Vulgata .
Amos
1:1 verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super
Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas
regis Israhel ante duos annos terraemotus
1:2 et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et
luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli
1:3 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor
non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad
1:4 et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad
1:5 et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli
et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae
Cyrenen dicit Dominus
1:6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor
non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut
concluderet eam in Idumea
1:7 et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
1:8 et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone
et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum
dicit Dominus Deus
1:9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor
non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea
et non sint recordati foederis fratrum
1:10 et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius
1:11 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor
non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et
violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et
indignationem suam servaverit usque in finem
1:12 mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
1:13 haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super
quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad
dilatandum terminum suum
1:14 et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in
ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
1:15 et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit
Dominus
2:1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor
non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem
2:2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in
sonitu Moab in clangore tubae
2:3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo dicit Dominus
2:4 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor
non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non
custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres
eorum
2:5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
2:6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor
non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro
calciamentis
2:7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium
declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen
sanctum meum
2:8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et
vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
2:9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum
altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius
desuper et radices eius subter
2:10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in
deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
2:11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris
nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus
2:12 et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne
prophetetis
2:13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno
2:14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et
robustus non salvabit animam suam
2:15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et
ascensor equi non salvabit animam suam
2:16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit
Dominus
3:1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super
omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens
3:2 tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco
visitabo super vos omnes iniquitates vestras
3:3 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis
3:4 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit
catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit
3:5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur
laqueus de terra antequam quid ceperit
3:6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum
in civitate quod Dominus non fecit
3:7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum
ad servos suos prophetas
3:8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non
prophetabit
3:9 auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et
dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in
medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius
3:10 et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes
iniquitatem et rapinas in aedibus suis
3:11 propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra
et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae
3:12 haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura
aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in
Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
3:13 audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum
3:14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum
visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et
cadent in terram
3:15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus
eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus
4:1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae
calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis
vestris adferte et bibemus
4:2 iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos
et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus
4:3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in
Armon dicit Dominus
4:4 venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate
praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas
vestras
4:5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes
et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus
4:6 unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris
et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me
dicit Dominus
4:7 ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent
usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram
non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit
4:8 et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut biberent
aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus
4:9 percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum
vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit
eruca et non redistis ad me dicit Dominus
4:10 misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes
vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci
putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me
dicit Dominus
4:11 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti
estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit
Dominus
4:12 quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi
praeparare in occursum Dei tui Israhel
4:13 quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini
eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae
Dominus Deus exercituum nomen eius
5:1 audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel
cecidit non adiciet ut resurgat
5:2 virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
5:3 quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille
relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in
ea decem in domo Israhel
5:4 quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
5:5 et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in
Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit
inutilis
5:6 quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph
et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
5:7 qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra
relinquitis
5:8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et
diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem
terrae Dominus nomen eius
5:9 qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super
potentem adfert
5:10 odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte
abominati sunt
5:11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam
tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in
eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
5:12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes
iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
5:13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
5:14 quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus
exercituum vobiscum sicut dixistis
5:15 odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si
forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
5:16 propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus
plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et
vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
5:17 et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui
dicit Dominus
5:18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista
tenebrae et non lux
5:19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et
ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum
coluber
5:20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non
splendor in ea
5:21 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum
vestrorum
5:22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non
suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
5:23 aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non
audiam
5:24 et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
5:25 numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis domus Israhel
5:26 et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum
vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
5:27 et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum
nomen eius
6:1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae
optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
6:2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et
descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si
latior terminus eorum termino vestro est
6:3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
6:4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui
comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
6:5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa
cantici
6:6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil
patiebantur super contritione Ioseph
6:7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur
factio lascivientium
6:8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum
detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum
habitatoribus suis
6:9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
6:10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de
domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud
te
6:11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis
Domini
6:12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et
domum minorem scissionibus
6:13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis
quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in
absinthium
6:14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine
nostra adsumpsimus nobis cornua
6:15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus
exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem
Deserti
7:1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio
germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis
7:2 et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine
Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est
7:3 misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
7:4 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem
Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem
7:5 et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia
parvulus est
7:6 misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus
Deus
7:7 haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in
manu eius trulla cementarii
7:8 et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii
et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non
adiciam ultra superinducere eum
7:9 et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel
desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio
7:10 et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens
rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra
sustinere universos sermones eius
7:11 haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel
captivus migrabit de terra sua
7:12 et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et
comede ibi panem et ibi prophetabis
7:13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio
regis est et domus regni est
7:14 et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum
filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros
7:15 et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade
propheta ad populum meum Israhel
7:16 et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel
et non stillabis super domum idoli
7:17 propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et
filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur
et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra
sua
8:1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
8:2 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus
ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut
pertranseam eum
8:3 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi
morientur in omni loco proicietur silentium
8:4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae
8:5 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum
et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et
subponamus stateras dolosas
8:6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et
quisquilias frumenti vendamus
8:7 iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem
omnia opera eorum
8:8 numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator
eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi
rivus Aegypti
8:9 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et
tenebrescere faciam terram in die luminis
8:10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra
in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne
caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius
quasi diem amarum
8:11 ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem
panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini
8:12 et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad
orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient
8:13 in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti
8:14 qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et
vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra
9:1 vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et
commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum
eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur
ex eis qui fugerit
9:2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si
ascenderint usque ad caelum inde detraham eos
9:3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam
eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo
serpenti et mordebit eos
9:4 et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo
gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in
bonum
9:5 et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt
omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut
fluvius Aegypti
9:6 qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super
terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem
terrae Dominus nomen eius
9:7 numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel ait
Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti et
Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene
9:8 ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie
terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus
9:9 ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel
sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram
9:10 in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non
adpropinquabit et non veniet super nos malum
9:11 in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et
reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et
reaedificabo eum sicut diebus antiquis
9:12 ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod invocatum
sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec
9:13 ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator messorem et
calcator uvae mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et omnes
colles culti erunt
9:14 et convertam captivitatem populi mei Israhel et aedificabunt
civitates desertas et habitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum
earum et facient hortos et comedent fructus eorum
9:15 et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra de terra
sua quam dedi eis dicit Dominus Deus tuus