Vulgata .
Second Book of Macabees
1:1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui
sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam
1:2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad
Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
1:3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem
corde magno et animo volente
1:4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat
pacem
1:5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in
tempore malo
1:6 et nunc hic sumus orantes pro vobis
1:7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei
scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis
annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
1:8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus
ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et
accendimus lucernas et proposuimus panes
1:9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
1:10 anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in
Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de
genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem
et sanitatem
1:11 de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote
qui adversus talem regem dimicavimus
1:12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
1:13 nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus
cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae
1:14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius
et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
1:15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis
ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
1:16 cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes
lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim
et capitibus amputatis foras proiecerunt
1:17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
1:18 facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem
templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem
scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato
templo et altari obtulit sacrificia
1:19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc
Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in
valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut
omnibus ignotus esset locus
1:20 cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur
Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant
misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt
ignem sed aquam crassam
1:21 et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita
erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant
superposita
1:22 utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius
erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
1:23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur
sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
1:24 et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator
terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
1:25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas
Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
1:26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi
partem tuam et sanctifica
1:27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus
contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
1:28 adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
1:29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
1:30 sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset
sacrificium
1:31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias
iussit lapides maiores perfundi
1:32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod
refulsit ab altari consumpta est
1:33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod
in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes
aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt
sacrificia
1:34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
1:35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et
tribuebat
1:36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio
vocatur autem apud plures Nephi
2:1 invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit
accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut
mandavit transmigratis
2:2 et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non
exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta
eorum
2:3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo
2:4 erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit
propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in
montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem
2:5 et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et
arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit
2:6 et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum
et non potuerunt invenire
2:7 ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit
locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
2:8 et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes
erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus
sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
2:9 et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et
consummationis templi
2:10 sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et
consumpsit holocaustum
2:11 et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et
consumptum est
2:12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
2:13 inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec
eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et
prophetarum et David et epistulas regum et de donariis
2:14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis
acciderat congregavit omnia et sunt apud nos
2:15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
2:16 acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis
si egeritis hos dies
2:17 Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem
omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem
2:18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et
congregabit de sub caelo in locum sanctum
2:19 eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
2:20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni
purificatione et de arae dedicatione
2:21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium
eius Eupatorem
2:22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro
Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent
vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
2:23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem
liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni
tranquillitate propitio facto illis
2:24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus
nos uno volumine breviare
2:25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem
volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
2:26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio
studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem
legentibus utilitas conferatur
2:27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non
facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris
adsumpsimus
2:28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati
parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
2:29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem
secundum datam formam brevitati studentes
2:30 sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum
est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda
sunt ita aestimandum est et in nobis
2:31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius
partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori
2:32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare
brevitati concedendum est
2:33 hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse
sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem
historia succingi
3:1 igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc
optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio
habentes mala
3:2 fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent
et templum maximis muneribus inlustrarent
3:3 ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus
ad ministerium sacrificiorum pertinentes
3:4 Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus
contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in
civitate moliri
3:5 sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseae filium
qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis
3:6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium
Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad
rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere
universa
3:7 cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae
erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum
mandatis ut praedictam pecuniam transportaret
3:8 statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per
Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis
propositum perfecturus
3:9 sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in
civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei
gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent
3:10 tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia
viduarum ac pupillorum
3:11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae
detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse
et auri ducenta
3:12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum
mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino
esse
3:13 at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere
regiae deferenda
3:14 constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non
modica vero per universam civitatem erat trepidatio
3:15 sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt
se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui
deposuerant ea salva custodiret
3:16 iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur
facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem
3:17 circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per
quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur
3:18 alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione
obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus
3:19 accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed
et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad
muros quaedam vero per fenestras aspiciebant
3:20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur
3:21 erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in
agone constituti expectatio
3:22 et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui
crediderant cum omni integritate conservarentur
3:23 Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum
satellitibus circa aerarium praesens
3:24 sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam
ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in
dissolutionem et formidinem converterentur
3:25 apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis
operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit
qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea
3:26 alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria
speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte
flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes
3:27 subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine
circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt
3:28 et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum
ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta
cognita Dei virtute
3:29 et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
3:30 hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et
templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente
omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est
3:31 tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut
invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat
constitutus
3:32 considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur
malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro
salute viri hostiam salutarem
3:33 cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti
adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum
tibi Dominus vitam donavit
3:34 tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et
potestatem et his dictis non conparuerunt
3:35 Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui
vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat
ad regem
3:36 testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera
magni Dei
3:37 cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel
Hierosolymam mitti ait
3:38 si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et
flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei
quaedam virtus
3:39 nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est
loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit
3:40 igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet
4:1 Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur
de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset
incentor malorum
4:2 provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem
legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
4:3 sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam
Simonis necessarios homicidia fierent
4:4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire
utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad
regem se contulit
4:5 non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum
universae multitudinis considerans
4:6 videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus
dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
4:7 sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui
Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium
4:8 adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex
reditibus aliis talenta octoginta
4:9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius
concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in
Hierosolymis erant Antiochenos scribere
4:10 quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad
gentilem ritum contribules suos transferre coepit
4:11 et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant
constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et
societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava
instituta sancibat
4:12 etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos
quosque ephoeborum in lupanaribus ponere
4:13 erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus
gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non sacerdotis
Iasonis nefarium et inauditum scelus
4:14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed
contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri
palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci
4:15 et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas
arbitrabantur
4:16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta
aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et
peremptores habuerant
4:17 in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens
tempus declaravit
4:18 cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens
esset
4:19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes
argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt
hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret
sed in alios sumptus eas deputari
4:20 sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium
Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis
4:21 misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus
Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni
effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et
inde Hierosolymam
4:22 et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum
luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit
4:23 et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis
fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa
perlaturum
4:24 at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius
in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta
argenti trecenta
4:25 acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens
sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens
4:26 et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus
profugus in ammaniten expulsus est regionem
4:27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi
promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat
praepositus
4:28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique
ad regem vocati
4:29 Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo
Sostratus autem praelatus est Cypris
4:30 et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem
movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati
4:31 festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex
comitibus suis Andronico
4:32 ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam
vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per
vicinas civitates
4:33 quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco
tuto se continens Antiochiae secus Dafnen
4:34 unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret
qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset
ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus
iustitiam
4:35 ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque nationes
indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta
4:36 sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud
Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae
4:37 contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam
lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam
4:38 accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam
civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat
sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente
4:39 multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai
consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum
multo iam auro exportato
4:40 turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus
armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam
Tyranno aetate pariter et dementia provecto
4:41 sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes
validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
4:42 et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in
fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
4:43 de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari
4:44 et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri
tres a senioribus
4:45 et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad
suadendum regi
4:46 itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia
regem adiit et a sententia deduxit
4:47 et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit
miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes
iudicarentur morte damnavit
4:48 cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et populo et
sacris vasis causam prosecuti sunt
4:49 quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum
liberalissimi extiterunt
4:50 Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam
permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium
5:1 eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum
5:2 contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus
quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et
hastis quasi cohortes armatas
5:3 et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri
comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis
et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis
loricarum
5:4 quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
5:5 sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus
adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et
civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus
fugit in arcem
5:6 Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat
prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et
non civium se tropea capturum
5:7 et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum
confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
5:8 ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens
de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis
ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est
5:9 et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas
profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
5:10 et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et
insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio
sepulchro participans
5:11 his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et
ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis civitatem quidem armis
cepit
5:12 iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per
domos ascendentes trucidare
5:13 fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum
exterminia virginumque et parvulorum neces
5:14 erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta
milia vincti
5:15 sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra
sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor
5:16 et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et
civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne
et contaminabat
5:17 ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata
habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et
accidit circa locum despectio
5:18 alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut
Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam
hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia
5:19 verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus
elegit
5:20 ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea
autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis
iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur
5:21 igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis
velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad
navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis
elationem
5:22 reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis
quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo
constitutus est
5:23 in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri
inminebant civibus
5:24 cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem
Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei omnes
perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere
5:25 qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad
sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit
5:26 omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem
cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
5:27 Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum
locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo
vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis
6:1 sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui
conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus
6:2 contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare
Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis
Hospitalis
6:3 pessima autem universis et gravis malorum erat incursio
6:4 nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum
meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro
ferentes ea quae non licebat
6:5 altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur
6:6 neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii
servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur
6:7 ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad
sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati
Libero circumire
6:8 decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus
Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent
6:9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent
erat ergo videre miseriam
6:10 duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas
infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent
per muros praecipitaverunt
6:11 alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem
celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod
verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium
ferre
6:12 obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant
propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum
sed ad correptionem generis esse nostri
6:13 etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed
statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
6:14 non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut
eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat
6:15 ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita
demum in nos vindicet
6:16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet
corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
6:17 sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam
autem veniendum est ad narrationem
6:18 igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et
vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare
6:19 at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens
voluntarie praeibat ad supplicium
6:20 intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens
destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem
6:21 hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam
viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus
vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de
sacrificii carnibus
6:22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc
in eo facerent humanitatem
6:23 at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam
dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae
conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta
respondit cito dicens praemitti se velle in infernum
6:24 non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi
adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam
alienigenarum
6:25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis
vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae
senectuti conquiram
6:26 nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus
Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam
6:27 quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus
apparebo
6:28 adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac
fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar
his dictis confestim ad supplicium trahebatur
6:29 hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram
versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam
prolatos arbitrabantur
6:30 sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes
sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari
duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem
tuum libenter haec patior
6:31 et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et
universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et
fortitudinis derelinquens
7:1 contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a
rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos
7:2 unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et quid vis
discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges
praevaricari
7:3 iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi quibus
statim succensis
7:4 iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis
abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius
fratribus et matre inspicientibus
7:5 et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et
adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri
una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
7:6 dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis
quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis
consolabitur
7:7 mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum
et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret
priusquam toto corpore per membra singula puniretur
7:8 at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste
sequenti loco primi tormenta suscepit
7:9 et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in
praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus
in aeternae vitae resurrectione suscitabit
7:10 post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit
et manus constanter extendit
7:11 et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc
haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero
7:12 ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum
quod tamquam nihili duceret cruciatus
7:13 et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
7:14 et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti
datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim
resurrectio ad vitam non erit
7:15 et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum
7:16 dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis
quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum
7:17 patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et
semen tuum torquebit
7:18 post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli
frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in
Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis
7:19 tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare
temptaveris
7:20 supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae
pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo
ferebat propter spem quam in Deum habebat
7:21 singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia
et femineae cogitationi masculinum animum inserens
7:22 dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim
ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non
ego ipsa conpegi
7:23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique
omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet
et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
7:24 Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce
despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur
sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum
a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum
7:25 sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex
matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem
7:26 cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se
filio suo
7:27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria
voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac
triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi
7:28 peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt
et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
7:29 ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis
effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te
recipiam
7:30 cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non
oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per
Mosen
7:31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non
effugies manum Dei
7:32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur
7:33 et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster
modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis
7:34 tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra
extolli vanis spebus in servos eius inflammatus
7:35 nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium
effugisti
7:36 nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento
aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas
solves
7:37 ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis
legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum
tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus
7:38 in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super
omne genus nostrum iuste superducta est
7:39 tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeviit
indigne ferens derisum se
7:40 et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
7:41 novissime autem et mater consummata est
7:42 igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum
8:1 Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in
castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo
adsumentes eduxerunt ad sex milia viros
8:2 et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus
calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
8:3 misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico conplananda
et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
8:4 memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et
blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his
8:5 at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus
efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
8:6 et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas
et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
8:7 maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama
virtutis eius ubique diffundebatur
8:8 videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac
frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et
Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis
8:9 at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum
datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut
universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari
8:10 constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum
duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret
8:11 statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem
iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento
distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset
consecutura
8:12 Iudas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant Iudaeis
Nicanoris adventum
8:13 ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in
fugam vertebantur
8:14 alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum
deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in
comminus veniret vendiderat
8:15 si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et
propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos
8:16 convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant
rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium
adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent
8:17 ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his
iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam
adhuc etiam veterum instituta convulsa
8:18 nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in
omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum
uno nutu delere confidimus
8:19 admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes
et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt
8:20 et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes
ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia
soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e
caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
8:21 his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori
parati
8:22 constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et
Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
8:23 ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo
adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
8:24 et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia
hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem
factam fugere conpulerunt
8:25 pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis
ipsos usquequaque persecuti sunt
8:26 sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam
non perseveraverunt insequentes
8:27 arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant
benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium
stillans in eos
8:28 post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia
et residua ipsi cum suis habuere
8:29 his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione
misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
8:30 et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes
super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et
plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis
sed et senioribus facientes
8:31 et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in
locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
8:32 et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum
qui in multis Iudaeos adflixerat
8:33 et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas
incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset
incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
8:34 facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum
venditionem adduxerat
8:35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita
veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam
infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
8:36 et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate
Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob
ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas
9:1 eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside
9:2 intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare
templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in
fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter
rediret
9:3 et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae erga Nicanorem et
Timotheum gesta sunt
9:4 elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant
posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine
intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita
superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri
Iudaeorum eam facturum
9:5 sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili
et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum
dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta
9:6 et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum
torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret
9:7 super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et
praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru
cadere et gravi corporis conlisione membra vexare
9:8 isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra
humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera
adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam
Dei virtutem in semet ipso contestans
9:9 ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus
carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur
9:10 et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur eum nemo
poterat propter intolerantiam fetoris portare
9:11 hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui
venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis
augmenta capientibus
9:12 et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est
subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire
9:13 orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam
consecuturus
9:14 et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret
et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere
9:15 et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus
ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat
aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur
9:16 templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis
ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia
sumptus de reditibus suis praestaturum
9:17 super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum
et praedicaturum Dei potestatem
9:18 sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei
iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam
haec continentem
9:19 optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse
felices rex et princeps Antiochus
9:20 si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt
maximas agimus gratias
9:21 et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor
regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium
duxi pro communi utilitate curam habere
9:22 non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi
infirmitatem
9:23 respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis
superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet
principatum
9:24 ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes
hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non
turbarentur
9:25 ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos
temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum
Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum
commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt
9:26 orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim
ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
9:27 confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum
meum communem vobis fore
9:28 igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios
tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est
9:29 transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens
filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit
10:1 Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum
quidem et civitatem recepit
10:2 aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra
demolitus est
10:3 et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus
igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et
lucernas et panes propositionis posuerunt
10:4 quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis
talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius
corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
10:5 qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem
die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
10:6 et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum
recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in
montibus more bestiarum egerant
10:7 propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui
prosperavit mundari locum suum
10:8 et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti
Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
10:9 et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se
habuit
10:10 nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt
narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
10:11 hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam
Foenicis et Syriae militiae principem
10:12 nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse
instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et
pacifice agere cum eis
10:13 sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter
proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus
etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
10:14 Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter
Iudaeos debellabat
10:15 Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab
Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
10:16 hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut
esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
10:17 multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt
et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
10:18 quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem
adparatum ad repugnandum habentes
10:19 Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item
Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae
amplius perurguebant pugnas conversus est
10:20 hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in
turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis
acceptis dimiserunt quosdam effugere
10:21 cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis
principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent
adversariis eorum dimissis
10:22 hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres
occupavit
10:23 armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus
munitionibus plus quam viginti milia peremit
10:24 Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu
peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi
armis Iudaeam capturus
10:25 Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo
deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
10:26 ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem
eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
10:27 et ita post orationem sumptis armis longius de civitate
procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
10:28 primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae
et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem
belli animum habebant
10:29 sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri
quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
10:30 ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum
incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex
quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
10:31 interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
10:32 Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat
Caereas
10:33 Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt
praesidium diebus quattuor
10:34 at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum
maledicebant et sermones nefandos iactabant
10:35 sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum
Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt
ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
10:36 sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere
adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
10:37 per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem
se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et
Apollofanem occiderunt
10:38 quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui
magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit
11:1 sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac
negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant
11:2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat
adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus
habitaculum facturum
11:3 templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium
habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
11:4 nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in
multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis
confidebat
11:5 ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in
angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud
praesidium expugnabat
11:6 ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari
praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut
bonum angelum mitteret ad salutem Israhel
11:7 et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est
simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
11:8 cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit
praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
11:9 tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt
animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos
parati penetrare
11:10 ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos
Dominum
11:11 leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis
undecim milia peditum et equites mille sescentos
11:12 universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati
nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
11:13 et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se
diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes
misit ad eos
11:14 promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem
conpulsurum amicum fieri
11:15 annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati
consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex
concessit
11:16 nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum
continentes Lysias populo Iudaeorum salutem
11:17 Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta
postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem
11:18 quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res
permittebat concessit
11:19 si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum
vobis causa esse temptabo
11:20 de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a
me missi sunt conloqui vobiscum
11:21 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis
vicesima et quarta
11:22 regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri
salutem
11:23 patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in
regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
11:24 audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum
Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare
concedi sibi legitima sua
11:25 volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes
iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum
consuetudinem
11:26 bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut
cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis
deserviant
11:27 ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui
Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
11:28 si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
11:29 adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt
apud nos
11:30 his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici
damus dextras securitatis
11:31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo
eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta
sunt
11:32 misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
11:33 valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis
quintadecima
11:34 miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus
Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
11:35 de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos
concessimus
11:36 de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite
diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos
enim Antiochiam accedimus
11:37 ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis
voluntatis
11:38 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die
mensis xandici
12:1 his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem
agriculturae operam dabant
12:2 sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed
et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant
eos in silentio agere et quiete
12:3 Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt
Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum
uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus
12:4 secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis
adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum
processissent submerserunt non minus ducentos
12:5 quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit
praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo
12:6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu
succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
12:7 et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et
universos Ioppitas eradicaturus
12:8 sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere
habitantibus secum Iudaeis
12:9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit
ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta
12:10 inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum
commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti
12:11 cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset
residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes
pascua daturos et in ceteris profuturos
12:12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem
dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
12:13 adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque
circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen
Caspin
12:14 hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et
adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac
blasphemantes et loquentes quae fas non est
12:15 Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus
et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter
muris
12:16 et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit
ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum
fluere videretur
12:17 inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in
Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos
12:18 et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque
negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo
praesidio
12:19 Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo
peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros
12:20 at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per
cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti
milia peditum equitumque duo milia quingentos
12:21 cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios
et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim
inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias
12:22 cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est
ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius
alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus
debilitarentur
12:23 Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex
eis triginta milia virorum
12:24 ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et
multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex
Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret
12:25 et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum
inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
12:26 Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque
milibus
12:27 post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem
munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes
pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae
et telorum erat adparatus
12:28 sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium
confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque
milia prostraverunt
12:29 inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis
stadiis aberat
12:30 contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod
benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste
secum egerint
12:31 gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum
benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante
12:32 et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae
12:33 exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus
quadringentis
12:34 quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum
12:35 Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam
tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus
inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in
Marisa
12:36 at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis
invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri
12:37 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam
Gorgiae militibus incussit
12:38 Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum
septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem
loco sabbatum egerunt
12:39 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum
tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis
12:40 invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum
quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo
manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse
12:41 omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta
fecerit manifesta
12:42 atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat
delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum
conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro
peccato eorum qui prostrati sunt
12:43 et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit
Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de
resurrectione cogitans
12:44 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum
videretur et vanum orare pro mortuis
12:45 et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem
acceperant optimam haberent repositam gratiam
12:46 sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a
peccato solverentur
13:1 anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum Eupatoris
venire cum multitudine adversus Iudaeam
13:2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum
habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et
elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos
13:3 commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia
deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui
in principatum
13:4 sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et
suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est
consuetudo conprehensum in eodem loco necari
13:5 erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum
undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps
13:6 inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus
ad interitum
13:7 et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari
Menelaum
13:8 et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit
cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est
13:9 sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus
13:10 quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte Dominum
invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos
13:11 quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac
populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum
nationibus subdi
13:12 omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino
misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis
hortatus est eos Iudas ut se praepararent
13:13 ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret
exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio
committere exitum rei
13:14 dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos
ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate
patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit
13:15 et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis
nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia
et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant
13:16 summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere
gestis abierunt
13:17 hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini
protectione
13:18 sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates
locorum temptabat
13:19 et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra
admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur
13:20 his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat
13:21 enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico
exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est
13:22 iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram
dedit accepit abiit
13:23 commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse
Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus
Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum
est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera
posuit
13:24 Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos
ducem et principem
13:25 ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae
conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent
13:26 tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum
sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et
reditus processit
14:1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant
Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli
ascendisse ad loca oportuna
14:2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
14:3 Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie
coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi
esse salutem neque accessum ad altare
14:4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei
auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur
et ipsa quidem die siluit
14:5 tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio
ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur
14:6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas
Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse
quietum
14:7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio
huc veni
14:8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam
civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non
minime vexatur
14:9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum
pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
14:10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis
14:11 talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes
adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
14:12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam
14:13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo
erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum
sacerdotem
14:14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori
miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum
existimantes
14:15 audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum
conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum
custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit
14:16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad
castellum Dessau
14:17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus
est repentino adventu adversariorum
14:18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem
quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
14:19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut
darent dextras atque acciperent
14:20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem
rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
14:21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a
singulis sellae prolatae sunt et positae
14:22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab
hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt
14:23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat
gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit
14:24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus
14:25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete
egit communiterque vivebant
14:26 Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones
venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque
regni insidiatorem successorem sibi destinasse
14:27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus
scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae
conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam
14:28 quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea
quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro
14:29 sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua
praeceptum perficeret
14:30 at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum
occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem
istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore
14:31 quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad
maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias
offerentibus iussit sibi tradi virum
14:32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui
quaerebatur extendens manum ad templum
14:33 iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in
planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri
consecrabo
14:34 et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum
invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes
14:35 tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum
habitationis tuae fieri in nobis
14:36 et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum
inpollutam domum istam quae nuper mundata est
14:37 Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est
Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater
Iudaeorum appellabatur
14:38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo
corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
14:39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos
misit milites quingentos ut eum conprehenderent
14:40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis
inlaturum
14:41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem
admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit
14:42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et
contra natales suos indignis iniuriis agi
14:43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae
intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet
ipsum viriliter in turbas
14:44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam
cervicem
14:45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius
magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit
14:46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus
conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans
Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita
vita defunctus est
15:1 Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit
die sabbati cum omni impetu committere
15:2 Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne
ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei
sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
15:3 at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit
agi diem sabbatorum
15:4 et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui
iussit agi septimam diem
15:5 at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et
negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
15:6 et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune
tropeum statuere de Iuda
15:7 Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a
Domino adfuturum
15:8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente
haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente
adfuturam sibi victoriam
15:9 et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum
quae fecerant prius promptiores eos constituit
15:10 et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et
iuramentorum praevaricationem
15:11 singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed
sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod
universos laetificavit
15:12 erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum
bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et
qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro
omni populo Iudaeorum
15:13 post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et
magni decoris habitudine circa illum
15:14 respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi
Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate
Hieremias propheta Dei
15:15 extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium
aureum dicentem
15:16 accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi
mei Israhel
15:17 exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli
possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et
confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et
sancta et templum periclitaretur
15:18 erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis
minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat
templi
15:19 sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat
pro his qui congressi erant
15:20 et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset
atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco
conpositi
15:21 considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium
armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia
facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout
ipsi placet dat dignis victoriam
15:22 dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub
Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum
octoginta quinque milia
15:23 et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in
timore et tremore magnitudinis brachii tui
15:24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum
tuum et hic quidem ita peroravit
15:25 Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis
admovebant
15:26 Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes
congressi sunt
15:27 manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt
non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati
15:28 cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem
ruisse cum armis suis
15:29 facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce
omnipotentem Dominum benedicebant
15:30 praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro
civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam
Hierosolymam perferri
15:31 quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad
altare arcersiit et eos qui in arce erant
15:32 et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra
domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
15:33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus
dari manum autem dementis contra templum suspendi
15:34 omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui
locum suum incontaminatum conservavit
15:35 suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et
manifestum sit auxilii Dei
15:36 itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum
absque celebritate praeterire
15:37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod
dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
15:38 igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab
Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
15:39 et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem
minus digne concedendum est mihi
15:40 sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est
alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit
sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus