Vulgata .
Hosea
1:1 verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae
Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis
Israhel
1:2 principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade
sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans
fornicabitur terra a Domino
1:3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit
filium
1:4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc
modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere
faciam regnum domus Israhel
1:5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel
1:6 et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius
Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed
oblivione obliviscar eorum
1:7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non
salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus
1:8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et
peperit filium
1:9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus
et ego non ero vester
1:10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine
mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non
populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis
1:11 et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent
sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel
2:1 dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae
Misericordiam consecuta
2:2 iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego
non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de
medio uberum suorum
2:3 ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis
suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam
et interficiam eam siti
2:4 et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt
2:5 quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia
dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam
meam et linum meum oleum meum et potum meum
2:6 propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria
et semitas suas non inveniet
2:7 et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et
non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene
mihi erat tunc magis quam nunc
2:8 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et
argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
2:9 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum
meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant
ignominiam eius
2:10 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non
eruet eam de manu mea
2:11 et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam
eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
2:12 et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae
meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et
comedet illam bestia agri
2:13 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et
ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei
obliviscebatur dicit Dominus
2:14 propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et
loquar ad cor eius
2:15 et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad
aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies
ascensionis suae de terra Aegypti
2:16 et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit
me ultra Baali
2:17 et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra
nominis eorum
2:18 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre
caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de
terra et dormire eos faciam fiducialiter
2:19 et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia
et iudicio et in misericordia et miserationibus
2:20 et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
2:21 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi
exaudient terram
2:22 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient
Hiezrahel
2:23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque
misericordia
2:24 et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus
es tu
3:1 et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et
adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad
deos alienos et diligunt vinacea uvarum
3:2 et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio
choro hordei
3:3 et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non
eris viro sed et ego expectabo te
3:4 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe
et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
3:5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum
et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo
dierum
4:1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum
habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non
est scientia Dei in terra
4:2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium
inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
4:3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in
bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur
4:4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim
tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
4:5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci
matrem tuam
4:6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu
scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita
es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
4:7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in
ignominiam commutabo
4:8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt
animas eorum
4:9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius
et cogitationes eius reddam ei
4:10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt
quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
4:11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
4:12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit
ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo
4:13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant
thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra
eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae
erunt
4:14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super
sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus
versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens
vapulabit
4:15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite
ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis
vivit Dominus
4:16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos
Dominus quasi agnum in latitudine
4:17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum
4:18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt
dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
4:19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis
suis
5:1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis
auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis
speculationi et rete expansum super Thabor
5:2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
5:3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc
fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
5:4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia
spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
5:5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et
Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
5:6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et
non invenient ablatus est ab eis
5:7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc
devorabit eos mensis cum partibus suis
5:8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post
tergum tuum Beniamin
5:9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel
ostendi fidem
5:10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos
effundam quasi aquam iram meam
5:11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post
sordem
5:12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
5:13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit
Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare
vos nec solvere poterit a vobis vinculum
5:14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda
ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
5:15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem
meam
6:1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad
Dominum
6:2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
6:3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et
vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum
quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber
nobis temporaneus et serotinus terrae
6:4 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra
quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
6:5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et
iudicia tua quasi lux egredientur
6:6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus
quam holocausta
6:7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt
in me
6:8 Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
6:9 et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via
interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
6:10 in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim
contaminatus est Israhel
6:11 sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei
7:1 cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia
Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians
latrunculus foris
7:2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me
recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea
factae sunt
7:3 in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
7:4 omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit
paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
7:5 dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum
suam cum inlusoribus
7:6 quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota
nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
7:7 omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos
omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me
7:8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est
subcinericius qui non reversatur
7:9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi
sunt in eo et ipse ignoravit
7:10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad
Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
7:11 et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum
invocabant ad Assyrios abierunt
7:12 et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem
caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
7:13 vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt
in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
7:14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus
suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
7:15 et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt
malitiam
7:16 reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus
cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio
eorum in terra Aegypti
8:1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod
transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
8:2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
8:3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
8:4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
8:5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis
usquequo non poterunt emundari
8:6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
8:7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in
eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
8:8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas
inmundum
8:9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera
dederunt amatoribus
8:10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et
quiescent paulisper ab onere regis et principum
8:11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae
in delictum
8:12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae
sunt
8:13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non
suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata
eorum ipsi in Aegyptum convertentur
8:14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas
multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et
devorabit aedes illius
9:1 noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a
Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici
9:2 area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis
9:3 non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in
Assyriis pollutum comedit
9:4 non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi
panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum
animae ipsorum non intrabit in domum Domini
9:5 quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini
9:6 ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis
sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in
tabernaculis eorum
9:7 venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote
Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem
iniquitatis tuae et multitudo amentiae
9:8 speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes
vias eius insania in domo Dei eius
9:9 profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis
eorum et visitabit peccata eorum
9:10 quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in
cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et
abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae
dilexerunt
9:11 Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a
conceptu
9:12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in
hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis
9:13 Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim
educit ad interfectorem filios suos
9:14 da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera
arentia
9:15 omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter
malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam
eos omnes principes eorum recedentes
9:16 percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam
facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum
9:17 abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in
nationibus
10:1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum
multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae
suae exuberavit simulacris
10:2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra
eorum depopulabitur aras eorum
10:3 quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex
quid faciet nobis
10:4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit
quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
10:5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum
populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia
migravit ab eo
10:6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio
Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
10:7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae
10:8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus
ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus
cadite super nos
10:9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos
in Gabaa proelium super filios iniquitatis
10:10 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos
populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
10:11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super
pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet
sibi sulcos Iacob
10:12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate
vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos
iustitiam
10:13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem
mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum
10:14 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae
vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in
die proelii matre super filios adlisa
10:15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum
11:1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et
dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
11:2 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et
simulacris sacrificabant
11:3 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et
nescierunt quod curarem eos
11:4 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi
exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
11:5 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam
noluerunt converti
11:6 coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et
comedet capita eorum
11:7 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei
simul quod non auferetur
11:8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut
Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata
est paenitudo mea
11:9 non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim
quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar
civitatem
11:10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et
formidabunt filii maris
11:11 et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra
Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
11:12 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas
autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
12:1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et
vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum
ferebat
12:2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias
eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
12:3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus
est cum angelo
12:4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in
Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
12:5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
12:6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et
spera in Deo tuo semper
12:7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
12:8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi
omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
12:9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in
tabernaculis sicut in diebus festivitatis
12:10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in
manu prophetarum adsimilatus sum
12:11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes
nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
12:12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in
uxore servavit
12:13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta
servatus est
12:14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et
sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus
suus
13:1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et
mortuus est
13:2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de
argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his
ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
13:3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus
praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de
fumario
13:4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me
nescies et salvator non est praeter me
13:5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
13:6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum
et obliti sunt mei
13:7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
13:8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora
iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
13:9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
13:10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et
iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
13:11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
13:12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
13:13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim
non stabit in contritione filiorum
13:14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o
mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
13:15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de
deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et
ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
14:1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in
gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
14:2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in
iniquitate tua
14:3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem
aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
14:4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra
dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis
pupilli
14:5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est
furor meus ab eo
14:6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius
ut Libani
14:7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut
Libani
14:8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt
quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
14:9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut
abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
14:10 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia
rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero
corruent in eis