Vulgata .
Joel
1:1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
1:2 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si
factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
1:3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et
filii eorum generationi alterae
1:4 residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus
et residuum bruchi comedit rubigo
1:5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in
dulcedine quoniam periit ab ore vestro
1:6 gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes
eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
1:7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans
spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
1:8 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
1:9 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes
ministri Domini
1:10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum
confusum est vinum elanguit oleum
1:11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et
hordeo quia periit messis agri
1:12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum
et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
1:13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris
ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo
Dei vestri sacrificium et libatio
1:14 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes
habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
1:15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente
veniet
1:16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei
nostri laetitia et exultatio
1:17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea
dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
1:18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua
eis sed et greges pecorum disperierunt
1:19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma
succendit omnia ligna regionis
1:20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa
deserti
2:1 canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes
habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est
2:2 dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane
expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a
principio et post eum non erit usque in annos generationis et
generationis
2:3 ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi
hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est
qui effugiat eum
2:4 quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current
2:5 sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut
sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis
praeparatus ad proelium
2:6 a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam
2:7 sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in
viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
2:8 unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo
ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
2:9 urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras
intrabunt quasi fur
2:10 a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna
obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
2:11 et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa
sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim
dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
2:12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in
ieiunio et in fletu et in planctu
2:13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini
ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et
multae misericordiae et praestabilis super malitia
2:14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se
benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
2:15 canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
2:16 congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes
congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo
et sponsa de thalamo suo
2:17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et
dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium
ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
2:18 zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
2:19 et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis
frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra
obprobrium in gentibus
2:20 et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in
terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum
eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius
quia superbe egit
2:21 noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut
faceret
2:22 nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti
quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam
2:23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit
vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et
serotinum in principio
2:24 et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et
oleo
2:25 et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et
eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
2:26 et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini
Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus
in sempiternum
2:27 et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester
et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum
2:28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et
prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia
somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
2:29 sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum
meum
2:30 et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem
fumi
2:31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies
Domini magnus et horribilis
2:32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in
monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in
residuis quos Dominus vocaverit
3:1 quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero
captivitatem Iuda et Hierusalem
3:2 congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et
disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos
disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt
3:3 et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in
prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent
3:4 verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus
Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos
contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum
3:5 argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et
pulcherrima intulistis in delubra vestra
3:6 et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut
longe faceretis eos de finibus suis
3:7 ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam
retributionem vestram in caput vestrum
3:8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda
et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est
3:9 clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos
accedant ascendant omnes viri bellatores
3:10 concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas
infirmus dicat quia fortis ego sum
3:11 erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi
occumbere faciet Dominus robustos tuos
3:12 consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo
ut iudicem omnes gentes in circuitu
3:13 mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia
plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia
eorum
3:14 populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in
valle concisionis
3:15 sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem
suum
3:16 et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et
movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo
filiorum Israhel
3:17 et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte
sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam
amplius
3:18 et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent
lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini
egredietur et inrigabit torrentem Spinarum
3:19 Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro
eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem
in terra sua
3:20 et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et
generationem
3:21 et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus
commorabitur in Sion