Vulgata .
Habakkuk
1:1 onus quod vidit Abacuc propheta
1:2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim
patiens et non salvabis
1:3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et
iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
1:4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium
quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium
perversum
1:5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia
opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
1:6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem
super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
1:7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius
egredietur
1:8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et
diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt
quasi aquila festinans ad comedendum
1:9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit
quasi harenam captivitatem
1:10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse
super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
1:11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est
fortitudo eius dei sui
1:12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non
moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes
fundasti eum
1:13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem
non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante
impio iustiorem se
1:14 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens
principem
1:15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit
in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
1:16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in
ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
1:17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes
non parcet
2:1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et
contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem
me
2:2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super
tabulas ut percurrat qui legerit eum
2:3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si
moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
2:4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso
iustus autem in fide sua vivet
2:5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non
decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors
et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se
omnes populos
2:6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam
enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et
adgravat contra se densum lutum
2:7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur
lacerantes te et eris in rapinam eis
2:8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui
fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae
civitatis et omnium habitantium in ea
2:9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus
eius et liberari se putat de manu mali
2:10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et
peccavit anima tua
2:11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas
aedificiorum est respondebit
2:12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in
iniquitate
2:13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in
multo igni et gentes in vacuum et deficient
2:14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae
operientes mare
2:15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut
aspiciat nuditatem eius
2:16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire
circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam
tuam
2:17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit
eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium
habitantium in ea
2:18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile
et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret
simulacra muta
2:19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse
docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus
non est in visceribus eius
2:20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra
3:1 oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus
3:2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio
annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris
misericordiae recordaberis
3:3 Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit
caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
3:4 splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est
fortitudo eius
3:5 ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
3:6 stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti
sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus
aeternitatis eius
3:7 pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae
Madian
3:8 numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus
vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae
tuae salvatio
3:9 suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es
semper fluvios scindes terrae
3:10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit
abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
3:11 sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum
ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
3:12 in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
3:13 egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo
percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum
semper
3:14 maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut
turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem
in abscondito
3:15 viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
3:16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia
mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut
requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum
3:17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus
olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit
armentum in praesepibus
3:18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
3:19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et
super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem