Vulgata .
First Book of Macabees
1:1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui
primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem
Persarum et Medorum
1:2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit
reges terrae
1:3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis
gentium et siluit terra in conspectu eius
1:4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et
elevatum cor eius
1:5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in
tributum
1:6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur
1:7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute
et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
1:8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
1:9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
1:10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum
post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
1:11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi
regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et
septimo regni Graecorum
1:12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt
multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa
nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
1:13 et bonus visus est sermo in oculis eorum
1:14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit
illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
1:15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
1:16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et
iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
1:17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in
terra Aegypti ut regnaret super duo regna
1:18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et
elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine
1:19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus
est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
1:20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit
spolia terrae Aegypti
1:21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et
quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel
1:22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
1:23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare
aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam
propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et
coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit
omnia
1:24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit
thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
1:25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
1:26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum
1:27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati
sunt et speciositas mulierum inmutata est
1:28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali
lugebant
1:29 et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob
induit confusionem
1:30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in
civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
1:31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
1:32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et
perdidit populum multum ex Israhel
1:33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit
domos eius et muros eius in circuitu
1:34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
1:35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus
firmis et facta est illis in arcem
1:36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt
in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
1:37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
1:38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum
in Israhel
1:39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis
et contaminaverunt sanctificationem
1:40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est
habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius
reliquerunt eam
1:41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius
conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in
nihilum
1:42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas
eius conversa est in luctum
1:43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus
unus et reliquerunt unusquisque legem suam
1:44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
1:45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et
coinquinaverunt sabbatum
1:46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et
in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae
1:47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in
templo Dei
1:48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
1:49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
1:50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes
suillas et pecora communia
1:51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum
in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et
inmutarent omnes iustificationes Dei
1:52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
1:53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit
principes populo qui haec fieri cogerent
1:54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
1:55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem
Domini et fecerunt mala super terram
1:56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis
fugitivorum locis
1:57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno
aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare
Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
1:58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et
sacrificabant
1:59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
1:60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et
quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant
eum
1:61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in
omni mense in civitatibus
1:62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat
contra altare
1:63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum
iussum regis Antiochi
1:64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et
eos qui circumciderunt eos trucidabant
1:65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent
inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis
1:66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
1:67 et facta est ira magna super populum valde
2:1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis
sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
2:2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis
2:3 et Simeon qui cognominabatur Thasi
2:4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus
2:5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui
cognominabatur Apphus
2:6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
2:7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem
populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur
in manibus inimicorum
2:8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo
ignobilis
2:9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius
in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
2:10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
2:11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla
2:12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra
desolata est et coinquinaverunt eam gentes
2:13 quo ergo nobis adhuc vivere
2:14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se
ciliciis et planxerunt valde
2:15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos
qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei
discedere
2:16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed
Matthathias et filii eius constanter steterunt
2:17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae
princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis
et fratribus
2:18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes
et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui
inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis
2:19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes
regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum
suorum et consentiunt mandatis eius
2:20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum
2:21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et
iustitias Dei
2:22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus
transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via
2:23 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium
oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum
regis
2:24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et
ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum
super aram
2:25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari
occidit in ipso tempore et aram destruxit
2:26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
2:27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet
legis statuens testamentum exeat post me
2:28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque
habebant in civitate
2:29 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in
desertum
2:30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora
eorum quoniam induraverunt super eos mala
2:31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem
civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt
mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
2:32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium
in die sabbatorum
2:33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite
secundum verbum regis et vivetis
2:34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus
diem sabbatorum
2:35 et concitaverunt adversus eos proelium
2:36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
2:37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt
super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
2:38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores
eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
2:39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos
valde
2:40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri
fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et
iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
2:41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit
ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur
omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
2:42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex
Israhel omnis voluntarius in lege
2:43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt
illis ad firmamentum
2:44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et
viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut
evaderent
2:45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
2:46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in
finibus Israhel in fortitudine
2:47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu
eorum
2:48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non
dederunt cornu peccatori
2:49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis
nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira
indignationis
2:50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras
pro testamento patrum
2:51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et
accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
2:52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est
ei ad iustitiam
2:53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est
dominus Aegypti
2:54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum
sacerdotii aeterni
2:55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
2:56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
2:57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula
2:58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
2:59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
2:60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
2:61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui
sperant in eum non infirmantur
2:62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus
et vermis est
2:63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in
terram suam et cogitatio eius periet
2:64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa
gloriosi eritis
2:65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum
audite semper et ipse vobis erit pater
2:66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis
princeps militiae et ipse aget bellum populi
2:67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam
populi vestri
2:68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum
legis
2:69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
2:70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et
sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et
planxerunt eum omnis Israhel planctu magno
3:1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo
3:2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant
patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
3:3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et
succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio
suo
3:4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis
rugiens in venatione
3:5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant
populum suum succendit flammis
3:6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii
iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
3:7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis
et in saeculum memoria eius in benedictione
3:8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit
iram ab Israhel
3:9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes
3:10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et
magnam ad bellandum contra Israhel
3:11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit
illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
3:12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat
pugnans in eo omnibus diebus
3:13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas
congregationem et ecclesiam fidelium secum
3:14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo
Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
3:15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes
auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel
3:16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum
paucis
3:17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae
quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos
fatigati sumus ieiunio hodie
3:18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non
est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis
3:19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo
fortitudo est
3:20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut
disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
3:21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
3:22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne
timueritis eos
3:23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est
Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
3:24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et
ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram
Philisthim
3:25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes
gentes in circuitu eorum
3:26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant
omnes gentes
3:27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit
et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
3:28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et
mandavit illis ut essent parati ad omnia
3:29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis
modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret
legitima quae erant a primis diebus
3:30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa
quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum
fuerant
3:31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et
accipere tributa regionum et congregare argentum multum
3:32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia
regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
3:33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
3:34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de
omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem
3:35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem
Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
3:36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus
finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
3:37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia
civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et
transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones
3:38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam
viros potentes ex amicis regis
3:39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum
ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
3:40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et
adplicuerunt Ammaum in terra campestri
3:41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum
et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent
filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et
terrae alienigenarum
3:42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et
exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae
mandavit populo facere in interitum et consummationem
3:43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem
populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
3:44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut
orarent et peterent misericordiam et miserationes
3:45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui
ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et
filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata
est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
3:46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia
locus orationis erat in Masefat ante Israhel
3:47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in
capite suo et destituerunt vestimenta sua
3:48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes
similitudinem simulacrorum suorum
3:49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et
suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
3:50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et
quo eos ducemus
3:51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui
in luctu et humilitate
3:52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis
quae cogitant in nos
3:53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves
nos
3:54 et tubis exclamaverunt voce magna
3:55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones
et pentecontarcos et decuriones
3:56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et
plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam
secundum legem
3:57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
3:58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati
in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere
nos et sancta nostra
3:59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis
nostrae et sanctorum
3:60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat
4:1 et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos
et moverunt castra nocte
4:2 ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et
filii qui erant ex arce erant illi duces
4:3 et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem
exercituum regis quae erat in Ammaum
4:4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
4:5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et
quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
4:6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus
virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
4:7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in
circuitu eorum et hii docti proelium
4:8 et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum
et impetum eorum ne formidetis
4:9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum
sequeretur eos Pharao cum exercitu
4:10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti
patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie
4:11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel
4:12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex
adverso
4:13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui
fuerant cum Iuda
4:14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum
4:15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque
Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex
illis ad tria milia virorum
4:16 et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
4:17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos
est
4:18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra
inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia
4:19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de
monte
4:20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus
enim qui videbatur declarabat quod factum est
4:21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam
et exercitum in campo paratum ad proelium
4:22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum
4:23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum
multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
4:24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum
est quoniam in saeculum misericordia eius
4:25 et facta est salus magna in Israhel in illa die
4:26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt
Lysiae universa quae acciderant
4:27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non
qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex
4:28 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et
equitum quinque milia ut debellaret eos
4:29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit
illis Iudas cum decem milibus viris
4:30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es
salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui
David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et
armigeri eius
4:31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur
in exercitu suo et equitibus
4:32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et
commoveantur contritione sua
4:33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt
nomen tuum in hymnis
4:34 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia
virorum
4:35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod
parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit
milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
4:36 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri
ascendamus nunc mundare sancta et renovare
4:37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
4:38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et
portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et
pastoforia diruta
4:39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt
cinerem
4:40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis
signorum et clamaverunt in caelum
4:41 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in
arce donec emundarent sancta
4:42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
4:43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum
inmundum
4:44 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de
eo faceret
4:45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset
illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt
illud
4:46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque
veniret propheta et responderet de eis
4:47 et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt
altare novum secundum illud quod fuit prius
4:48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem
et atria sanctificaverunt
4:49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare
incensorum et mensam in templum
4:50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae
super candelabrum erant et lucebant in templo
4:51 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et
consummaverunt omnia opera quae fecerunt
4:52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic
mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
4:53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum
novum quod fecerunt
4:54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud
gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et
cymbalis
4:55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum
ei qui prosperavit eis
4:56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt
holocausta cum laetitia et salutaria laudis
4:57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et
dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas
4:58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est
obprobrium gentium
4:59 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut
agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per
dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio
4:60 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum
muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent
eam sicut antea fecerunt
4:61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad
custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem
Idumeae
5:1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est
altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde
5:2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt
occidere de populo et persequi
5:3 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in
Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
5:4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum
et in scandalum insidiantes in via
5:5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et
anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis
erant
5:6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum
copiosum et Timotheum ducem ipsorum
5:7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu
eorum et percussit eos
5:8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
5:9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas
qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman
munitionem
5:10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae
sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
5:11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et
Timotheus est dux exercitus eorum
5:12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de
nobis
5:13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et
captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic
ferme mille viros
5:14 et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de
Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
5:15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et
omni Galilea alienigenas ut nos consumant
5:16 ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia
magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et
expugnabantur ab eis
5:17 dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera
fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in
Galaditin
5:18 et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum
residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
5:19 et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum
committere adversus gentes donec revertamur
5:20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem
octo milia in Galaditin
5:21 et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus
et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad
portam
5:22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et
accepit spolia eorum
5:23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et
natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia
magna
5:24 et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt
Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
5:25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et
narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
5:26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in
Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et
magnae
5:27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et
in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et
conprehendere et tollere eos in una die
5:28 et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente
et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et
accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
5:29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
5:30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus
multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut
conprehenderent munitionem et expugnarent eos
5:31 et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in
caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
5:32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
5:33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et
clamaverunt in oratione
5:34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a
facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa
die fere octo milia virorum
5:35 et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit
omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
5:36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas
civitates Galaditidis
5:37 post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et
castra posuit contra Rafon trans torrentem
5:38 et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes
quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt
exercitus multus nimis
5:39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem
parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis
5:40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas
et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non
poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
5:41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen
transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
5:42 ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas
populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum
reliqueritis sed veniant omnes in proelium
5:43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et
contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et
fugerunt ad fanum quod est in Carnain
5:44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus
qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra
faciem Iudae
5:45 et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden
a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum
valde ut venirent in terram Iudae
5:46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita
munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per
mediam iter erat
5:47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas
lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
5:48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et
nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
5:49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque
in quo erat loco
5:50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota
die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
5:51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et
accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
5:52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
5:53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam
viam donec venerunt in terram Iuda
5:54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt
holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
5:55 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et
Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
5:56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis
res bene gestas et proelia quae facta sunt
5:57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum
gentes quae in circuitu nostro sunt
5:58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
5:59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
5:60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et
ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est
fuga magna in populo
5:61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter
facturos
5:62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta
est in Israhel
5:63 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et
gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
5:64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes
5:65 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra
quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et
turres succendit in circuitu
5:66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat
Samariam
5:67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere
dum sine consilio exiit in proelium
5:68 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras
eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum
et regressus est in terram Iuda
6:1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse
civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et
auro
6:2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae
et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus
in Graecia
6:3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit
quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
6:4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia
magna et reversus est Babyloniam
6:5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae
erant in terra Iuda
6:6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a
facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas
ceperunt
6:7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod
erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris
excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
6:8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est
valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia
non est factum sicut cogitabat
6:9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et
arbitratus est se mori
6:10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab
oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
6:11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos
fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in
potestate mea
6:12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli
omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri
habitantes Iudaeam sine causa
6:13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo
tristitia magna in terra aliena
6:14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super
universum regnum suum
6:15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum
filium suum et nutriret eum et regnaret
6:16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et
nono
6:17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare
Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius
Eupator
6:18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum
et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
6:19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum
ut obsiderent eos
6:20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et
fecerunt ballistas et machinas
6:21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis
aliqui ex impiis Israhel
6:22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et
vindicas fratres nostros
6:23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et
obsequi edictis eius
6:24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et
quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae
diripiebantur
6:25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines
nostros
6:26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et
munitionem in Bethsuram munierunt
6:27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec
poteris obtinere eos
6:28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et
principes exercitus sui et eos qui super equites erant
6:29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum
exercitus conducticius
6:30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia
equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
6:31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt
dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et
pugnaverunt viriliter
6:32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra
castra regis
6:33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam
Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
6:34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in
proelium
6:35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis
elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in
capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi
erant
6:36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant
non discedebant ab ea
6:37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas
bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta
duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae
6:38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et
exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
6:39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt
montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
6:40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii
per loca humilia et ibant caute et ordinate
6:41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et
incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde
et fortis
6:42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de
exercitu regis sescenti viri
6:43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis
regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea
esset rex
6:44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen
aeternum
6:45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a
dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
6:46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et
cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
6:47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab
eis
6:48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et
adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
6:49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de
civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant
terrae
6:50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare
eam
6:51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et
statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad
lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et
fundibula
6:52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et
pugnaverunt dies multos
6:53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et
qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae
repositae fuerant
6:54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames
et dispersi sunt unusquisque in locum suum
6:55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum
adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
6:56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum
ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
6:57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus
cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et
incumbit nobis ordinare de regno
6:58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis
pacem et cum omni gente eorum
6:59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius
propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt
omnia haec
6:60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos
pacem facere et receperunt illam
6:61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
6:62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius
iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
6:63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit
Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit
civitatem
7:1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius
ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et
regnavit illic
7:2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum
conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
7:3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
7:4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
7:5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux
eorum qui volebat fieri sacerdos
7:6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et
fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
7:7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne
quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et
adiutores eorum
7:8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen
magnum in regno et fidelem regi et misit eum
7:9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere
ultionem in filios Israhel
7:10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et
miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis
pacificis in dolo
7:11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum
exercitu magno
7:12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum
requirere quae iusta sunt
7:13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis
pacem
7:14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
7:15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non
inferemus vobis malum neque amicis vestris
7:16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit
eos in una die secundum verbum quod scriptum est
7:17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu
Hierusalem et non erat qui sepeliret
7:18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est
ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum
quod iuraverunt
7:19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha
et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de
populo mactavit et in puteum magnum proiecit
7:20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in
adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
7:21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
7:22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et
obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel
7:23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant
in filios Israhel plus multo quam gentes
7:24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in
viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem
7:25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et
cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et
accusavit eos multis criminibus
7:26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui
erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum
7:27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam
et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
7:28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et
videam facies vestras cum pace
7:29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes
parati erant rapere Iudam
7:30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et
conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
7:31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit
obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama
7:32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in
civitatem David
7:33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de
sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei
holocaustomata quae offerebantur pro rege
7:34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
7:35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus
eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum
istam et exiit cum ira magna
7:36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et
templi et flentes dixerunt
7:37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut
esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio
memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
7:39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et
occurrit illi exercitus Syriae
7:40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit
Iudas et dixit
7:41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te
exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia
7:42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant
ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum
malitiam illius
7:43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et
contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio
7:44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma
sua et fugerunt
7:45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur
Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
7:46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant
eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio
et non est relictus ex eis nec unus
7:47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris
amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et
suspenderunt contra Hierusalem
7:48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia
magna
7:49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis
adar
7:50 et siluit terra Iuda dies paucos
8:1 et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et
adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad
eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus
8:2 audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia
quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
8:3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate
redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem
locum consilio suo et patientia
8:4 locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis
ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri
autem dant eis tributum omnibus annis
8:5 et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos
arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos
8:6 et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens
centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis
8:7 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui
regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum
8:8 et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et
acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
8:9 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et
innotuit sermo his
8:10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et
ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et
diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum
et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem
8:11 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis
exterminaverunt et in potestatem redegerunt
8:12 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant
conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae
longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos
8:13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati
sunt valde
8:14 et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut
magnificaretur in ea
8:15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos
viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt
gerant
8:16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos
dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia
neque zelus inter eos
8:17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem
filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et
societatem
8:18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in
servitutem premerent regnum Israhel
8:19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et
dixerunt
8:20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos
ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et
amicos vestros
8:21 et placuit sermo in conspectu eorum
8:22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt
Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
8:23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum
gladiusque et hostis procul sit ab eis
8:24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in
omni dominatione eorum
8:25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno
8:26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma
pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil
ab eis accipientes
8:27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum
adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
8:28 et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut
placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
8:29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
8:30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec
aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel
dempserint rata erunt
8:31 sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei
dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios
Iudaeos
8:32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et
pugnabimus tecum mari terraque
9:1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius
in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et
dextrum cornu cum illis
9:2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in
Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas
hominum multas
9:3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt
exercitum ad Hierusalem
9:4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo
milia equitum
9:5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi
9:6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt
valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi
octingenti viri
9:7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat
eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et
dissolutus est
9:8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios
nostros si poterimus pugnare adversus eos
9:9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas
nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos
nos autem pauci sumus
9:10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si
adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros
et non inferamus crimen gloriae nostrae
9:11 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi
sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant
exercitum et primi certaminis omnes potentes
9:12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus
partibus et clamabant tubis
9:13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et
commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane
usque ad vesperam
9:14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris
et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
9:15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad
montem Azoti
9:16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum
cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
9:17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et
illis
9:18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
9:19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
9:20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant
dies multos
9:21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel
9:22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt
descripta multa enim erant valde
9:23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus
finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem
9:24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi
omnis regio eorum cum ipsis
9:25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
9:26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad
Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
9:27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die
non est visus propheta in Israhel
9:28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
9:29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui
exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae
9:30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad
bellandum bellum nostrum
9:31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco
Iudae fratris sui
9:32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
9:33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant
et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar
9:34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis
exercitus eius trans Iordanem
9:35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos
ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus
9:36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et
omnia quae habebat et abierunt habentes ea
9:37 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia
filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam
unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
9:38 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et
absconderunt se sub tegumento montis
9:39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus
multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis
cum tympanis et musicis et armis multis
9:40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt
multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia
eorum
9:41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in
lamentum
9:42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad
ripam Iordanis
9:43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis
in virtute multa
9:44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos
nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
9:45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et
ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
9:46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum
vestrorum et commissum est bellum
9:47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab
eo retro
9:48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
9:49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi
sunt Hierusalem
9:50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat
in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara
et Thopo muris excelsis et portis et seris
9:51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel
9:52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis
auxilia et adparatum escarum
9:53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce
in Hierusalem in custodia
9:54 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit
Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera
prophetarum et coepit destruere
9:55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera
illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra
loqui potuit verbum et mandare de domo sua
9:56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
9:57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad
regem et siluit terra annis duobus
9:58 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo
sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et
conprehendet eos omnes in una nocte
9:59 et abierunt et consilium ei dederunt
9:60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte
epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et
eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
9:61 et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae
quinquaginta viros et occidit eos
9:62 et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae
est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam
9:63 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et
his qui de Iuda erant denuntiavit
9:64 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam
dies multos et fecit machinas
9:65 et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in
regionem et venit cum numero
9:66 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in
tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus
9:67 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et
succenderunt machinas
9:68 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et
adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat
inanis
9:69 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret
in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum
reliquis abire in regionem suam
9:70 et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso
pacem et reddere ei captivitatem
9:71 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil
se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius
9:72 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda
et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in
fines eius
9:73 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et
coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel
10:1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui
cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et
regnavit illic
10:2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et
exivit obviam illi in proelium
10:3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut
magnificaret eum
10:4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum
Alexandro adversus nos
10:5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et
in gentem eius
10:6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et
esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei
10:7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis
populi et eorum qui in arce erant
10:8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in
potestatem congregandi exercitum
10:9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis
10:10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et
innovare civitatem
10:11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in
circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
10:12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas
aedificaverat Bacchides
10:13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
10:14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant
legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium
10:15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae
et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et
labores quos laboraverunt
10:16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum
amicum et socium nostrum
10:17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens
10:18 rex Alexander fratri Ionathae salutem
10:19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus
noster
10:20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut
amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae
nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
10:21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo
sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et
fecit arma copiosa
10:22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait
10:23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere
amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
10:24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut
sit mecum in adiutorio
10:25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem
10:26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et
non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus
10:27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus
vobis bona pro his quae fecistis nobiscum
10:28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis
donationes
10:29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis
indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
10:30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo
vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus
civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die
et in totum tempus
10:31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et
tributa ipsius sint
10:32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam
summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui
custodiant eam
10:33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni
regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam
pecorum suorum
10:34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et
tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes
inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo
10:35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus
aliquem eorum in omni causa
10:36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia
virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et
ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
10:37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide
et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in
terra Iuda
10:38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae
cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati
nisi summi sacerdotis
10:39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in
Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
10:40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de
rationibus regis quae me contingunt
10:41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia
erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
10:42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de
sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant
qui ministerio funguntur
10:43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in
omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et
universa quae sunt eis in regno meo libera habeant
10:44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur
de ratione regis
10:45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu
sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea
10:46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non
crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae
quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde
10:47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps
sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
10:48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad
Demetrium
10:49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et
insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
10:50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius
in illa die
10:51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum
haec verba dicens
10:52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum
et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
10:53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a
nobis et sedimus in sede regni eius
10:54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam
uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
10:55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad
terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
10:56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut
videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
10:57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et
venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo
10:58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et
fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria
10:59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi
10:60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et
dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in
conspectu eorum
10:61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri
iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
10:62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum
purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum
10:63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate
ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei
molestus sit de ulla ratione
10:64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae
praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
10:65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et
posuit eum ducem et participem principatus
10:66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia
10:67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius
Demetrii a Creta in terram patrum suorum
10:68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est
Antiochiam
10:69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et
congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan
summum sacerdotem
10:70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et
in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
10:71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum
et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum
10:72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui
et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis
in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
10:73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in
campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
10:74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et
elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon
frater eius in adiutorium
10:75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia
custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam
10:76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit
Ionathas Ioppen
10:77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum
multum
10:78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo
quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est
eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt
10:79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
10:80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt
castra eius a mane usque ad vesperam
10:81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi
eorum
10:82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites
enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
10:83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt
in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
10:84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu
eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in
illud succendit igni
10:85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere
octo milia virorum
10:86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt
de civitate obviam illi in magna gloria
10:87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia
multa
10:88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit
adhuc glorificare Ionathan
10:89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis
regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem
11:1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa
ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et
addere illud regno suo
11:2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia
mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
11:3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum
in singulis civitatibus
11:4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et
Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi
erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
11:5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent
ei et tacuit rex
11:6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se
salutaverunt et dormierunt illic
11:7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus
et reversus est Hierusalem
11:8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam
maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala
11:9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos
pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in
regno patris tui
11:10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me
occidere
11:11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
11:12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab
Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius
11:13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti
suo Aegypti et Asiae
11:14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia
rebellabant qui erant in locis illius
11:15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit
Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
11:16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem
Ptolomeus exaltatus est
11:17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
11:18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in
munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
11:19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
11:20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut
expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas
multas
11:21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et
renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
11:22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit
Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato
11:23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus
Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
11:24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et
abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius
11:25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
11:26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et
exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
11:27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit
prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
11:28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias
id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
11:29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus
hunc modum continentes
11:30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
11:31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de
vobis misimus ad vos ut sciretis
11:32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem
11:33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt
apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga
nos habent
11:34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam
et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum
sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis
rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum
11:35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc
tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis
deferebantur
11:36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in
omne tempus
11:37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et
ponatur in monte sancto in loco celebri
11:38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil
ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum
excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici
erant ei omnis exercitus patrum eius
11:39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam
omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui
nutriebat Antiochum filium Alexandri
11:40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui
et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius
adversum illum et mansit illic diebus multis
11:41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce
erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel
11:42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi
et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit
oportunum
11:43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia
discessit omnis exercitus meus
11:44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et
venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
11:45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum
et volebant interficere regem
11:46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate
itinera civitatis et coeperunt pugnare
11:47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad
eum et dispersi sunt omnes per civitatem
11:48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt
civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
11:49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei
civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad
regem cum precibus dicentes
11:50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem
11:51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei
in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et
nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia
multa
11:52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in
conspectu eius
11:53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan
et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat
eum valde
11:54 post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer
adulescens et regnavit et inposuit diadema
11:55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat
Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
11:56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
11:57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi
sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis
regis
11:58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem
bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream
11:59 et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad
fines Aegypti
11:60 et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et
congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit
Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice
11:61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit
eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas
11:62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit
filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit
regionem usque Damascum
11:63 et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in
Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a
negotio regni
11:64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra
provinciam
11:65 et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et
conclusit eos
11:66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit
eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium
11:67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante
lucem vigilaverunt in campum Asor
11:68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei
insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
11:69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium
11:70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est
ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps
militiae exercitus
11:71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo
et oravit
11:72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et
pugnaverunt
11:73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et
insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque
illuc
11:74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et
regressus est Ionatha in Hierusalem
12:1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit
Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
12:2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem
formam
12:3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas
summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et
societatem secundum pristinam
12:4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in
terram Iuda cum pace
12:5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis
12:6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et
reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem
12:7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a
Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut
rescriptum continet quod subiectum est
12:8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit
epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia
12:9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui
sunt in manibus nostris
12:10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne
forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo
misistis ad nos
12:11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus
et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae
offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
12:12 laetamur itaque de gloria vestra
12:13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et
inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
12:14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis
nostris in his proeliis
12:15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati
sunt inimici nostri
12:16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et
misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
12:17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut
reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae
12:18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
12:19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias
12:20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem
12:21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt
fratres et quia sunt de genere Abraham
12:22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de
pace vestra
12:23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones
nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari
vobis
12:24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum
exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum
12:25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non
enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
12:26 et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt
quia constituunt supervenire illis nocte
12:27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse
in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum
castrorum
12:28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in
bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in
castris suis
12:29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane
videbant enim lumina ardentia
12:30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim
flumen Eleutherum
12:31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit
eos et accepit spolia eorum
12:32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
12:33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima
praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
12:34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et
posuit ibi custodes ut custodirent eam
12:35 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et
cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea
12:36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam
inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset
ipsa singulariter et neque emant neque vendant
12:37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat
super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
12:38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit
portas et seras
12:39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et
extendere manum in Antiochum regem
12:40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus
eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in
Bethasan
12:41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum
in proelium et venit Bethasan
12:42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum
manus et timuit
12:43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis
et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut
sibi
12:44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum
nobis non sit
12:45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos
qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua
praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus
abibo propterea enim veni
12:46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et
abierunt in terram Iudam
12:47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in
Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt
12:48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas
Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant
gladio interfecerunt
12:49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum
magnum ut perderent omnes socios Ionathae
12:50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes
qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium
12:51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis
reversi sunt
12:52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt
Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno
12:53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere
eos dixerunt enim
12:54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et
tollamus de hominibus memoriam eorum
13:1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut
veniret in terram Iuda et adtereret eam
13:2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et
congregavit populum
13:3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus
patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias
quales vidimus
13:4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et
relictus sum ego solus
13:5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore
tribulationis non enim melior sum fratribus meis
13:6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores
quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis
13:7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
13:8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et
Ionathae fratris tui
13:9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus
13:10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes
muros Hierusalem et munivit eam in gyro
13:11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in
Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
13:12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in
terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
13:13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
13:14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris
sui misit ad eum legatos
13:15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione
regis detinuimus eum
13:16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides
ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
13:17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari
argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum
dicentem
13:18 quia non misit argentum et pueros propterea periit
13:19 et mentitus est et non dimisit Ionathan
13:20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et
gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant
in omnem locum quocumque ibant
13:21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret
venire per desertum et mitteret illis alimonias
13:22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem
nix valde multa et non venit in Galaditin
13:23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
13:24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam
13:25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit
ea in Modin civitate patrum eius
13:26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies
multos
13:27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum
aedificium altum visu lapide polito retro et ante
13:28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et
quattuor fratribus
13:29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad
memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab
omnibus navigantibus mare
13:30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
13:31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo
occidit eum
13:32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit
plagam magnam in terra
13:33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus
excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in
munitionibus
13:34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret
remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant
gesti
13:35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam
talem
13:36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus
et genti Iudaeorum salutem
13:37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus
facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere
vobis quae indulsimus
13:38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas
aedificastis sint vobis
13:39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem
et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem
iam non sit tributarium
13:40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur
et sit inter nos pax
13:41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel
13:42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis
anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum
13:43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam
castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem
unam et conprehendit
13:44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est
motus magnus in civitate
13:45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra
murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a
Simone dextras sibi dari
13:46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed
secundum misericordias tuas
13:47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et
emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum
hymnis benedicens Dominum
13:48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem
facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
13:49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi
in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame
perierunt
13:50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et
eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
13:51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno
centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et
cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus
magnus ex Israhel
13:52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia
13:53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi
ipse et qui cum eo erant
13:54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum
ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris
14:1 anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius
exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare
Tryfonem
14:2 et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius
confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum
vivum et adducerent eum ad se
14:3 et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit
eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam
14:4 et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti
suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus
14:5 et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum
in insulis maris
14:6 et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem
14:7 et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et
Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui
resisteret ei
14:8 et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus
suos et ligna camporum fructum suum
14:9 seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et
iuvenes induebant se gloriam et stolas belli
14:10 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa
munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum
terrae
14:11 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna
14:12 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos
terreret
14:13 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus
illis
14:14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et
abstulit omnem iniquum et malum
14:15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
14:16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in
Sparta et contristati sunt valde
14:17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus
sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea
14:18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et
societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius
14:19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc
exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae
14:20 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et
senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem
14:21 legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de
vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum
14:22 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic
Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt
ad nos renovantes nobiscum amicitiam
14:23 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum
sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo
Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti
14:24 post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum
magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum
audisset autem populus romanus
14:25 sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et
filiis eius
14:26 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et
statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt
in titulis in montem Sion
14:27 octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo
anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel
14:28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et
seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt
proelia in regione nostra
14:29 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius
dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent
sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam
14:30 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos
magnus et adpositus est ad populum suum
14:31 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et
extendere manus in sancta eorum
14:32 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas
pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia
14:33 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus
Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros
iudaeos
14:34 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus
Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et
quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis
14:35 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere
genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse
fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et
exquisivit omni modo exaltare populum suum
14:36 et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur
gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in
arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu
sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati
14:37 et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis
et exaltavit muros Hierusalem
14:38 et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium
14:39 secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria
magna
14:40 audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii
et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose
14:41 et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem
suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis
14:42 et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut
constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super
arma et super praesidia
14:43 et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut
scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut
operiatur purpura et auro
14:44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere
aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare
conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea
14:45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum
reus erit
14:46 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum
verba ista
14:47 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et
esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset
omnibus
14:48 et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere
eas in peribolo sanctorum in loco celebri
14:49 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii
eius
15:1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris
Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti
15:2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti
magno et genti Iudaeorum salutem
15:3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo
autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci
multitudinem exercitus et feci naves bellicas
15:4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui
corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in
regno meo
15:5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me
reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi
15:6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione
tua
15:7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae
fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi
15:8 []
15:9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem
tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in
universa terra
15:10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram
patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti
essent cum Tryfone
15:11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per
maritimam
15:12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum
exercitus
15:13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus
virorum belligeratorum et octo milibus equitum
15:14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant
civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
15:15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes
epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec
15:16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
15:17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam
amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo
Iudaeorum
15:18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille
15:19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non
inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones
eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
15:20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum
15:21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos
tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem
suam
15:22 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et
Arsaci
15:23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et
Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et
Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et
Cyprum et Cyrenen
15:24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
15:25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei
semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet
15:26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et
argentum et aurum et vasa copiosa
15:27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo
antea et alienavit se ab eo
15:28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum
ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in
Hierusalem civitates regni mei
15:29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et
dominati estis per loca multa in regno meo
15:30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum
quibus dominati estis extra fines Iudaeae
15:31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii
quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin
autem veniemus et expugnabimus vos
15:32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam
Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et
obstipuit et rettulit ei verba regis
15:33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus
neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis
nostris iniuste aliquo tempore possessa est
15:34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
15:35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo
plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non
respondit illi verbum
15:36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et
gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna
15:37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada
15:38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum
et peditum dedit illi
15:39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit
ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare
populum rex autem persequebatur Tryfonem
15:40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et
conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare
Caedronem
15:41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent
viam Iudaeae sicut constituit ei rex
16:1 et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae
fecit Cendebeus
16:2 et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait
illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia
usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare
Israhel aliquotiens
16:3 nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi
pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit
16:4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et
equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
16:5 et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus
copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat
inter medium ipsorum
16:6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit
populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus
et viderunt eum viri et transierunt post eum
16:7 et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus
adversariorum copiosus nimis
16:8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus
et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem
fugerunt in munitionem
16:9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus
est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
16:10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit
eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est
Iudaeam in pace
16:11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho
et habebat argentum et aurum multum
16:12 erat enim gener summi sacerdotis
16:13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et
cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
16:14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et
sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias
filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo
hic mensis sabath
16:15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch
cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit
illic viros
16:16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum
suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt
eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
16:17 et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis
16:18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum
in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
16:19 et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit
epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona
16:20 et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
16:21 et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit
pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici
16:22 ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui
venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum
perdere
16:23 et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum
quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum
gestarum eius
16:24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo
factus est princeps sacerdotum post patrem suum