Vulgata .
Daniel
1:1 anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor rex
Babylonis Hierusalem et obsedit eam
1:2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem
vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et
vasa intulit in domum thesauri dei sui
1:3 et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de
filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum
1:4 pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et eruditos omni
sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in
palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum
1:5 et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de
vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in
conspectu regis
1:6 fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et
Azarias
1:7 et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et
Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago
1:8 proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis
neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur
1:9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu
principis eunuchorum
1:10 et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem
qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros
macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis
caput meum regi
1:11 et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum
super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
1:12 tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis
legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
1:13 et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo
regio et sicut videris facies cum servis tuis
1:14 qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem
1:15 post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et
corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio
1:16 porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis
legumina
1:17 pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro
et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum
1:18 conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur
introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor
1:19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales
ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis
1:20 et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab
eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant
in universo regno eius
1:21 fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis
2:1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et
conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo
2:2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et
Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram
rege
2:3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid
viderim
2:4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic
somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus
2:5 et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi
indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus
vestrae publicabuntur
2:6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et
honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius
indicate mihi
2:7 responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et
interpretationem illius indicabimus
2:8 respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod
recesserit a me sermo
2:9 si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia
quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis
ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut
sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini
2:10 respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super
terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam
magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago
et Chaldeo
2:11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam
qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum
hominibus conversatio
2:12 quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent
omnes sapientes Babylonis
2:13 et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque
Danihel et socii eius ut perirent
2:14 tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe
militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis
2:15 et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob causam
tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum ergo rem
indicasset Arioch Daniheli
2:16 Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem
indicandam regi
2:17 et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae sociis
suis indicavit negotium
2:18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto
et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis
2:19 tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel
benedixit Deo caeli
2:20 et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in
saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
2:21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit
dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam
2:22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta
et lux cum eo est
2:23 tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et
fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia
sermonem regis aperuisti nobis
2:24 post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut
perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis ne
perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo
2:25 tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei
inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi
adnuntiet
2:26 respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne
vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius
2:27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat
sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi
2:28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex
Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et
visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt
2:29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec
et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt
2:30 mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis
viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi
manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires
2:31 tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna
et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis
2:32 huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de
argento porro venter et femora ex aere
2:33 tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam
fictilis
2:34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit
statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos
2:35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et
redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque
locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est
mons magnus et implevit universam terram
2:36 hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram te rex
2:37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et
gloriam dedit tibi
2:38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri
volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa
constituit tu es ergo caput aureum
2:39 et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud
aereum quod imperabit universae terrae
2:40 et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et
domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret
2:41 porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et
partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur
secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto
2:42 et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte
regnum erit solidum et ex parte contritum
2:43 quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur
quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non
potest testae
2:44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod
in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur
comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum
2:45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus
et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus
ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis
interpretatio eius
2:46 tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum
adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei
2:47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et
Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum
hoc
2:48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna
dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et
praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis
2:49 Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera
provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in
foribus regis
3:1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum
sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram
provinciae Babylonis
3:2 itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus
et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum
ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
3:3 tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et
tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi
principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat
Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat
Nabuchodonosor
3:4 et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et
linguis
3:5 in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae
sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum
cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
3:6 si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in
fornacem ignis ardentis
3:7 post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae
fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis
generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt
statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
3:8 statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt
Iudaeos
3:9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
3:10 tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae
fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi
generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
3:11 si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis
ardentem
3:12 sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis
Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum
tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
3:13 tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur
Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis
3:14 pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et
Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non
adoratis
3:15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae
fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis
musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non
adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est
Deus qui eripiat vos de manu mea
3:16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor
non oportet nos de hac re respondere tibi
3:17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino
ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
3:18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et
statuam auream quam erexisti non adoramus
3:19 tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius
inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut
succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
3:20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus
Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
3:21 et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et
calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
3:22 nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro
viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma
ignis
3:23 viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in
medio camini ignis ardentis conligati
Next: Hosea