Vulgata .
Ezekiel
1:1 et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum
essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi
visiones Dei
1:2 in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis
Ioachin
1:3 factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in
terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus
Domini
1:4 et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna
et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi
species electri id est de medio ignis
1:5 et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus
eorum similitudo hominis in eis
1:6 et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni
1:7 et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis
vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis
1:8 et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et
pinnas per quattuor partes habebant
1:9 iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non revertebantur
cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur
1:10 similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a
dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor
et facies aquilae ipsorum quattuor
1:11 et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae pinnae
singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum
1:12 et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus
illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent
1:13 et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis
ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in
medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens
1:14 et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris
coruscantis
1:15 cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta
animalia habens quattuor facies
1:16 et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una
similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in
medio rotae
1:17 per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur cum
ambularent
1:18 statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et
totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor
1:19 cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea et
cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae
1:20 quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter
levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in rotis
1:21 cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra
pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus vitae erat in
rotis
1:22 et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus
cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper
1:23 sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum
unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter
velabatur
1:24 et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum
sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus
castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum
1:25 nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum
stabant et submittebant alas suas
1:26 et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus
lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni
similitudo quasi aspectus hominis desuper
1:27 et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius
per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum
vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu
1:28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic erat
aspectus splendoris per gyrum
2:1 haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem
meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra
pedes tuos et loquar tecum
2:2 et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit
me supra pedes meos et audivi loquentem ad me
2:3 et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad gentes
apostatrices quae recesserunt a me patres eorum praevaricati sunt pactum
meum usque ad diem hanc
2:4 et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et
dices ad eos haec dicit Dominus Deus
2:5 si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus
exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum
2:6 tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas
quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas
verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans
est
2:7 loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam
inritatores sunt
2:8 tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse
exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede
quaecumque ego do tibi
2:9 et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber et
expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptae
erant in eo lamentationes et carmen et vae
3:1 et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede
volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel
3:2 et aperui os meum et cibavit me volumine illo
3:3 et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua
conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum
est in ore meo sicut mel dulce
3:4 et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba
mea ad eos
3:5 non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris
ad domum Israhel
3:6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum
non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
3:7 domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis
quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde
3:8 ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam
duriorem frontibus eorum
3:9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque
metuas a facie eorum quia domus exasperans est
3:10 et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te
adsume in corde tuo et auribus tuis audi
3:11 et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et
loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et
quiescant
3:12 et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae
benedicta gloria Domini de loco suo
3:13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem
rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae
3:14 spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in
indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me
3:15 et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui
habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi
septem diebus maerens in medio eorum
3:16 cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me
dicens
3:17 fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore
meo verbum et adnuntiabis eis ex me
3:18 si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque
locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in
iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
3:19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab
impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu
autem animam tuam liberasti
3:20 sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam
offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato
suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem
vero eius de manu tua requiram
3:21 si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non
peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti
3:22 et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere
in campum et ibi loquar tecum
3:23 et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat
quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
3:24 et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et
locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus
tuae
3:25 et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te
in eis et non egredieris in medio eorum
3:26 et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec
quasi vir obiurgans quia domus exasperans est
3:27 cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec
dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus
exasperans est
4:1 et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et
describes in eo civitatem Hierusalem
4:2 et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et
conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro
4:3 et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter
te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in
obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel
4:4 et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus
Israhel super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes
iniquitatem eorum
4:5 ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos
et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel
4:6 et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum secundo et
adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem
inquam pro anno dedi tibi
4:7 et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum
erit exertum et prophetabis adversus eam
4:8 ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in
latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae
4:9 et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et
viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum
quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes
illud
4:10 cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in
die a tempore usque ad tempus comedes illud
4:11 et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad
tempus bibes illud
4:12 et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod
egredietur de homine operies illud in oculis eorum
4:13 et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum
inter gentes ad quas eiciam eos
4:14 et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et
morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc
et non est ingressa os meum omnis caro inmunda
4:15 et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et
facies panem tuum in eo
4:16 et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in
Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in
mensura et in angustia bibent
4:17 ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum
et contabescant in iniquitatibus suis
5:1 et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes
eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram
ponderis et divides eos
5:2 tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem
dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu
eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos
5:3 et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui
5:4 et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos
igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel
5:5 haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui
eam et in circuitu eius terras
5:6 et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et
praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt iudicia enim
mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt
5:7 idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae in
circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea
non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non
estis operati
5:8 ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in
medio tui iudicia in oculis gentium
5:9 et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non faciam
propter omnes abominationes tuas
5:10 ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres
suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in
omnem ventum
5:11 idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum
violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus
tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor
5:12 tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et
tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in
omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
5:13 et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam
in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo
cum implevero indignationem meam in eis
5:14 et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in
circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis
5:15 et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus
quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in
indignatione et in increpationibus irae
5:16 ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in
eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem
congregabo super vos et conteram vobis baculum panis
5:17 et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem
et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te
ego Dominus locutus sum
6:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
6:2 fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et prophetabis ad
eos
6:3 et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus
Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos
gladium et disperdam excelsa vestra
6:4 et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et
deiciam interfectos vestros ante idola vestra
6:5 et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum vestrorum
et dispergam ossa vestra circum aras vestras
6:6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa
demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur
et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur
opera vestra
6:7 et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus
6:8 et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum
dispersero vos in terris
6:9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi
ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos
eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis
quae fecerunt in universis abominationibus suis
6:10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis
malum hoc
6:11 haec dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et
dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel qui gladio fame
peste ruituri sunt
6:12 qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui
relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam
in eis
6:13 et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio
idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in
cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus
universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia
universis idolis suis
6:14 et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et
destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient
quia ego Dominus
7:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
7:2 et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel finis
venit finis super quattuor plagas terrae
7:3 nunc finis super te et emittam furorem meum in te et iudicabo te
iuxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas
7:4 et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas
ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia
ego Dominus
7:5 haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit
7:6 finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit
7:7 venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope
est dies occisionis et non gloriae montium
7:8 nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem
meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera
tua
7:9 et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi
et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus
percutiens
7:10 ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga
germinavit superbia
7:11 iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo
neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis
7:12 venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui
vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius
7:13 quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in
viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non
regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur
7:14 canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad proelium ira
enim mea super universum populum eius
7:15 gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio
morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur
7:16 et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi
columbae convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua
7:17 omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis
7:18 et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie
confusio et in universis capitibus eorum calvitium
7:19 argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium
erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die
furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non
implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est
7:20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines
abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis
illud in inmunditiam
7:21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in
praedam et contaminabunt illud
7:22 et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et
introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
7:23 fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum et
civitas plena iniquitate
7:24 et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et
quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum
7:25 angustia superveniente requirent pacem et non erit
7:26 conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et
quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a
senioribus
7:27 rex lugebit et princeps induetur maerore et manus populi terrae
conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum
iudicabo eos et scient quia ego Dominus
8:1 et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego
sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et cecidit super me
ibi manus Domini Dei
8:2 et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum
eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi aspectus
splendoris ut visio electri
8:3 et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et
elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in
visione Dei iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat
statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem
8:4 et ecce ibi gloria Dei Israhel secundum visionem quam videram in
campo
8:5 et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et
levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portae altaris
idolum zeli in ipso introitu
8:6 et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant
abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a
sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores
8:7 et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen unum in
pariete
8:8 et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem
parietem apparuit ostium unum
8:9 et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti
faciunt hic
8:10 et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium
abominatio et universa idola domus Israhel depicta erant in pariete in
circuitu per totum
8:11 et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et Hiezonias filius
Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque
habebat turibulum in manu sua et vapor nebulae de ture consurgebat
8:12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel
faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim
non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram
8:13 et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes maiores quas
isti faciunt
8:14 et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad
aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem
8:15 et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis
abominationes maiores his
8:16 et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio
templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri
dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant
ad ortum solis
8:17 et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc
domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia
replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce
adplicant ramum ad nares suas
8:18 ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor
et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos
9:1 et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt
visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua
9:2 et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad
aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in
medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et
ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum
9:3 et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat super eum
ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium
scriptoris habebat in lumbis suis
9:4 et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio
Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium
super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius
9:5 et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et
percutite non parcat oculus vester neque misereamini
9:6 senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite
usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne
occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus
qui erant ante faciem domus
9:7 et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis
egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate
9:8 et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans
aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israhel
effundens furorem tuum super Hierusalem
9:9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde
et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione
dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt
9:10 igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super
caput eorum reddam
9:11 et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in
dorso suo respondit verbum dicens feci sicut praecepisti mihi
10:1 et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi
lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea
10:2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio
rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae
sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in
conspectu meo
10:3 cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et
nubes implevit atrium interius
10:4 et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et
repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini
10:5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius
quasi vox Dei omnipotentis loquentis
10:6 cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem
de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta
rotam
10:7 et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter
cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui
accipiens egressus est
10:8 et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas
eorum
10:9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub
unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi
visio lapidis chrysoliti
10:10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio
rotae
10:11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non
revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima
erat sequebantur et ceterae nec convertebantur
10:12 et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena
erant oculis in circuitu quattuor rotarum
10:13 et rotas istas vocavit volubiles audiente me
10:14 quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et
facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto
facies aquilae
10:15 et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta
flumen Chobar
10:16 cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum
levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant
rotae sed et ipsae iuxta erant
10:17 stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim
vitae erat in eis
10:18 et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super
cherubin
10:19 et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et
illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu
portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea
10:20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium
Chobar et intellexi quia cherubin essent
10:21 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et
similitudo manus hominis sub alis eorum
10:22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium
Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi
11:1 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini
orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti
quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam
filium Banaiae principes populi
11:2 dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et
tractant consilium pessimum in urbe ista
11:3 dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos
autem carnes
11:4 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
11:5 et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit
Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego
novi
11:6 plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis
11:7 propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis
in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio
eius
11:8 gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus
11:9 et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam
in vobis iudicia
11:10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego
Dominus
11:11 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in
carnes in finibus Israhel iudicabo vos
11:12 et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis
et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu
vestro sunt estis operati
11:13 et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est
et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine
Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel
11:14 et factum est verbum Domini ad me dicens
11:15 fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis
domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe
recedite a Domino nobis data est terra in possessionem
11:16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus
et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in
terris ad quas venerunt
11:17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de
populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis
humum Israhel
11:18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque
abominationes eius de illa
11:19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum
et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum
11:20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant
faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
11:21 quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum
viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus
11:22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei
Israhel erat super ea
11:23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super
montem qui est ad orientem urbis
11:24 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem
in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram
11:25 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae
ostenderat mihi
12:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:2 fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos
habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt
quia domus exasperans est
12:3 tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et
transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad
locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus
exasperans est
12:4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in
conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur
migrans
12:5 ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum
12:6 in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris
faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui
Israhel
12:7 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa
transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in
caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum
12:8 et factus est sermo Domini ad me mane dicens
12:9 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus
exasperans quid tu facis
12:10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est
in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum
12:11 dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in
transmigrationem et captivitatem ibunt
12:12 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine
egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut
non videat oculo terram
12:13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et
adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit
ibique morietur
12:14 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius
dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
12:15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et
disseminavero eos in terris
12:16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia
ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et
scient quia ego Dominus
12:17 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:18 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam
in festinatione et maerore bibe
12:19 et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui
habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine
comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a
multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea
12:20 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta
et scietis quia ego Dominus
12:21 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:22 fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel
dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio
12:23 ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos
quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis
12:24 non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in
medio filiorum Israhel
12:25 quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet
non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar
verbum et faciam illud dicit Dominus Deus
12:26 et factus est sermo Domini ad me dicens
12:27 fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in
dies multos et in tempora longa iste prophetat
12:28 propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur
ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit
Dominus Deus
13:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
13:2 fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant et
dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini
13:3 haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui sequuntur
spiritum suum et nihil vident
13:4 quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant
13:5 non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israhel
ut staretis in proelio in die Domini
13:6 vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus
non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem
13:7 numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem
locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus
13:8 propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et
vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
13:9 et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant
mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israhel
non scribentur nec in terra Israhel ingredientur et scietis quia ego
Dominus Deus
13:10 eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et
ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis
13:11 dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit
enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper inruentes et
ventum procellae dissipantem
13:12 siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est
litura quam levistis
13:13 propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum
tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et
lapides grandes in ira in consummationem
13:14 et destruam parietem quem levistis absque temperamento et
adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et
consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus
13:15 et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt
eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui
linunt eum
13:16 prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident ei
visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus
13:17 et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quae
prophetant de corde suo et vaticinare super eas
13:18 et dic haec ait Dominus Deus vae quae consuunt pulvillos sub omni
cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad
capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas
eorum
13:19 et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen
panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas
quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis
13:20 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros
quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de brachiis vestris
et dimittam animas quas vos capitis animas ad volandum
13:21 et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu
vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum et scietis
quia ego Dominus
13:22 pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego non
contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua
mala et viveret
13:23 propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis
amplius et eruam populum meum de manu vestra et scietis quoniam ego
Dominus
14:1 et venerunt ad me viri seniorum Israhel et sederunt coram me
14:2 et factus est sermo Domini ad me dicens
14:3 fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis
et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam numquid
interrogatus respondebo eis
14:4 propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
homo homo de domo Israhel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et
scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad
prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in
multitudine inmunditiarum suarum
14:5 ut capiatur domus Israhel in corde suo quo recesserunt a me in
cunctis idolis suis
14:6 propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus convertimini
et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris
avertite facies vestras
14:7 quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque advena
fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in
corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et
venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei
per me
14:8 et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum
et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia
ego Dominus
14:9 et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus
decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de
medio populi mei Israhel
14:10 et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic
iniquitas prophetae erit
14:11 ut non erret ultra domus Israhel a me neque polluatur in universis
praevaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum
ait Dominus exercituum
14:12 et factus est sermo Domini ad me dicens
14:13 fili hominis terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur
praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius
et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum
14:14 et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et Iob ipsi
iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum
14:15 quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et
fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias
14:16 tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia
nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem
desolabitur
14:17 vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi
per terram et interfecero de ea hominem et iumentum
14:18 et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus
Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur
14:19 si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero
indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et
iumentum
14:20 et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit
Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua
liberabunt animas suas
14:21 quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea
pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in
Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus
14:22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce
ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum
et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quae
inportavi super eam
14:23 et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones
eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea ait
Dominus Deus
15:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
15:2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae
sunt inter ligna silvarum
15:3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea
paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
15:4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis
et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus
15:5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum
ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis
15:6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna
silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
15:7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet
eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
15:8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores
extiterint dicit Dominus Deus
16:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
16:2 fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas
16:3 et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio
tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea
16:4 et quando nata es in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus
et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis
16:5 non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus
tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die
qua nata es
16:6 transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi
tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo
vive
16:7 multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et
grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera
tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis
plena
16:8 et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium
et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi
tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi
16:9 et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo
16:10 et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et cinxi te
bysso et indui te subtilibus
16:11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem
circa collum tuum
16:12 et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam
decoris in capite tuo
16:13 et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et
multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es
vehementer nimis et profecisti in regnum
16:14 et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia
perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus
16:15 et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo
et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres
16:16 et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde
consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est
16:17 et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quae dedi
tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis
16:18 et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis et
oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis
16:19 et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus
enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum
est ait Dominus Deus
16:20 et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et
immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua
16:21 immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis
16:22 et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata
dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et confusione plena
conculcata in sanguine tuo
16:23 et accidit post omnem malitiam tuam vae vae tibi ait Dominus Deus
16:24 et aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis
plateis
16:25 ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae et
abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni
transeunti et multiplicasti fornicationes tuas
16:26 et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium
et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me
16:27 ecce ego extendi manum meam super te et auferam ius tuum et dabo
te in animam odientium te filiarum Palestinarum quae erubescunt in via
tua scelerata
16:28 et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta
et postquam fornicata es nec sic es satiata
16:29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis
et nec sic satiata es
16:30 in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia haec
opera mulieris meretricis et procacis
16:31 quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et excelsum tuum
fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens
pretium
16:32 sed quasi mulier adultera quae super virum suum inducit alienos
16:33 omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes
cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad
fornicandum tecum
16:34 factumque in te est contra consuetudinem mulierum in
fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod
dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium
16:35 propterea meretrix audi verbum Domini
16:36 haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et revelata est
ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola
abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis
16:37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et
omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super
te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem
turpitudinem tuam
16:38 et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et
dabo te in sanguinem furoris et zeli
16:39 et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur
prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa
decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia
16:40 et adducent super te multitudinem et lapidabunt te lapidibus et
trucidabunt te gladiis suis
16:41 et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis
mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis
16:42 et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et
quiescam nec irascar amplius
16:43 eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et
provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo
dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua in omnibus
abominationibus tuis
16:44 ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud dicens
sicut mater ita et filia eius
16:45 filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios suos et
soror sororum tuarum tu quae proiecerunt viros suos et filios suos mater
vestra Cetthea et pater vester Amorreus
16:46 et soror tua maior Samaria ipsa et filiae eius quae habitat ad
sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat a dextris tuis
Sodoma et filiae eius
16:47 sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum
fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis
tuis
16:48 vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa
et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae
16:49 ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas
panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et
pauperi non porrigebant
16:50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas
sicut vidisti
16:51 et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas
sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus
tuis quas operata es
16:52 ergo et tu porta confusionem tuam quae vicisti sorores tuas
peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt enim a te ergo
et tu confundere et porta ignominiam tuam quae iustificasti sorores tuas
16:53 et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus
suis et conversione Samariae et filiarum eius et convertam reversionem
tuam in medio earum
16:54 ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae fecisti
consolans eas
16:55 et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad antiquitatem
suam et Samaria et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et
filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram
16:56 non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae
tuae
16:57 antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium
filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quae
ambiunt te per gyrum
16:58 scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus
16:59 quia haec dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti
iuramentum ut irritum faceres pactum
16:60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et
suscitabo tibi pactum sempiternum
16:61 et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores
tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex
pacto tuo
16:62 et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego Dominus
16:63 ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae
confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait
Dominus Deus
17:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
17:2 fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum Israhel
17:3 et dices haec dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum
longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad Libanum et
tulit medullam cedri
17:4 summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram
Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam
17:5 et tulit de semente terrae et posuit illud in terra pro semine ut
firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud
17:6 cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura
respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt facta
est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines
17:7 et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et
ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit
ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui
17:8 in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et
portet fructum et sit in vineam grandem
17:9 dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices eius
evellet et fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis
eius et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut
evelleret eam radicitus
17:10 ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam
ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet
17:11 et factum est verbum Domini ad me dicens
17:12 dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce
venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes eius et
adducet eos ad semet ipsum in Babylonem
17:13 et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et accipiet ab
eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet
17:14 ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum eius et
servet illud
17:15 qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi equos
et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui
fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet
17:16 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit
eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat
cum eo in medio Babylonis morietur
17:17 et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum
Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut
interficiat animas multas
17:18 spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum
suam et cum omnia haec fecerit non effugiet
17:19 propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod
sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam in caput eius
17:20 et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena mea et
adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione qua
despexit me
17:21 et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent residui
autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus
sum
17:22 haec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et
ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super
montem excelsum et eminentem
17:23 in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in germen et
faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes
volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit
17:24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum
sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere
feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci
18:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
18:2 quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in
terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum
obstupescunt
18:3 vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in
proverbium in Israhel
18:4 ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea
est anima quae peccaverit ipsa morietur
18:5 et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam
18:6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola
domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem
menstruatam non accesserit
18:7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim
nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit
vestimento
18:8 ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate
averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum
18:9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat
veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
18:10 quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit
unum de istis
18:11 et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et
uxorem proximi sui polluentem
18:12 egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non
reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem
18:13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet
cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso
erit
18:14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae
fecit timuerit et non fecerit simile eis
18:15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola
domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit
18:16 et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non
rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
18:17 a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam
non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non
morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet
18:18 pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum
operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
18:19 et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet
quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea
custodivit et fecit illa vita vivet
18:20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit
iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia
iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
18:21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae
operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium
et iustitiam vita vivet non morietur
18:22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in
iustitia sua quam operatus est vivet
18:23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non
ut convertatur a viis suis et vivat
18:24 si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem
secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet
omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione
qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur
18:25 et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid
via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt
18:26 cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem
morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
18:27 et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et
fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit
18:28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas
operatus est vita vivet et non morietur
18:29 et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae
non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae
18:30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait
Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus
vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
18:31 proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus
praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare
moriemini domus Israhel
18:32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et
vivite
19:1 et tu adsume planctum super principes Israhel
19:2 et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio
leunculorum enutrivit catulos suos
19:3 et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere
praedam hominemque comedere
19:4 et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt
eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
19:5 quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius
tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum
19:6 qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere
et homines devorare
19:7 didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et
desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius
19:8 et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et
expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est
19:9 et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem
Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super
montes Israhel
19:10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus
eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
19:11 et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et
exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in
multitudine palmitum suorum
19:12 et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens
siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius
ignis comedit eam
19:13 et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti
19:14 et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius
comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est
et erit in planctum
20:1 et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis
venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt
coram me
20:2 et factus est sermo Domini ad me dicens
20:3 fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos haec dicit
Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non
respondebo vobis ait Dominus Deus
20:4 si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum
ostende eis
20:5 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et
levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti
et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester
20:6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra
Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est
egregia inter omnes terras
20:7 et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et
in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester
20:8 et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes
oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut
effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in
medio terrae Aegypti
20:9 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in
quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra
Aegypti
20:10 eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum
20:11 et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat
homo et vivat in eis
20:12 insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et
scirent quia ego Dominus sanctificans eos
20:13 et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non
ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis
et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem
meum super eos in deserto et consumerem eos
20:14 et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus
eieci eos in conspectu earum
20:15 ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos
in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam terrarum
omnium
20:16 quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non
ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum
gradiebatur
20:17 et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec
consumpsi eos in deserto
20:18 dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum
vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis
eorum polluamini
20:19 ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et iudicia mea
custodite et facite ea
20:20 et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et
sciatur quia ego Dominus Deus vester
20:21 et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et
iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet
in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem
furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto
20:22 averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non
violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum
20:23 iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos
in nationes et ventilarem in terras
20:24 eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et
sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum
20:25 ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non
vivent
20:26 et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit
vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus
20:27 quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices ad eos
haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri
cum sprevissent me contemnentes
20:28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem
eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et
immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis
suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes
suas
20:29 et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et
vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem
20:30 propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus certe in
via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos
fornicamini
20:31 et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros
per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego
respondebo vobis domus Israhel vivo ego dicit Dominus Deus quia non
respondebo vobis
20:32 neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes
et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides
20:33 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio
extento et in furore effuso regnabo super vos
20:34 et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus
dispersi estis in manu valida et brachio extento et in furore effuso
regnabo super vos
20:35 et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi
facie ad faciem
20:36 sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae
Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus
20:37 et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis foederis
20:38 et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus
eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur et scietis quia ego
Dominus
20:39 et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola
vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et
nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis
vestris
20:40 in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus Deus ibi
serviet mihi omnis domus Israhel omnes inquam in terra in qua placebunt
mihi et ibi quaeram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in
omnibus sanctificationibus vestris
20:41 in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et
congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in
vobis in oculis nationum
20:42 et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israhel in
terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris
20:43 et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum
quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro
in omnibus malitiis vestris quas fecistis
20:44 et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen
meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra
pessima domus Israhel ait Dominus Deus
20:45 et factus est sermo Domini ad me dicens
20:46 fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad
africum et propheta ad saltum agri meridiani
20:47 et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus
Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride
et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur
in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem
20:48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec
extinguetur
20:49 et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per
parabolas loquitur iste
21:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
21:2 fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria
et propheta contra humum Israhel
21:3 et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et
eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium
21:4 pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur
gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
21:5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina
sua inrevocabilem
21:6 et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in
amaritudinibus ingemesce coram eis
21:7 cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et
tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis
spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus
Deus
21:8 et factus est sermo Domini ad me dicens
21:9 fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere
gladius gladius exacutus est et limatus
21:10 ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves
sceptrum filii mei succidisti omne lignum
21:11 et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est
gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
21:12 clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic
in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo
meo idcirco plaude super femur
21:13 quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit
dicit Dominus Deus
21:14 tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et
duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius
occisionis magnae qui obstupescere eos facit
21:15 et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum
dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem
21:16 exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae
est appetitus
21:17 quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam
ego Dominus locutus sum
21:18 et factus est sermo Domini ad me dicens
21:19 et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis
Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in
capite viae civitatis coniciet
21:20 viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam
in Hierusalem munitissimam
21:21 stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum
divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta
consuluit
21:22 ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat
arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat
arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones
21:23 eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et
sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad
capiendum
21:24 idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis
iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et
apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo
inquam quod recordati estis manu capiemini
21:25 tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore
iniquitatis praefinita
21:26 haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est
quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit
21:27 iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum
est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
21:28 et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad
filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad
occidendum limate ut interficias et fulgeas
21:29 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super
colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis
praefinita
21:30 revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra
nativitatis tuae iudicabo te
21:31 et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei
sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium
interitum
21:32 igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni
traderis quia ego Dominus locutus sum
22:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
22:2 et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum
22:3 et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus
Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et
quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur
22:4 in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis
quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti
tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et
inrisionem universis terris
22:5 quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida
nobilis grandis interitu
22:6 ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad
effundendum sanguinem
22:7 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati
sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te
22:8 sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis
22:9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super
montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui
22:10 verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae
humiliaverunt in te
22:11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et
socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui
oppressit in te
22:12 munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et
superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique
oblita es ait Dominus Deus
22:13 ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et
super sanguinem qui effusus est in medio tui
22:14 numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus
quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
22:15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere
faciam inmunditiam tuam a te
22:16 et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus
22:17 et factum est verbum Domini ad me dicens
22:18 fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti
aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti
facti sunt
22:19 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in
scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
22:20 congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in
medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo
in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos
22:21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et
conflabimini in medio eius
22:22 ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius
et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
22:23 et factum est verbum Domini ad me dicens
22:24 fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die
furoris
22:25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque
praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius
multiplicaverunt in medio illius
22:26 sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria
mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum
et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et
coinquinabar in medio eorum
22:27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad
effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra
22:28 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes
vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum
Dominus non sit locutus
22:29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque
iudicio
22:30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret
oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
22:31 et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi
eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
23:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
23:2 fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt
23:3 et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt
ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum
23:4 nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et habui eas et
pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et
Hierusalem Ooliba
23:5 fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos
in Assyrios propinquantes
23:6 vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis
universos equites ascensores equorum
23:7 et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum
universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta
est
23:8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit
nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant
ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam
23:9 propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum
Assur super quorum insanivit libidinem
23:10 ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius
tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et
iudicia perpetrarunt in ea
23:11 quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit
libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae
23:12 ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus
ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et
adulescentibus forma cunctis egregia
23:13 et vidi quod polluta esset via una ambarum
23:14 et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in
pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus
23:15 et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum
formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque
Chaldeorum in qua orti sunt
23:16 et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit
nuntios ad eos in Chaldeam
23:17 cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum
polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima
eius ab illis
23:18 denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam
et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius
23:19 multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae
suae quibus fornicata est in terra Aegypti
23:20 et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut
carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum
23:21 et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in
Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae
23:22 propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes
amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo
eos adversum te in circuitu
23:23 filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et
principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et
magistratus universos principes principum et nominatos ascensores
equorum
23:24 et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum
lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis
iudicium et iudicabunt te iudiciis suis
23:25 et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum
et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi
filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni
23:26 et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae
23:27 et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de
terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis
amplius
23:28 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos
odisti in manu de quibus satiata est anima tua
23:29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent
te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum
scelus tuum et fornicationes tuae
23:30 fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas
polluta es in idolis eorum
23:31 in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua
23:32 haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et
latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima
23:33 ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et tristitiae
calice sororis tuae Samariae
23:34 et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius
devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus
23:35 propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti
me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas
23:36 et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et
Oolibam et adnuntias eis scelera earum
23:37 quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis
fornicatae sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt
eis ad devorandum
23:38 sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa
et sabbata mea profanaverunt
23:39 cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur
sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec fecerunt in
medio domus meae
23:40 miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant
itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos
tuos et ornata es mundo muliebri
23:41 sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te
thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
23:42 et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de
multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt
armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum
23:43 et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in
fornicatione sua etiam haec
23:44 et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic
ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
23:45 viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et
iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus
earum
23:46 haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade
eas in tumultum et in rapinam
23:47 et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum
filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent
23:48 et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant
secundum scelus earum
23:49 et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum
portabitis et scietis quia ego Dominus Deus
24:1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo
decima mensis dicens
24:2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est
rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
24:3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris
ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea
aquam
24:4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa
et ossibus plena
24:5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea
efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius
24:6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae
cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per
partes suas eice eam non cecidit super eam sors
24:7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram
effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
24:8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi
sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
24:9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego
grandem faciam pyram
24:10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur
universa conpositio et ossa tabescent
24:11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes
eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo
eius
24:12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius
neque per ignem
24:13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata
a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam
indignationem meam in te
24:14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam
nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te
dicit Dominus
24:15 et factum est verbum Domini ad me dicens
24:16 fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in
plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae
24:17 ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua
circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec
amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
24:18 locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi
fecique mane sicut praeceperat mihi
24:19 et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista
significent quae tu facis
24:20 et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens
24:21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam
sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum
vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas
reliquistis gladio cadent
24:22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium
non comedetis
24:23 coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus
non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et
unusquisque gemet ad fratrem suum
24:24 eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit
facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
24:25 et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem
eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo
requiescunt animae eorum filios et filias eorum
24:26 in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi
24:27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris
et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego
Dominus
25:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
25:2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de
eis
25:3 et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus
Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum
est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda
quoniam ducti sunt in captivitatem
25:4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et
conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent
fruges tuas et ipsi bibent lac tuum
25:5 daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile
pecorum et scietis quia ego Dominus
25:6 quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et
percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israhel
25:7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in
direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et
conteram et scies quia ego Dominus
25:8 haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce
sicut omnes gentes domus Iuda
25:9 idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus
inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon
et Cariathaim
25:10 filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non
sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
25:11 et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
25:12 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se
vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et vindictam expetivit
de eis
25:13 idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam
et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et
qui sunt in Daedan gladio cadent
25:14 et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel
et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam
meam dicit Dominus Deus
25:15 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in
vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes
inimicitias veteres
25:16 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam
super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias
maritimae regionis
25:17 faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia
ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos
26:1 et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini
ad me dicens
26:2 fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae
sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta est
26:3 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et
ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans
26:4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam
pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram
26:5 siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait
Dominus Deus et erit in direptionem gentibus
26:6 filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et
scient quia ego Dominus
26:7 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et
curribus et equitibus et coetu populoque magno
26:8 filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te
munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum
26:9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas
destruet in armatura sua
26:10 inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum
et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas
tuas quasi per introitus urbis dissipatae
26:11 ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum
gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram corruent
26:12 vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent
muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna
tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
26:13 et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus
cithararum tuarum non audietur amplius
26:14 et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec
aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
26:15 haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae tuae et
gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui
commovebuntur insulae
26:16 et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent
exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in
terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur
26:17 et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae
habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum
habitatoribus tuis quos formidabant universi
26:18 nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulae in
mari eo quod nullus egrediatur ex te
26:19 quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut
civitates quae non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint
te aquae multae
26:20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum
sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines
veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero
gloriam in terra viventium
26:21 in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris
ultra in sempiternum dicit Dominus Deus
27:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
27:2 tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
27:3 et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum
ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti
decoris ego sum
27:4 et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt
impleverunt decorem tuum
27:5 abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
27:6 quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt
tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae
27:7 byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in
malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum
27:8 habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui
Tyre facti sunt gubernatores tui
27:9 senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium
variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in
populo negotiationis tuae
27:10 Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui
clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo
27:11 filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu
sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in
muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam
27:12 Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum
divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas
27:13 Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa
aerea adduxerunt populo tuo
27:14 de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum
tuum
27:15 filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae
dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo
27:16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam
purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in
mercatu tuo
27:17 Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo
balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis
27:18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in
multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi
27:19 Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum
fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
27:20 Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum
27:21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae
cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui
27:22 venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis
primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in
mercatu tuo
27:23 Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores
tui
27:24 ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et
polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant
funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
27:25 naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et
glorificata nimis in corde maris
27:26 in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit
te in corde maris
27:27 divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum
nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo
tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa
multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die
ruinae tuae
27:28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes
27:29 et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et
universi gubernatores maris in terra stabunt
27:30 et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et
superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
27:31 et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt
te in amaritudine animae ploratu amarissimo
27:32 et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut
Tyrus quae obmutuit in medio maris
27:33 quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos
in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges
terrae
27:34 nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis
multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
27:35 universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges
earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
27:36 negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es
et non eris usque in perpetuum
28:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
28:2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod
elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in
corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei
28:3 ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a
te
28:4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et
adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis
28:5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti
tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo
28:6 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum
quasi cor Dei
28:7 idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et
nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent
decorem tuum
28:8 interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in
corde maris
28:9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum
sis homo et non Deus in manu occidentium te
28:10 morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus
sum ait Dominus Deus
28:11 et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum
super regem Tyri
28:12 et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis
plenus sapientia et perfectus decore
28:13 in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum
tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus
sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina
tua in die qua conditus es praeparata sunt
28:14 tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in
medio lapidum ignitorum ambulasti
28:15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est
iniquitas in te
28:16 in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua
iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub
protegens de medio lapidum ignitorum
28:17 elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in
decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent
te
28:18 in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae
polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui
comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium
videntium te
28:19 omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili
factus es et non eris in perpetuum
28:20 et factus est sermo Domini ad me dicens
28:21 fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea
28:22 et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et
glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea
iudicia et sanctificatus fuero in ea
28:23 et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius et
corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et scient quia
ego Dominus
28:24 et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina
dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et
scient quia ego Dominus Deus
28:25 haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel de
populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et
habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob
28:26 et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque
vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui
adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum
29:1 in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum
Domini ad me dicens
29:2 fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti et
prophetabis de eo et de Aegypto universa
29:3 loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex
Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est
fluvius et ego feci memet ipsum
29:4 et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum
tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi
pisces tui squamis tuis adherebunt
29:5 et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super
faciem terrae cades non colligeris neque congregaberis bestiis terrae et
volatilibus caeli dedi te ad devorandum
29:6 et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus pro eo quod
fuisti baculus harundineus domui Israhel
29:7 quando adprehenderunt te manu et confractus es et lacerasti omnem
umerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es et dissolvisti
omnes renes eorum
29:8 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te gladium
et interficiam de te hominem et iumentum
29:9 et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient quia ego
Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci
29:10 idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Aegypti in
solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos
Aethiopiae
29:11 non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti gradietur in ea
et non habitabitur quadraginta annis
29:12 daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum et
civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta
annis et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras
29:13 quia haec dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum
congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerunt
29:14 et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra Fatures
in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile
29:15 inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super
nationes et inminuam eos ne imperent gentibus
29:16 neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes
iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus
29:17 et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
29:18 fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum
suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis
umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui eius
de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam
29:19 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor
regem Babylonis in terra Aegypti et accipiet multitudinem eius et
depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius et erit merces
exercitui illius
29:20 et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Aegypti pro
eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus
29:21 in die illo pullulabit cornu domui Israhel et tibi dabo apertum os
in medio eorum et scient quoniam ego Dominus
30:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
30:2 fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ululate vae
vae diei
30:3 quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus
gentium erit
30:4 et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum
ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et
destructa fundamenta eius
30:5 Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et
filii terrae foederis cum eis gladio cadent
30:6 haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et
destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait
Dominus exercituum
30:7 et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in
medio civitatum desertarum erunt
30:8 et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et
adtriti fuerint omnes auxiliatores eius
30:9 in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad
conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti
quia absque dubio veniet
30:10 haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in
manu Nabuchodonosor regis Babylonis
30:11 ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad
disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et
implebunt terram interfectis
30:12 et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu
pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum
ego Dominus locutus sum
30:13 haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam
idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo
terrorem in terra Aegypti
30:14 et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam
iudicia in Alexandriam
30:15 et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et
interficiam multitudinem Alexandriae
30:16 et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et
Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae
30:17 iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae
ducentur
30:18 et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et
defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem
eius in captivitatem ducentur
30:19 et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus
30:20 et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum
est verbum Domini ad me dicens
30:21 fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non
est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et
farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium
30:22 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Aegypti
et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de
manu eius
30:23 et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris
30:24 et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu
eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti
coram facie eius
30:25 et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis
concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu
regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti
30:26 et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et
scient quia ego Dominus
31:1 et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum
Domini ad me dicens
31:2 fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis
factus es in magnitudine tua
31:3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus
nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est
cacumen eius
31:4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant
in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
31:5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et
multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis
multis
31:6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia
volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et
sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum
31:7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione
arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
31:8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non
adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus
illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et
pulchritudini eius
31:9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et
aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei
31:10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in
altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum
est cor eius in altitudine sua
31:11 tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta
impietatem eius eieci eum
31:12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient
eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et
confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de
umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum
31:13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius
fuerunt universae bestiae regionis
31:14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt
in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt
in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui
descendunt in lacum
31:15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi
luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas
multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa
sunt
31:16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima
omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae
inrigabantur aquis
31:17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et
brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum
31:18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio
incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est
Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus
32:1 et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
32:2 fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad
eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et
ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et
conculcabas flumina eorum
32:3 propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in
multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea
32:4 et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare
faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias
universae terrae
32:5 et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua
32:6 et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles
implebuntur ex te
32:7 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas
eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum
32:8 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras
super terram tuam dicit Dominus Deus
32:9 et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam
in gentibus super terras quas nescis
32:10 et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum
horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus
super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die
ruinae suae
32:11 quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi
32:12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes
omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius
32:13 et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas et
non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit
eas
32:14 tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum
adducam ait Dominus Deus
32:15 cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a
plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et scient quia
ego Dominus
32:16 planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super
Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus
32:17 et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est
verbum Domini ad me dicens
32:18 fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam
ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui
descendunt in lacum
32:19 quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis
32:20 in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt
eam et omnes populos eius
32:21 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum
auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti
gladio
32:22 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra
eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio
32:23 quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est
multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque
gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium
32:24 ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes
hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram
ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt
ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum
32:25 in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis
eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi
interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et
portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio
interfectorum positi sunt
32:26 ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius
sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio
quia dederunt formidinem suam in terra viventium
32:27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui
descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub
capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror
fortium facti sunt in terra viventium
32:28 et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum
interfectis gladio
32:29 ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum
exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt
et cum his qui descenderunt in lacum
32:30 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti
sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui
dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt
confusionem suam cum his qui descendunt in lacum
32:31 vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua
quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus
Deus
32:32 quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio
incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius
ait Dominus Deus
33:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
33:2 fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum
induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de
novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem
33:3 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina
et adnuntiaverit populo
33:4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit
veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
33:5 sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso
erit si autem custodierit animam suam salvavit
33:6 quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit
bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de
eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius
de manu speculatoris requiram
33:7 et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo
ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me
33:8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut
se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur
sanguinem autem eius de manu tua requiram
33:9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non
fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu
animam tuam liberasti
33:10 tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis
dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in
ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus
33:11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut
revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris
pessimis et quare moriemini domus Israhel
33:12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non
liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit
ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non
poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
33:13 etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua
fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in
iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
33:14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a
peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
33:15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis
vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non
morietur
33:16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et
iustitiam fecit vita vivet
33:17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et
ipsorum via iniusta est
33:18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem
morietur in eis
33:19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et
iustitiam vivet in eis
33:20 et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas
iudicabo de vobis domus Israhel
33:21 et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta
mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem
dicens vastata est civitas
33:22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui
fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo
non silui amplius
33:23 et factum est verbum Domini ad me dicens
33:24 fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel
loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos
autem multi nobis data est terra in possessionem
33:25 idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine
comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem
funditis numquid terram hereditate possidebitis
33:26 stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque
uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis
33:27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in
ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad
devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur
33:28 et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba
fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per
eos transeat
33:29 et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam
propter universas abominationes suas quas operati sunt
33:30 et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta
muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum
suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
33:31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te
populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in
canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum
33:32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et
audient verba tua et non facient ea
33:33 et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient
quod prophetes fuerit inter eos
34:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
34:2 fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et dices
pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel qui pascebant
semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus
34:3 lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat
occidebatis gregem autem meum non pascebatis
34:4 quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis
quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod
perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum
potentia
34:5 et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et factae sunt
in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt
34:6 erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle
excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei et non
erat qui requireret non erat inquam qui requireret
34:7 propterea pastores audite verbum Domini
34:8 vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei
in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod
non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed
pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant
34:9 propterea pastores audite verbum Domini
34:10 haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram
gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant
gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum
de ore eorum et non erunt ultra eis in escam
34:11 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et
visitabo eas
34:12 sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio
ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de
omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et caliginis
34:13 et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam
eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in rivis et in
cunctis sedibus terrae
34:14 in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel
erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis
pinguibus pascentur super montes Israhel
34:15 ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
34:16 quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod
confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod
pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio
34:17 vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter
pecus et pecus arietum et hircorum
34:18 nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias
pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam
biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis
34:19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant
pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant
34:20 propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse iudico
inter pecus pingue et macilentum
34:21 pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris
ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras
34:22 salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et iudicabo inter
pecus et pecus
34:23 et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum
David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem
34:24 ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in
medio eorum ego Dominus locutus sum
34:25 et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas
de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus
34:26 et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam
imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt
34:27 et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et
erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum
contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi
34:28 et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae terrae
devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo terrore
34:29 et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame
in terra neque portabunt amplius obprobria gentium
34:30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus
domus Israhel ait Dominus Deus
34:31 vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et ego
Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
35:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
35:2 fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis
de eo et dices illi
35:3 haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum
meam super te et dabo te desolatum atque desertum
35:4 urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus
35:5 eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel
in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis
extremae
35:6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et
sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te
35:7 et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem
et redeuntem
35:8 et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in
vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent
35:9 in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non
habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
35:10 eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et
hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
35:11 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam
et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar
per eos cum te iudicavero
35:12 et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae
locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad
devorandum
35:13 et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba
vestra ego audivi
35:14 haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te
redigam
35:15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit
dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et
scient quia ego Dominus
36:1 tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes
Israhel audite verbum Domini
36:2 haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge
altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis
36:3 propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo quod
desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem
reliquis gentibus et ascendistis super labium linguae et obprobrium
populi
36:4 propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit
Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis
parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a
reliquis gentibus per circuitum
36:5 propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus
sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam
sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam
ut vastarent
36:6 idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et
collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo
et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis
36:7 idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes
quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent
36:8 vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum
vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat
36:9 quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis
sementem
36:10 et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et
habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur
36:11 et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et
crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo
maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus
36:12 et adducam super vos homines populum meum Israhel et hereditate
possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque
eis sis
36:13 haec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix
hominum es et suffocans gentem tuam
36:14 propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis
ultra ait Dominus Deus
36:15 nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium
populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait
Dominus Deus
36:16 et factum est verbum Domini ad me dicens
36:17 fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt
eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta
est via eorum coram me
36:18 et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt
super terram et in idolis suis polluerunt eam
36:19 et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris iuxta vias
eorum et adinventiones iudicavi eos
36:20 et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen
sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra
eius egressi sunt
36:21 et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel in
gentibus ad quas ingressi sunt
36:22 idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non propter
vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum meum quod
polluistis in gentibus ad quas intrastis
36:23 et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes
quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait
Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis
36:24 tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et
adducam vos in terram vestram
36:25 et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus
inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos
36:26 et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et
auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum
36:27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis
meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini
36:28 et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi
in populum et ego ero vobis in Deum
36:29 et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo
frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem
36:30 et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis
ultra obprobrium famis in gentibus
36:31 et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non
bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra
36:32 non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis
confundimini et erubescite super viis vestris domus Israhel
36:33 haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus
iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa
36:34 et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in
oculis omnis viatoris
36:35 dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et
civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederunt
36:36 et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro
quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus
locutus sum et fecerim
36:37 haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut
faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum
36:38 ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus eius sic
erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et scient quia ego
Dominus
37:1 facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et
dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
37:2 et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super
faciem campi siccaque vehementer
37:3 et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine
Deus tu nosti
37:4 et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida
audite verbum Domini
37:5 haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos
spiritum et vivetis
37:6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et
superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et
scietis quia ego Dominus
37:7 et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus
prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque
ad iuncturam suam
37:8 et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est
in eis cutis desuper et spiritum non habebant
37:9 et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et
dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni
spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant
37:10 et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea
spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis
nimis valde
37:11 et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est
ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus
37:12 propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce
ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus
meus et inducam vos in terram Israhel
37:13 et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et
eduxero vos de tumulis vestris populus meus
37:14 et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos
faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et
feci ait Dominus Deus
37:15 et factus est sermo Domini ad me dicens
37:16 et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud
Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe
super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque
eius
37:17 et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in
unionem in manu tua
37:18 cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas
nobis quid in his tibi velis
37:19 loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum
Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei
et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt
unum in manu eius
37:20 erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis
eorum
37:21 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios
Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et
adducam eos ad humum suam
37:22 et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus
erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec dividentur
amplius in duo regna
37:23 neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et
in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus
suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego
ero eis Deus
37:24 et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium
eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient
ea
37:25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua
habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum
et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus
princeps eorum in perpetuum
37:26 et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et
fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum
in perpetuum
37:27 et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt
mihi populus
37:28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit
sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum
38:1 et factus est sermo Domini ad me dicens
38:2 fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem
capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo
38:3 et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog
principem capitis Mosoch et Thubal
38:4 et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et
omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos
multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium
38:5 Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati
38:6 Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera aquilonis et
totum robur eius populique multi tecum
38:7 praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata
est ad te et esto eis in praeceptum
38:8 post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram
quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes
Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et
habitaverunt in ea confidenter universi
38:9 ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias
terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum
38:10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor
tuum et cogitabis cogitationem pessimam
38:11 et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes
habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt
eis
38:12 ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super
eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est
congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici
terrae
38:13 Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent
tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam
congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas
supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas
38:14 propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec dicit
Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus
Israhel confidenter scies
38:15 et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi
tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens
38:16 et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias
terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut
sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog
38:17 haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in
diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel qui
prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos
38:18 et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israhel ait
Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo
38:19 et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die illa erit
commotio magna super terram Israhel
38:20 et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et
bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines
qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et
omnis murus in terra corruet
38:21 et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait
Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur
38:22 et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus
inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et
super populos multos qui sunt cum eo
38:23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium
multarum et scient quia ego Dominus
39:1 tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices haec dicit
Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal
39:2 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus
aquilonis et adducam te super montes Israhel
39:3 et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de
manu dextera tua deiciam
39:4 super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui
sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te
devorandum
39:5 super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus
39:6 et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis
confidenter et scient quia ego Dominus
39:7 et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israhel et
non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus
Sanctus Israhel
39:8 ecce venit et factum est ait Dominus Deus haec est dies de qua
locutus sum
39:9 et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et succendent et
conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et
contos et succendent ea igne septem annis
39:10 et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus
quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos quibus praedae
fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
39:11 et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel
vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes
et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis
Multitudinis Gog
39:12 et sepelient eos domus Israhel ut mundent terram septem mensibus
39:13 sepeliet autem omnis populus terrae et erit eis nominata dies in
qua glorificatus sum ait Dominus Deus
39:14 et viros iugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et
requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut emundent eam post
menses autem septem quaerere incipient
39:15 et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis
statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle
Multitudinis Gog
39:16 nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram
39:17 tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et
universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite
undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super
montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
39:18 carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis
arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pinguium omnium
39:19 et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in
ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
39:20 et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de
universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
39:21 et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes
iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos
39:22 et scient domus Israhel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et
deinceps
39:23 et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel
eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim
eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi
39:24 iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam
ab illis
39:25 propterea haec dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Iacob
et miserebor omnis domus Israhel et adsumam zelum pro nomine sancto meo
39:26 et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem quam
praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter
neminem formidantes
39:27 et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum
suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum
39:28 et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in
nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim
quemquam ex eis ibi
39:29 et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim
spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus Deus
40:1 in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in exordio anni
decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa
hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc
40:2 in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super
montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium civitatis
vergentis ad austrum
40:3 et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species
aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius
stabat autem in porta
40:4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et
auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia
ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui
Israhel
40:5 et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri
calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem
aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno
40:6 et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et ascendit per
gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est
limen unum calamo uno in latitudine
40:7 et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter
thalamos quinque cubitos
40:8 et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno
40:9 et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et frontem eius
duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus
40:10 porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc et tres inde
mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte
40:11 et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum et
longitudinem portae tredecim cubitorum
40:12 et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis
utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde
40:13 et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius
latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium
40:14 et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portae
undique per circuitum
40:15 et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli
portae interioris quinquaginta cubitos
40:16 et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant
intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in
vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura
palmarum
40:17 et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et pavimentum
stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu
pavimenti
40:18 et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum
erat inferius
40:19 et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad
frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad
aquilonem
40:20 portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris
mensus est tam in longitudine quam in latitudine
40:21 et thalamos eius tres hinc et tres inde et frontem eius et
vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta cubitorum
longitudinem eius et latitudinem viginti quinque cubitorum
40:22 fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae secundum mensuram
portae quae respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus eius
et vestibulum ante eam
40:23 et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et
mensus est a porta usque ad portam centum cubitos
40:24 et duxit me ad viam australem et ecce porta quae respiciebat ad
austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius iuxta mensuras
superiores
40:25 et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras
quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque
cubitorum
40:26 et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores
eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde in fronte eius
40:27 et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta
usque ad portam in via australi centum cubitos
40:28 et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus
est portam iuxta mensuras superiores
40:29 thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris
et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos
longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
40:30 et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et
latitudine quinque cubitorum
40:31 et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et
octo gradus erant quibus ascendebatur per eam
40:32 et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus
est portam secundum mensuras superiores
40:33 thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et
fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta
cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
40:34 et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in
fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
40:35 et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem et mensus
est secundum mensuras superiores
40:36 thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per
circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti
quinque cubitorum
40:37 vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in fronte
illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
40:38 et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi
lavabunt holocaustum
40:39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut
immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto
40:40 et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad
aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae
mensae
40:41 quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera portae
octo mensae erunt super quas immolabunt
40:42 quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris
extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius
et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus
immolatur holocaustum et victima
40:43 et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super
mensas autem carnes oblationis
40:44 et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori
quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum
contra viam australem una ex latere portae orientalis quae respiciebat
ad viam aquilonis
40:45 et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam
sacerdotum qui excubant in custodiis templi
40:46 porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit
qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt
de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei
40:47 et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine
centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi
40:48 et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum
quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae trium
cubitorum hinc et trium cubitorum inde
40:49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem
undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae erant
in frontibus una hinc et altera inde
41:1 et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos
latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi
41:2 et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae quinque
cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius
quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum
41:3 et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos
cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum
41:4 et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem
viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum
sanctorum
41:5 et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris
quattuor cubitorum undique per circuitum domus
41:6 latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia
quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut
continerent et non adtingerent parietem templi
41:7 et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in
cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in
superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium
41:8 et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad
mensuram calami sex cubitorum spatio
41:9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et
interior domus in lateribus domus
41:10 et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu
domus undique
41:11 et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et
ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque
cubitorum in circuitu
41:12 et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem
ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque
cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta
cubitorum
41:13 et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod
separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum
41:14 latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat separatum
contra orientem centum cubitorum
41:15 et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat
separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et
templum interius et vestibula atrii
41:16 limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres
partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu
terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae super ostia
41:17 et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in
circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram
41:18 et fabrefacta cherubin et palmae et palma inter cherub et cherub
duasque facies habebat cherub
41:19 faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis iuxta
palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu
41:20 de terra usque ad superiora portae cherubin et palmae celatae
erant in pariete templi
41:21 limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum
41:22 altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo
cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et
locutus est ad me haec est mensa coram Domino
41:23 et duo ostia erant in templo et in sanctuario
41:24 et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se
invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum
41:25 et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura
palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et
grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus
41:26 super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque
inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum
42:1 et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et
eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum aedificium et
contra aedem vergentem ad aquilonem
42:2 in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis
quinquaginta cubitos
42:3 contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum
stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui
triplici
42:4 et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad
interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
42:5 ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant
porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii
42:6 tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae
atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra
42:7 et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in via atrii
exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum
42:8 quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta
cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum
42:9 et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente ingredientium
in ea de atrio exteriori
42:10 in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in
facie aedificii separati et erant ante aedificium gazofilacia
42:11 et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae
erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum
et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
42:12 secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad
notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum separatum per
viam orientalem ingredientibus
42:13 et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae
sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus
vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum
ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
42:14 cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis
in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant
quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad
populum
42:15 cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam
portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per
circuitum
42:16 mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae
quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum
42:17 et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo
mensurae per gyrum
42:18 et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo
mensurae per circuitum
42:19 et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo
mensurae
42:20 per quattuor ventos mensus est illud murum eius undique per
circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum
cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum
43:1 et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem
43:2 et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam orientalem et vox
erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a maiestate eius
43:3 et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut
disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta
fluvium Chobar et cecidi super faciem meam
43:4 et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae quae
respiciebat ad orientem
43:5 et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce
repleta erat gloria Domini domus
43:6 et audivi loquentem ad me de domo et vir qui stabat iuxta me
43:7 dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum
meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum et non polluent
ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in
fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis
43:8 qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta
postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum
meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira
mea
43:9 nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum
suorum a me et habitabo in medio eorum semper
43:10 tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et
confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam
43:11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et fabricae
eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius et universa
praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis
et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius et
praecepta illius et faciant ea
43:12 ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in
circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus
43:13 istae autem mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat
cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine et
definitio usque ad labium eius in circuitu palmus unus haec quoque erat
fossa altaris
43:14 et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti et
latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem
quattuor cubiti et latitudo unius cubiti
43:15 ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque sursum
cornua quattuor
43:16 et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos
latitudinis quadrangulatum aequis lateribus
43:17 et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim
latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii
cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi
ad orientem
43:18 et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus hii sunt ritus
altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud
holocaustum et effundatur sanguis
43:19 et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui
accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro
peccato
43:20 et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua eius et
super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu et
mundabis illud et expiabis
43:21 et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum
in separato loco domus extra sanctuarium
43:22 et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato
et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo
43:23 cumque conpleveris expians illud offeres vitulum de armento
inmaculatum et arietem de grege inmaculatum
43:24 et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos
sal et offerent eos holocaustum Domino
43:25 septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de
armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent
43:26 septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt
manum eius
43:27 expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes
super altare holocausta vestra et quae pro pace offerunt et placatus ero
vobis ait Dominus Deus
44:1 et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris quae
respiciebat ad orientem et erat clausa
44:2 et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir
non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam
eritque clausa
44:3 principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino
per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredietur
44:4 et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus et vidi
et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam
44:5 et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis
tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis
caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in
viis templi per omnes exitus sanctuarii
44:6 et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit Dominus Deus
sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israhel
44:7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et
incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et
offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in
omnibus sceleribus vestris
44:8 et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes
observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
44:9 haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et
incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius
alienus qui est in medio filiorum Israhel
44:10 sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum
Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem
suam
44:11 erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et
ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi
stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
44:12 pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et
facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi
manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam
44:13 et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque
accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt
confusionem suam et scelera sua quae fecerunt
44:14 et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et universis
quae fiunt in ea
44:15 sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias
sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut
ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et
sanguinem ait Dominus Deus
44:16 ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam
ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas
44:17 cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis
induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in
portis atrii interioris et intrinsecus
44:18 vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in
lumbis eorum et non accingentur in sudore
44:19 cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta
sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et
vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus
suis
44:20 caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes
adtondent capita sua
44:21 et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium
interius
44:22 et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de
semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote
accipient
44:23 et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et
inter mundum et inmundum ostendent eis
44:24 et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt
leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient
et sabbata mea sanctificabunt
44:25 et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad
patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum
virum non habuit in quibus contaminabuntur
44:26 et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei
44:27 et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut
ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
44:28 erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non
dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum
44:29 victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum
in Israhel ipsorum erit
44:30 et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus
quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis
sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae
44:31 omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non
comedent sacerdotes
45:1 cumque coeperitis terram dividere sortito separate primitias Domino
sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine
decem milia sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum
45:2 et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos
quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius per
gyrum
45:3 et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et
latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum
45:4 sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui
accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in
sanctuarium sanctitatis
45:5 viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis
erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia
45:6 et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et
longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni
domui Israhel
45:7 principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in
possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra
faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere
orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium
a termino occidentali usque ad terminum orientalem
45:8 de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur ultra
principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus
eorum
45:9 haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel
iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite
separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus
45:10 statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis
45:11 oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat decimam
partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta mensuram chori
erit aequa libratio eorum
45:12 siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti
quinque sicli et quindecim sicli minam facient
45:13 et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi de choro
frumenti et sextam partem oephi de choro hordei
45:14 mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati
chorum faciunt quia decem bati implent chorum
45:15 et arietem unum de grege ducentorum de his quae nutriunt Israhel
in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait
Dominus Deus
45:16 omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israhel
45:17 et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in
sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis
sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et
holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel
45:18 haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de
armento inmaculatum et expiabis sanctuarium
45:19 et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in
postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus
portae atrii interioris
45:20 et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et
errore deceptus est et expiabitis pro domo
45:21 in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae
sollemnitas septem diebus azyma comedentur
45:22 et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo
terrae vitulum pro peccato
45:23 et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem
vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro
peccato hircum caprarum cotidie
45:24 et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem faciet et
olei hin per singula oephi
45:25 septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut
supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et
in sacrificio et in oleo
46:1 haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad
orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati
aperietur sed et in die kalendarum aperietur
46:2 et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit
in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius
et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non claudetur
usque ad vesperam
46:3 et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et
in kalendis coram Domino
46:4 holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex
agnos inmaculatos et arietem inmaculatum
46:5 et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod
dederit manus eius et olei hin per singula oephi
46:6 in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni
et arietes inmaculati erunt
46:7 et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium
agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
46:8 cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae
ingrediatur et per eandem viam exeat
46:9 et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in
sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur
per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae
meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam
portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
46:10 princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et
cum egredientibus egredietur
46:11 et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per
vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut
invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
46:12 cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica
voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet
holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et
egredietur claudeturque porta postquam exierit
46:13 et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum cotidie
Domino semper mane faciet illud
46:14 et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi
et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino
legitimum iuge atque perpetuum
46:15 faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum
sempiternum
46:16 haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis
suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
46:17 si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum
erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem
hereditas autem eius filiis eius erit
46:18 et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de
possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis
ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
46:19 et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in
gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et
erat ibi locus vergens ad occidentem
46:20 et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto
et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio
exteriori et sanctificetur populus
46:21 et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor
angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per
angulos atrii
46:22 in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum
per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant
46:23 et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae
fabricatae erant subter porticus per gyrum
46:24 et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri
domus Domini victimas populi
47:1 et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter
limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae
autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris
47:2 et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam
foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae
redundantes a latere dextro
47:3 cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua
et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos
47:4 rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad
genua
47:5 et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et
mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam
intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari
47:6 et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit
ad ripam torrentis
47:7 cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex
utraque parte
47:8 et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli
orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et
sanabuntur aquae
47:9 et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet
et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et
sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens
47:10 vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad
Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius
sicut pisces maris magni multitudinis nimiae
47:11 in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in
salinas dabuntur
47:12 et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne
lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius
per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario
egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam
47:13 haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis
terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet
47:14 possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi
manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in
possessionem
47:15 hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari
magno via Bethalon venientibus Sadada
47:16 Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium
Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran
47:17 et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et
ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis
47:18 porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de
medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare
orientale metiemini etiam plagam orientalem
47:19 plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas
Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad
meridiem australis
47:20 et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias
Emath haec est plaga maris
47:21 et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel
47:22 et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad
vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae
inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum
Israhel
47:23 in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem
illi ait Dominus Deus
48:1 et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon
pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath
et erit ei plaga orientalis mare Dan una
48:2 et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una
48:3 et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris
Nepthalim una
48:4 et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris
Manasse una
48:5 et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris
Ephraim una
48:6 et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris
Ruben una
48:7 et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris
Iuda una
48:8 et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris
erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et
longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam
maris et erit sanctuarium in medio eius
48:9 primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus
et latitudo decem milibus
48:10 hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem
viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad
orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti
quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius
48:11 sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt
caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut
erraverunt et Levitae
48:12 et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta
terminum Levitarum
48:13 sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque
milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et
quinque milium et latitudo decem milium
48:14 et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur
primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino
48:15 quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti
quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit
civitas in medio eius
48:16 et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et
quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad
plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem
quingenti et quattuor milia
48:17 erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta
et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta
et ad mare ducenti quinquaginta
48:18 quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias
sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt
sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui
serviunt civitati
48:19 servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel
48:20 omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia
in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem
civitatis
48:21 quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte
primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti
quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e
regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in
partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium
templi in medio eius
48:22 de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in
medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum
Beniamin et ad principem pertinebit
48:23 et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam
occidentalem Beniamin una
48:24 et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam
occidentalem Symeon una
48:25 et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam
occidentis Isachar una
48:26 et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam
occidentalem Zabulon una
48:27 et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris
Gad una
48:28 et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis
de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare
magnum
48:29 haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae
partitiones earum ait Dominus Deus
48:30 et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et
quattuor milia mensurabis
48:31 et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a
septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una
48:32 et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae
tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una
48:33 et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris
portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam
48:34 et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum
tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una
48:35 per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die
Dominus ibidem