2:2 mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum
et derelicta.
2:3 educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia,
quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.
2:4 modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite,
filii, et petite a Domino misericordiam.
2:5 ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia
noluerunt testamentum meum servare,
2:6 ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio
eorum fiat.
2:7 dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam
spreverunt testamentum meum.
2:8 vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare
quid fecerim Sodomae et Gomorrae,
2:9 quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo
eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
2:10 haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis
regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.
2:11 et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae
praeparaveram illis.
2:12 lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque
fatigabuntur.
2:13 ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam
paratum est vobis regnum, vigilate.
2:14 testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi
bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
2:15 mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut
columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
2:16 et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos,
quoniam cognovi nomen meum in illis.
2:17 noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
2:18 mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum
consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis
fructibus
2:19 et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem
habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.
2:20 viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum
vesti,
2:21 confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum,
et caecum ad visionem claritatis meae admitte,
2:22 senem et iuvenem intra muros tuos serva,
2:23 mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi
primam sessionem in resurrectione mea.
2:24 pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.
2:25 nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
2:26 servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram
de numero tuo.
2:27 noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii
plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.
2:28 zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.
2:29 manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
2:30 iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit
Dominus.
2:31 filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de
latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors
sum, dicit Dominus omnipotens.
2:32 amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis
misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.
2:33 ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad
Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum
Domini.
2:34 ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate
pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo
est ille, qui in finem saeculi adveniet.
2:35 parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per
aeternitatem temporis.
2:36 fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae.
ego testor palam salvatorem meum.
2:37 commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui
vos ad caelestia regna vocavit.
2:38 surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.
2:39 qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino
acceperunt.
2:40 recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem
Domini conpleverunt.
2:41 filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium
Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.
2:42 ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui,
et omnes canticis conlaudabant Dominum.
2:43 et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus
illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis
exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.
2:44 tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?
2:45 qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam
deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo
coronantur et accipiunt palmas.
2:46 et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit
et palmas in manus tradit?
2:47 qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo
confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine
Domini steterunt.
2:48 tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et
quanta mirabilia Domini Dei vidisti.
3:1 anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui
et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes
meae ascendebant super cor meum,
3:2 quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in
Babylone.
3:3 et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum
verba timorata,
3:4 et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti
terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,
3:5 et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum
erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram
te.
3:6 et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam
terra adventaret.
3:7 et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et
statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex
eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.
3:8 et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram
te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.
3:9 iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum
et perdidisti eos.
3:10 et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his
diluvium.
3:11 dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos
omnes.
3:12 et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super
terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et
coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.
3:13 et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex
his unum, cui nomen erat Abraham.
3:14 et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete
noctu.
3:15 et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam
derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.
3:16 et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob
in multitudine magna.
3:17 et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos
super montem Sina.
3:18 et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et
tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.
3:19 et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et
spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel
diligentiam.
3:20 et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis
fructum.
3:21 cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est,
sed et omnes qui ex eo nati sunt.
3:22 et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum
malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.
3:23 et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi
servum nomine David.
3:24 et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in
ea de tuis oblationes.
3:25 et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant
civitatem,
3:26 in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius;
utebantur enim et ipsi cor malignum.
3:27 et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.
3:28 et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant
in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?
3:29 factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non
est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno.
et excessit cor meum,
3:30 quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie
agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et
non significasti
3:31 nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora
facit Babylon quam Sion,
3:32 aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus
crediderunt testamentis sicut haec Iacob.
3:33 quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens
enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes
mandatorum tuorum.
3:34 nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui
habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet.
3:35 aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram,
aut quae gens sic observavit mandata tua?
3:36 homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes
autem non invenies.
4:1 et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Urihel,
4:2 et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et
conprehendere cogitas viam Altissimi?
4:3 et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias
missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te.
4:4 de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo
viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum.
4:5 et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi
ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae
praeteriit.
4:6 et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me interroges
de his?
4:7 et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes
sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut
quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi,
4:8 dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum
adhuc, neque in caelis umquam ascendi.
4:9 nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem
transisti, et sine quibus separari non potes, et non respondisti mihi de
eis.
4:10 et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non potes
cognoscere,
4:11 et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam
exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec
audissem, cecidi in faciem meam
4:12 et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere
in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.
4:13 et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam
lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem
4:14 et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat
coram nos, et faciamus nobis alias silvas,
4:15 et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et
dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi
consummemus nobismet ipsis aliam regionem.
4:16 et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et
consumpsit eam.
4:17 similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena et
prohibuit eam.
4:18 si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem
condemnare?
4:19 et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra
enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos.
4:20 et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non
iudicasti tibimet ipso?
4:21 quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et
qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo
possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum.
4:22 et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus
intellegendi.
4:23 non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae
pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in
obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis,
et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones
scriptae nusquam sunt.
4:24 et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor,
et nec digni sumus misericordiam consequi.
4:25 sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et his
interrogavi.
4:26 et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris,
frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire.
4:27 non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt,
quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus.
4:28 seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum
venit destrictio ipsius.
4:29 si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus
ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum.
4:30 quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio,
et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat
area.
4:31 aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum
impietatis generaverit.
4:32 quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam
aream incipient facere.
4:33 et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni
nostri?
4:34 et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum;
tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.
4:35 nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis
dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis
nostrae?
4:36 et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus
fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum
4:37 et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non
commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura.
4:38 et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni
sumus impietate.
4:39 et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata
inhabitantium super terram.
4:40 et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si
quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere
fetus in semet ipsa.
4:41 et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria
animarum matrici adsimilata sunt.
4:42 quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem
partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt
4:43 ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.
4:44 et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si
possibile est, et si idoneus sum,,
4:45 demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut
plura pertransierunt super nos,
4:46 quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.
4:47 et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi
interpretationem similitudinis.
4:48 et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et
factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.
4:49 et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam
impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea
guttae.
4:50 et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam
guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit
mensura, superaverunt autem guttae et fumus.
4:51 et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit
in diebus illis?
4:52 respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte
possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed
nescio.
5:1 de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant
super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis
erit a fide regio.
5:2 et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super
quam audisti olim.
5:3 et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et
videbunt eam desertam.
5:4 si autem tibi dederit Altissimus vivere, et videbis post tertiam
turbatam, et relucescet subito sol noctu et luna interdie.
5:5 et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi
commovebuntur, et gressus commutabuntur.
5:6 et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et
volatilia conmigrationem facient.
5:7 et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non
noverant multi, omnes autem audient vocem eius.
5:8 et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et
bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient
menstruatae monstra,
5:9 et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos
expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in
promptuarium suum.
5:10 et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur
iniustitia et incontinentia super terram.
5:11 et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te
pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit.
5:12 et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt,
laborabunt et non dirigentur viae eorum.
5:13 haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et
ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato
horum maiora.
5:14 et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit
ut deficeret.
5:15 et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et
confortavit me et statuit me super pedes.
5:16 et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux
populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis?
5:17 aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione
transmigrationis eorum?
5:18 exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut
pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.
5:19 et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et
tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me.
5:20 et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi
mandavit Urihel angelus.
5:21 et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei
molestae erant mihi valde.
5:22 et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui
coram Altissimo sermones
5:23 et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium
arborum eius elegisti vineam unam,
5:24 et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex
omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum,
5:25 et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex omnibus
aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion,
5:26 et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et
ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam,
5:27 et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum,
et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo.
5:28 et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti
unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis?
5:29 et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis
testamentis credebant.
5:30 et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari.
5:31 et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est
angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte,
5:32 et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam
coram te.
5:33 et dixi: loquere, dominus meus. et
5:34 dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus
dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent
enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam
Altissimi et investigare partem iudicii eius.
5:35 et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid
nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut
non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel?
5:36 et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige mihi
dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores,
5:37 et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis
flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum
laborem quem rogas videre.
5:38 et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire,
nisi qui cum hominibus habitationem non habet?
5:39 ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus me
interrogasti?
5:40 et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta
sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem
pro populo meo promisi.
5:41 et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid
facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos?
5:42 et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non
novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
5:43 et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui
sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas?
5:44 et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super
creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum.
5:45 et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis
a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et
sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum.
5:46 et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem
si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum.
5:47 et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus.
5:48 et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt
super eam per tempus.
5:49 quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego
disposui a me creatum saeculum.
5:50 et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te;
nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad
senectutem adpropinquat?
5:51 et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet tibi.
5:52 dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui
ante, sed minores statu?
5:53 et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati
sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati.
5:54 considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante
vos,
5:55 et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et
fortitudinem iuventutis praeterientis. et dixi: rogo domine, si inveni
gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam
tuam.
6:1 et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus
saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,
6:2 et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent
nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,
6:3 et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur
motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae
angelorum,
6:4 et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam
nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum
Sion,
6:5 et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam
abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur
qui fidem thesaurizaverunt,
6:6 tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut
et finis per me et non per alium.
6:7 et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando
prioris finis aut sequentis initium?
6:8 et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est
Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau.
6:9 finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob.
6:10 finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter
calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.
6:11 et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante
oculos tuos,
6:12 ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi
demonstrasti nocte praecedente.
6:13 et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem
plenissimam sonus.
6:14 et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum,
6:15 in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et
fundamenta terrae intellegetur,
6:16 quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim,
quoniam finem eorum oportet commutari.
6:17 et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi,
et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum.
6:18 et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio,
ut visitem habitantes in terram,
6:19 et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt
iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,
6:20 et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec
signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt
simul,
6:21 et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes
inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et
scirtabuntur,
6:22 et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena
promptuaria subito invenientur vacua,
6:23 et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito
expavescent.
6:24 et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et
expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt
ut non decurrant in horis tribus.
6:25 et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus
praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi
mei,
6:26 et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a
nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum
alium.
6:27 delebitur enim malum et extinguetur dolus.
6:28 florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur
veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.
6:29 et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus
super quem stabam super eum.
6:30 et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.
6:31 si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus,
iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,
6:32 quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim
Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua
habuisti.
6:33 et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi
confide et noli timere,
6:34 et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non
properes a novissimis temporibus.
6:35 et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi
septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi.
6:36 et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me
et coepi loqui coram Altissimo.
6:37 inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur.
6:38 et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo
die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit.
6:39 et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et
silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.
6:40 tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut
apparerent tunc opera tua.
6:41 et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti
ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem
sursum recederet, pars vero deorsum maneret.
6:42 et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae,
sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te
ministrantia seminata adeo et culta.
6:43 verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.
6:44 processit enim subito fructus multitudinis inmensus et
concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores
odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt.
6:45 quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen
stellarum dispositionem,
6:46 et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.
6:47 quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata,
ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat
6:48 aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex
hoc mirabilia tua nationes enarrent.
6:49 et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen
secundi vocasti Leviathan.
6:50 et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi
erat aqua congregata capere ea.
6:51 et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut
inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.
6:52 Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut
fiant in devorationem quibus vis et quando vis.
6:53 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et
bestias et reptilia,
6:54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis
quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.
6:55 haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia
propter nos creasti primogenitum saeculum.
6:56 residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et
quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso
similasti abundantiam eorum.
6:57 et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt
dominari nostri et devorare nos.
6:58 nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum,
aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum.
6:59 et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem
possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?
7:1 et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me
angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,
7:2 et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te.
7:3 et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in
spatioso loco ut esset altum et inmensum.
7:4 erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis
fluminis.
7:5 si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari
eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit?
7:6 item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est
autem plena omnium bonorum.
7:7 introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a
dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.
7:8 semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua,
ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
7:9 si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres
antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?
7:10 et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.
7:11 propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam
constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
7:12 et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et
laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum
magnorum fultae.
7:13 nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes
inmortalitatis fructum.
7:14 si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et
vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.
7:15 nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid
moveris tu, cum sis mortalis?
7:16 et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in
praesenti?
7:17 et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege
tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.
7:18 iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie
gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt.
7:19 et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super
Altissimum.
7:20 pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est
Dei lex.
7:21 mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid
facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
7:22 hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt
sibi cogitamenta vanitatis
7:23 et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt
Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt.
7:24 et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et
legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.
7:25 propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.
7:26 ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi
tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc
subducitur terra.
7:27 et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit
mirabilia mea.
7:28 revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et
iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.
7:29 et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes
qui spiramentum habent hominis.
7:30 et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut
in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.
7:31 et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat
saeculum et morietur corruptum.
7:32 et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio
habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.
7:33 et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt
misericordiae, et longanimitas congregabitur,
7:34 iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides
convalescet,
7:35 et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt
et iniustitiae non dormibunt.
7:36 et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus
requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis
paradisus.
7:37 et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite
quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis.
7:38 videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis
et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii.
7:39 haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas,
7:40 neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque
aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane,
7:41 neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum
neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,
7:42 neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque
claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi,
unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt.
7:43 spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.
7:44 hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi
haec.
7:45 et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes
et observantes quae a te constituta sunt.
7:46 sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui
non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam.
7:47 et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum
iucunditatem facere, multis autem tormenta.
7:48 increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et
deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas
perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene
omnes qui creati sunt.
7:49 et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti
corripiam te.
7:50 propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.
7:51 tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero
multiplicari, audi ad haec.
7:52 lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones
eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.
7:53 et dixi: domine, quomodo poterit?
7:54 et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet
tibi, adulare ei et narrabit tibi.
7:55 dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum
quoque et plumbum et fictile.
7:56 multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super
argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile
super plumbum.
7:57 aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod
multiplicatur aut quod rarum nascitur.
7:58 et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius
pretiosius est.
7:59 et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti,
quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet
abundantia.
7:60 sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui
salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem
fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.
7:61 et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi
enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati
sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt.
7:62 et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus
est de pulvere sicut et cetera creatura,
7:63 melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus
inde fieret.
7:64 nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur,
quoniam scientes perimus.
7:65 lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes
qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.
7:66 multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium,
nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi.
7:67 nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento
tormentabimur?
7:68 omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt
peccatis et gravati delictis.
7:69 et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius
fortassis nobis venisset.
7:70 et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat
saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit
iudicium et quae sunt iudicii.
7:71 et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus
nobiscum crescit.
7:72 qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam
sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non
servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt.
7:73 et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in
novissimis temporibus?
7:74 quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his
qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae
providit tempora.
7:75 et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra
et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque
animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant
tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo
cruciabimur?
7:76 et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli
commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui
cruciantur.
7:77 etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non
tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.
7:78 nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab
Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut
dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum.
7:79 et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam
Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos
qui timent Deum,
7:80 haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes
erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem
vias.
7:81 via prima, quia spreverunt legem Altissimi.
7:82 secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut
vivant.
7:83 tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi
crediderunt.
7:84 quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum
cruciamentum.
7:85 quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum
silentio magno.
7:86 sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum.
7:87 septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam
detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in
timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et
coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari.
7:88 nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando
separari incipient a vaso corruptibili.
7:89 in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni
hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris
legem.
7:90 propter quod hic de his sermo:
7:91 in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit
eas, requiescent enim per septem ordines.
7:92 ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent
cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad
mortem.
7:93 secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur
impiorum animae et quae in eis manet punitio.
7:94 tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui
plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.
7:95 quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum
congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae
in novissimis eorum manet gloriam.
7:96 quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et
futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum
et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere,
frunescentes et inmortales.
7:97 sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum
fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo
non corrupti.
7:98 septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam
exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt
non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes
et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere.
7:99 hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae
cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.
7:100 et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam
separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?
7:101 et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in
septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in
habitaculis suis.
7:102 et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra
mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint
vel deprecari pro eis Altissimum,
7:103 si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro
fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.
7:104 et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram
oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus
signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater
filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro
eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur,
7:105 sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt
unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.
7:106 et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit
primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto
peccaverunt,
7:107 et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in
diebus Saul,
7:108 et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in
sanctificationem,
7:109 et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,
7:110 et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?
7:111 si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia
multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non
erit?
7:112 et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis,
gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro
invalidis.
7:113 dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri
inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
7:114 soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem
iustitia, orta est veritas.
7:115 tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit,
neque demergere eum qui vicerit.
7:116 et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam
melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut
non peccaret.
7:117 quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et
mortuos sperare punitionem?
7:118 o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum
solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
7:119 quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus,
nos vero mortalia opera egimus?
7:120 et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime
vani facti sumus?
7:121 et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos
vero male conversati sumus?
7:122 et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste
conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
7:123 et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus
perseverat, in quo est saturitas et medella,
7:124 nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?
7:125 et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam
habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?
7:126 non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid
incipientes post mortem pati.
7:127 et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem
certavit qui super terram natus est homo,
7:128 ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit
recipiet quod dico,
7:129 quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum
dicens: elige tibi vitam ut vivas.
7:130 non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi
qui locutus sum ad eos,
7:131 quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum
est gaudium super eos quibus persuasa est salus.
7:132 et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est
Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo
advenerunt,
7:133 et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt
in lege eius,
7:134 et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt
quasi suis operibus,
7:135 et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,
7:136 et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias
his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt.
7:137 si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his
qui habitant in eo.
7:138 et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut
adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non
poterit decies millesima pars hominum vivificari,
7:139 et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et
deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur
innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.
8:1 et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus propter
multos, futurum autem propter paucos.
8:2 dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem interrogabis
terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat
fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus praesentis
saeculi.
8:3 multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.
8:4 et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret quod
sapit.
8:5 convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum
spatium nisi solum modicum vivere.
8:6 o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et
des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere
possit omnis corruptus qui portabit locum hominis.
8:7 solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut
locutus es.
8:8 et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas
membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus
patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est.
8:9 ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur
servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint,
8:10 imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac,
fructum mamillarum.
8:11 ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et
postea dispones eum tuae misericordiae,
8:12 enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua et
corripuisti eum tuo intellectu,
8:13 et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum
opus.
8:14 si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu,
facili ordine, et ut quid fiebat?
8:15 et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de populo autem
tuo quod mihi dolet,
8:16 et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel propter quem
tristis sum, et de semine Iacob propter quod conturbor.
8:17 ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video
lapsos nostros qui inhabitamus terram,
8:18 sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.
8:19 ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram
te.
8:20 initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui
habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem,
8:21 et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui
adstat exercitus angelorum cum tremore,
8:22 quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et
dicta perseverantia,
8:23 cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus
arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas
testificatur.
8:24 exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe precationem
figmenti tui, intende verba mea.
8:25 dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.
8:26 ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.
8:27 nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum
doloribus custodierunt.
8:28 neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed
memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.
8:29 neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias
eos qui legem tuam splendide docuerunt.
8:30 neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas
eos qui semper in tua gloria confiderunt.
8:31 quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem
propter nos peccatores misericors vocaberis.
8:32 si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors
vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.
8:33 iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex
propriis operibus recipient mercedem.
8:34 quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut
ita amariceris de ipso.
8:35 in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de
confitentibus qui non deliquit.
8:36 in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum
misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum.
8:37 et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et iuxta
sermones tuos sic et fiet,
8:38 quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut
mortem aut iudicium aut perditionem,
8:39 sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes quoque et
salvationes et mercedis receptiones.
8:40 quomodo ergo locutus sum, sic et est.
8:41 sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis
multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt
salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in
saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur.
8:42 et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar.
8:43 quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim accepit
pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit multitudine pluviae,
8:44 hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini
nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti
eum semini agricolae.
8:45 non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae,
tuae enim creaturae misereris.
8:46 et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et
quae futura futuris.
8:47 multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super
me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam.
8:48 sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo,
8:49 quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te inter
iustos. plurimum glorificeris,
8:50 propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant
saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt.
8:51 tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire gloriam.
8:52 vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae,
praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est
civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta
sapientia.
8:53 radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors
absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem.
8:54 transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus
inmortalitatis.
8:55 noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.
8:56 nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem
eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.
8:57 adhuc autem et iustos eius conculcaverunt.
8:58 et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam
moriuntur.
8:59 sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos sitis et
cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo v. A. A hominem
disperdi.
8:60 sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos,
et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam.
8:61 quapropter iudicium meum modo adpropinquat,
8:62 quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et
respondi et dixi:
8:63 ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum quae
incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi quo tempore.
9:1 et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit
cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta
sunt,
9:2 tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet
Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.
9:3 et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio,
gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.
9:4 et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus
qui fuerunt ante ab initio.
9:5 sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per
consummationem et consummatio manifesta,
9:6 sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et
virtutibus, et consummatio in actu et in signis.
9:7 et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per
opera sua vel per fidem in qua credidit, is
9:8 relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in
terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.
9:9 et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis
commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.
9:10 quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,
9:11 et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes
libertatem,
9:12 et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt
sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.
9:13 tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed
inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos
saeculum et quando.
9:14 respondi et dixi:
9:15 olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt
qui pereunt quam qui salvabuntur,
9:16 sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et
dixit:
9:17 qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae,
et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area.
quoniam tempus erat saeculi,
9:18 et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis
saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi
9:19 tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et
mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum.
9:20 et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum,
et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt.
9:21 Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru
et plantationem de tribu multa.
9:22 pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus
meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec.
9:23 tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis
in eis,
9:24 ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et
manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non
bibes sed solummodo flores,
9:25 et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar
tecum.
9:26 et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat,
et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca
earum mihi in saturitatem.
9:27 et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et
cor meum iterum turbabatur sicut et ante.
9:28 et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi:
9:29 o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in
deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto
quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti:
9:30 tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis.
9:31 ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis
fructum, et glorificamini in eo per saeculum.
9:32 nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea
non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim
poterat, quoniam tuus erat.
9:33 nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis
seminatum fuerat.
9:34 et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare
vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur
9:35 quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt,
exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic
factum est.
9:36 nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum
quod suscepit eam.
9:37 nam lex non perit sed permanet in suo honore.
9:38 et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi
mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce
magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super
caput eius.
9:39 et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam
et dixi ei:
9:40 ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:
9:41 dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam
valde amara sum animo et humiliata sum valde.
9:42 et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:
9:43 sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis
triginta.
9:44 ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta
his deprecabar Altissimum nocte ac die.
9:45 et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae
et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi
filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives
mei, et honorificabamus valde Fortem.
9:46 et nutrivi eum cum labore multo.
9:47 et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et
feci diem epuli.
10:1 et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et
mortuus est.
10:2 et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad
consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.
10:3 et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut
quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.
10:4 et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque
manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque
dum moriar.
10:5 et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum
iracundia ad eam et dixi:
10:6 stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis
contigerunt.
10:7 quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et
humilitate humiliata est. lugete validissime
10:8 et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes
contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.
10:9 interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat
lugere tantorum superstes germinantium.
10:10 et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes
in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.
10:11 et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam
multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi
10:12 quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum
ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,
10:13 terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo
praesens quomodo et venit et ego tibi dico:
10:14 sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum
hominem ab initio ei qui fecit eam.
10:15 nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer
quae tibi contigerunt casus.
10:16 si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in
tempore et in mulieribus conlaudaberis.
10:17 ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:
10:18 non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
10:19 et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:
10:20 noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim
casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.
10:21 vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et
altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,
10:22 et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et
exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est
et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt,
et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi
nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et
Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae
sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et
parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes
nostri invalidi facti sunt.
10:23 et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de
gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.
10:24 tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te
multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat
tibi Altissimus, requietionem laborum.
10:25 et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat
valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem
valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.
10:26 et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut
commoveretur terra a sono. et vidi,
10:27 et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas
aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et
clamavi voce magna et dixi:
10:28 ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse
me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est
finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium.
10:29 et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in
principio venerat ad me et vidit me,
10:30 et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus
erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super
pedes meos et dixit mihi:
10:31 quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est
intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:
10:32 quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum
sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum
enarrare. et dixit ad me:
10:33 sta ut vir, et commonebo te. et dixi:
10:34 loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra
moriar,
10:35 quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.
10:36 aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?
10:37 nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et
respondit ad me et dixit:
10:38 audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam
Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
10:39 vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris
pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.
10:40 hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante
paululum,
10:41 quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,
10:42 nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi
civitas aedificari.
10:43 et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:
10:44 haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut
civitatem aedificatam.
10:45 et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter
quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio
oblata.
10:46 et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et
obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.
10:47 et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat
habitatio Hierusalem.
10:48 et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo
mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina
Hierusalem.
10:49 et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu
inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi
aperienda.
10:50 et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et
quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae
eius et pulchritudinem decoris eius.
10:51 propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est
aedificata.
10:52 sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere
haec.
10:53 propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum
aedificii.
10:54 nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi
incipiebat Altissimi civitas ostendi.
10:55 tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et
vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu
oculorum videre.
10:56 et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire.
10:57 tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut
et pauci.
10:58 nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic,
10:59 et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet
Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.
10:60 et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.
11:1 et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de
mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.
11:2 et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes
venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.
11:3 et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae
fiebant in pinnaculis minutis et modicis.
11:4 nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius
aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.
11:5 et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super
terram et super eos qui inhabitant in ea.
11:6 et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo
illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.
11:7 et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem
pinnis suis dicens:
11:8 nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per
tempus vigilate,
11:9 capita autem in novissimo serventur.
11:10 et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de
medietate corporis eius.
11:11 et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.
11:12 et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit
super omnem terram.
11:13 et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita
ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa
multum tenuit tempus.
11:14 et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non
appareret sicut prior.
11:15 et ecce vox emissa est illi dicens:
11:16 audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam
incipias non parere:
11:17 nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
11:18 et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non
apparuit et ipsa.
11:19 et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et
iterum nusquam conparere.
11:20 et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae
a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae
tenebant, sed tamen statim non conparescebant.
11:21 nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.
11:22 et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo
pinnacula.
11:23 et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia
et sex pinnacula.
11:24 et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt
sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco
suo.
11:25 et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere
principatus.
11:26 et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.
11:27 et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
11:28 et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas
cogitabant et ipsae regnare.
11:29 et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum,
quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.
11:30 et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
11:31 et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit
duas subalares quae cogitabant regnare.
11:32 hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui
inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum
super omnes alas quae fuerunt.
11:33 et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et
hoc sicut alae.
11:34 superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt
super terram et super eos qui habitant in ea.
11:35 et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a
leva.
11:36 et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera
quod vides.
11:37 et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi
quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:
11:38 audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:
11:39 nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram
regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum?
11:40 et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et
potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore
pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo.
11:41 et iudicasti terram non cum veritate.
11:42 tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum
dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui
fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.
11:43 et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.
11:44 et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et
saecula eius conpleta sunt.
11:45 propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae
horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui
pessimi et omne corpus tuum vanum,
11:46 uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et
speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
12:1 et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,
12:2 et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae
ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum
exile et tumultu plenum.
12:3 et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae
incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis
et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:
12:4 ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.
12:5 ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde,
et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.
12:6 nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.
12:7 et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et
si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit
deprecatio mea ante faciem tuam,
12:8 conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et
distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam
meam.
12:9 dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum
novissima. et dixit ad me:
12:10 haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:
12:11 aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum,
quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,
12:12 sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor
vel interpretavi.
12:13 ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit
timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.
12:14 regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.
12:15 nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus
prae duodecim.
12:16 haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
12:17 et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius
exientem, sed de medio corpore eius.
12:18 haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur
contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc,
sed iterum constituetur in suum initium.
12:19 et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
12:20 haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum
erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient
12:21 adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in
tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in
finem servabuntur.
12:22 et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
12:23 haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus
tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram
12:24 et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt
ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
12:25 isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui
perficient novissima eius.
12:26 et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex
eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
12:27 nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
12:28 unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in
novissimis cadet.
12:29 et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est
a dextera parte,
12:30 haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in
finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
12:31 sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem
mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius
per omnes sermones eius, sicut audisti.
12:32 hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et
impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet
coram ipsis spretiones eorum.
12:33 statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit
eos, tunc corrumpet eos.
12:34 nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati
sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies
iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
12:35 hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.
12:36 tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
12:37 scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco
abscondito.
12:38 et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse
capere et servare secreta haec.
12:39 tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur
quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
12:40 et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus,
quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in
civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad
me, et dixerunt mihi dicentes:
12:41 quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam
derelinquens nos sedisti in loco hoc?
12:42 tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de
vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae
a tempestate.
12:43 aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?
12:44 si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus
succensi et nos incendio Sion.
12:45 nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et
ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:
12:46 confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.
12:47 est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus
vestri in contentione.
12:48 ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc
locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam
pro humilitate sanctificationis vestrae.
12:49 et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad
vos post dies istos.
12:50 et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
12:51 ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et
manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in
diebus illis.
13:1 et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.
13:2 et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes fluctus
eius.
13:3 et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi
vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo
videbantur.
13:4 et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui
audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem.
13:5 et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum
non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui
ascenderat de mari.
13:6 et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit
super eum.
13:7 ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset
mons, et non potui.
13:8 et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut
expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
13:9 et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum
suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo
vidi,
13:10 quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius
spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et
commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat
13:11 et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare,
et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili
multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et
extiti.
13:12 et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et
advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.
13:13 et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam
gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui
adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris
expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:
13:14 tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me
habuisti, ut susciperes deprecationem meam.
13:15 et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius.
13:16 sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in
diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti.
13:17 qui enim non sunt derelicti, tristes erunt
13:18 intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non
occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt
13:19 propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates
multas, sicut ostendunt somnia haec.
13:20 attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam
pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in
novissimo. et respondit ad me et dixit:
13:21 et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus
es adaperiam tibi.
13:22 quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non
derelicti sunt haec interpretatio:
13:23 qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in
periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum.
13:24 scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos
qui mortui sunt.
13:25 interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem
de corde maris,
13:26 ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per
semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti
sunt.
13:27 et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et
tempestatem,
13:28 et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit
enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec
interpretatio:
13:29 ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui
super terram sunt.
13:30 et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.
13:31 et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus
locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.
13:32 et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi,
et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem.
13:33 et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet
unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro,
13:34 et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti
volentes venire et expugnare eum.
13:35 ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
13:36 Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata,
sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
13:37 ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates
eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis
mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,
13:38 quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem
quae igni adsimilata est.
13:39 et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem
pacificam,
13:40 haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in
diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et
transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam.
13:41 ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent
multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi
numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.
13:42 ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in
regione sua.
13:43 per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt.
13:44 fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas Fluminis
usquequo transirent.
13:45 per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et
dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,
13:46 tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum
coeperunt venire,
13:47 iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint transire,
propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,
13:48 sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra
terminum meum
13:49 sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae
collectae sunt gentes, proteget qui superaverit populum.
13:50 et tunc ostendet eis multa plurima portenta.
13:51 et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi
virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:
13:52 sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in
profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum
vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.
13:53 haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod
inluminatus es haec solus.
13:54 dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam
exquisisti.
13:55 vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti
matrem.
13:56 et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit
enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et
mirabilia.
13:57 et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et
laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,
13:58 et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et
sedi ibi tribus diebus.
14:1 et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,
14:2 et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi:
ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me:
14:3 revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando
populus meus serviebat in Aegypto.
14:4 et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super
montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.
14:5 et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et
temporum finem. et praecepi ei dicens:
14:6 haec in palam facies verba et haec abscondes.
14:7 et nunc tibi dico:
14:8 signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes
quas tu audisti in corde tuo repone ea.
14:9 tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio
meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.
14:10 quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant
senescere.
14:11 duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius
decem iam et dimidium decimae partis,
14:12 superant autem eius duae prae medium decimae partis
14:13 nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et
consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,
14:14 et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera
humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem
molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.
14:15 quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora
facientur,
14:16 quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum
multiplicabunt super inhabitantes mala,
14:17 prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam
enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.
14:18 et respondi: dixi coram te, Domine.
14:19 ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam
praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?
14:20 positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo
sine lumine,
14:21 quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te
facta sunt vel quae incipient operae.
14:22 si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum,
et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege
tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint
vivere in novissimis vivant.
14:23 et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad
eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.
14:24 tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream,
Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad
scribendum velociter.
14:25 et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus,
quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.
14:26 et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus
absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.
14:27 et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem
populum et dixi:
14:28 audi, Israhel, verba haec:
14:29 peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto,
et liberati sunt inde.
14:30 et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post
eos transgressi estis.
14:31 et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres
vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit
Altissimus.
14:32 iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.
14:33 et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.
14:34 si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum,
vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.
14:35 iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et
tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.
14:36 ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus
quadraginta.
14:37 et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in
campo et mansimus ibi.
14:38 et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra,
aperi os tuum et bibe quod te potiono.
14:39 et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc
erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.
14:40 et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur
intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus
conservabat memoriam,
14:41 et apertum est os meum et non est clausum amplius.
14:42 Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt
quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt
quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant,
14:43 nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et
nocte non tacebam.
14:44 scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor.
14:45 et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est
Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni
et indigni.
14:46 novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos
sapientibus de populo tuo.
14:47 in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae
flumen. et feci sic.
15:1 ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero
in os tuum, dicit Dominus,
15:2 et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.
15:3 ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te
incredulitates dicentium,
15:4 quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.
15:5 ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium
et famem et mortem et interitum,
15:6 propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt
operationes eorum.
15:7 propterea dicit Dominus:
15:8 iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec
sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus
clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.
15:9 vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem
sanguinem innocuum ex illis ad me.
15:10 ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar
illum habitare in terra Aegypti,
15:11 sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam
Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.
15:12 lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati
quam inducet Dominus.
15:13 lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum
et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.
15:14 vae saeculo et qui habitant in eum.
15:15 quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens
contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.
15:16 erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non
curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.
15:17 concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.
15:18 propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus
exterentur, homines metuent.
15:19 non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos
eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis
et tribulationem multam.
15:20 ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui
sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et
reddere quae dederunt illis.
15:21 sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in
sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:
15:22 non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super
effundentes sanguinem innocuum super terram.
15:23 et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et
peccatores quasi stramen incensum.
15:24 vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,
15:25 non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare
sanctificationem meam.
15:26 novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et
in occisionem.
15:27 iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in
illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.
15:28 ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.
15:29 et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus
eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et
trepidentur omnes qui illos audient.
15:30 Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in
virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem
terrae Assyriorum in dentibus suis.
15:31 et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si
converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos,
15:32 et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent
pedes suos in fugam,
15:33 et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet
unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et
inconstabilitio in regno illorum.
15:34 ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et
facies illorum horrida valde, plena irae et procellae.
15:35 et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram
et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi
15:36 et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor
multus super terram,
15:37 et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos.
et post haec movebuntur nimbi copiosi
15:38 a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.
15:39 et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem
quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem
notum et occidentem violabitur.
15:40 et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut
exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum
et eminentem sidus terribile.
15:41 ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam
impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.
15:42 et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna
silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.
15:43 et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.
15:44 convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem
iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in
circuitu lugebunt eam,
15:45 et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.
15:46 et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,
15:47 vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas
in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te
cupierunt semper fornicari.
15:48 odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus
eius. propterea dicit Deus:
15:49 inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et
pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria
virtutis tuae
15:50 sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super
te.
15:51 et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut
non possis tuos suscipere potentes et amatores.
15:52 numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,
15:53 nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione
manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es:
15:54 exorna speciem vultus tui?
15:55 merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies.
15:56 sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et
tradet te in malis.
15:57 et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae
conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.
15:58 et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas
et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.
15:59 propter priora misera es et iterum excipies mala.
15:60 et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam,
portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a
Babylonia.
15:61 extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.
15:62 omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et
montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument.
15:63 et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam
faciei tuae exterminabunt.
16:1 vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
16:2 praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his,
quia adpropinquavit contritio vestra.
16:3 inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
16:4 inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
16:5 inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
16:6 numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid
extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
16:7 aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
16:8 Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
16:9 et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
16:10 coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?
16:11 Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
16:12 tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et
fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria
virtutis eius,
16:13 quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum,
quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.
16:14 ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super
terram.
16:15 et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta
terrae.
16:16 quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non
revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
16:17 vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
16:18 initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi
disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor
16:19 ab eis; quid facient, cum venerint mala?
16:20 ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix,
castigatio in disciplina.
16:21 et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec
super has plagas memorantur sempiterna.
16:22 ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi
esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et
famis.
16:23 et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae
superaverint a fame.
16:24 et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui
consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius
demolientur.
16:25 non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.
16:26 ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?
16:27 et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et
locis desertio multa.
16:28 concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.
16:29 relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui
absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
16:30 quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,
16:31 aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab
scrutantibus vindemiam diligenter,
16:32 sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus
domos eorum in romphea.
16:33 et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae
eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per
eam.
16:34 lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non
habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.
16:35 sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame
exterentur.
16:36 audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.
16:37 ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit
Dominus:
16:38 ecce adpropinquant mala et non tardantur.
16:39 quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante
hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum
ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,
16:40 sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum
gemet et dolores circumtenent illum.
16:41 audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic
estote quasi advenae terrae:
16:42 qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;
16:43 qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat,
quasi non habitaturus;
16:44 qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non
vindemiaturus;
16:45 qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic
quasi vidui.
16:46 propter quod qui laborant sine causa laborant,
16:47 fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum
rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in
captivitate et fame generant natos suos
16:48 et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant
civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
16:49 tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
16:50 quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
16:51 sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam
in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super
terram.
16:52 propterea nolite similari eam nec operibus eius,
16:53 quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et
iustitia regnabit in nos.
16:54 non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet
super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.
16:55 ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones
illorum et cogitatum illorum et corda illorum.
16:56 qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,
16:57 et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum
stellarum,
16:58 qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et
conceptum eius,
16:59 qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super
aquam verbo suo,
16:60 qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,
16:61 qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium
lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,
16:62 qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei
spiritum et vitam et intellectum
16:63 et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat
absconsa in absconsis; certe
16:64 hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus
vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.
16:65 propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et
traducet vos omnes.
16:66 et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram
hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.
16:67 quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino
et gloria eius?
16:68 ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et
obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus
educabit vos et liberabit de omni tribulatione.
16:69 ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient
quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.
16:70 et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium
et in conculcationem.
16:71 erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super
timentes Dominum.
16:72 erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum
adhuc timentes Dominum,
16:73 quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos
eicient,
16:74 tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab
igne.
16:75 audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis,
et de his liberabo vos.
16:76 ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.
16:77 et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne
praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates
vestrae.
16:78 vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab
iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis
tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et
mittitur ad devorationem ignis.