Vulgata .
Nahum
1:1 onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
1:2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens
furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
1:3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet
innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis
pedum eius
1:4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum
deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
1:5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit
terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
1:6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira
furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae
sunt ab eo
1:7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes
in se
1:8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et
inimicos eius persequentur tenebrae
1:9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non
consurget duplex tribulatio
1:10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum
pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
1:11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans
praevaricationem
1:12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque
adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
1:13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
1:14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo
amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam
sepulchrum tuum quia inhonoratus es
1:15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem
celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra
ut pertranseat in te Belial universus interiit
2:1 ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare
viam conforta lumbos robora virtutem valde
2:2 quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia
vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt
2:3 clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae
habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt
2:4 in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis
aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
2:5 recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter
ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
2:6 portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
2:7 et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes
ut columbae murmurantes in cordibus suis
2:8 et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state
state et non est qui revertatur
2:9 diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex
omnibus vasis desiderabilibus
2:10 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio
geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut
nigredo ollae
2:11 ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit
leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat
2:12 leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et
implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
2:13 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum
quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra
praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum
3:1 vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non
recedet a te rapina
3:2 vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae
ferventis equitis ascendentis
3:3 et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae
et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis
3:4 propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et
habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et
familias in maleficiis suis
3:5 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in
facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam
3:6 et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et
ponam te in exemplum
3:7 et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est
Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi
3:8 numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus
aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius
3:9 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies
fuerunt in auxilio tuo
3:10 sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli
eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt
sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus
3:11 et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab
inimico
3:12 omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae
fuerint cadent in os comedentis
3:13 ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione
pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos
3:14 aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in
lutum et calca subigens tene laterem
3:15 ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus
congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
3:16 plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus
expansus est et avolavit
3:17 custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae
lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et
avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
3:18 dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui
latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
3:19 non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui
audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem
non transiit malitia tua semper