Vulgata .
Baruch
1:1 et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei
filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
1:2 in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei
Hierusalem et succenderunt eam igni
1:3 et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim
regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum
1:4 et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad
aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in
Babylonia ad flumen Sudi
1:5 qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini
1:6 et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus
1:7 et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom
sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo
in Hierusalem
1:8 cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo
revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit
Sedechias filius Iosiae rex Iuda
1:9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et
principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et
duxit eos in Babyloniam
1:10 et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite
holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram
Domini Dei nostri
1:11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita
Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram
1:12 et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut
vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar
filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in
conspectu eorum
1:13 et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus
Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc
diem
1:14 et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo
Domini in die sollemni et in die oportuno
1:15 et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei
nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem
1:16 regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et
prophetis nostris et patribus nostris
1:17 peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in
eum
1:18 et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini
Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis
1:19 a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem
eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne
audiremus vocem ipsius
1:20 et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit
Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare
nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die
1:21 et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba
prophetarum quos misit ad nos
1:22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari
diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri
2:1 propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus
est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges
nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda
2:2 ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub
caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in
lege Moysi
2:3 ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
2:4 et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in
inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit
Dominus
2:5 et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro
non obaudiendo vocem ipsius
2:6 Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio
faciei sicut dies haec
2:7 quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt
super nos
2:8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur
unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
2:9 et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus
est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
2:10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae
dedit ante faciem nostram
2:11 et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra
Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua
magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste
2:12 peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in
omnibus iustitiis tuis
2:13 avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes
ubi dispersisti nos
2:14 exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos
propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos
abduxerunt
2:15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen
tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
2:16 respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et
audi
2:17 aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno
quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et
iustificationem Domino
2:18 sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et
infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et
iustitiam Domino
2:19 quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus
misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster
2:20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus
es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
2:21 sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et
opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus
vestris
2:22 quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi
Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem
2:23 et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem
sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab
inhabitantibus eam
2:24 et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et
statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum
prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum
nostrorum de loco suo
2:25 et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui
sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione
2:26 et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut
haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
2:27 et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem
tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam
2:28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei
scribere legem tuam coram filiis Israhel
2:29 dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa
convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos
2:30 quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice
et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
2:31 et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et
audient aures
2:32 et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis
mei
2:33 et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia
reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
2:34 et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et
Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non
minorabuntur
2:35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in
Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum
filios Israhel a terra quam dedi illis
3:1 et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et
spiritus anxius clamat ad te
3:2 audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri
quia peccavimus ante te
3:3 quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
3:4 Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel
et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem
Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
3:5 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae
et nominis tui in tempore isto
3:6 quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
3:7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut
invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia
convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
3:8 et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in
inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates
patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
3:9 audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
3:10 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
3:11 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus
es cum descendentibus in infernum
3:12 dereliquisti fontem sapientiae
3:13 si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
3:14 disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias
simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et
pax
3:15 quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
3:16 ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae
sunt super terram
3:17 qui in avibus caeli inludunt
3:18 qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et
non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti
sunt nec est inventio operum illorum
3:19 exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum
exsurrexerunt
3:20 iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem
disciplinae ignoraverunt
3:21 neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam
a facie ipsorum longe facta est
3:22 non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
3:23 filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est
negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores
intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt
semitas eius
3:24 o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis
eius
3:25 magnus et non habet finem excelsus et inmensus
3:26 ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura
magna scientes bellum
3:27 non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
3:28 eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam
suam
3:29 quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
3:30 quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super
aurum electum
3:31 non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
3:32 sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui
praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et
quadrupedibus
3:33 qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in
tremore
3:34 stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt
3:35 vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui
fecit illas
3:36 hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
3:37 hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero
suo et Israhel dilecto suo
3:38 post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est
4:1 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui
tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
4:2 convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem
eius contra lumen eius
4:3 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
4:4 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
4:5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
4:6 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira
ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
4:7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes
daemoniis et non Deo
4:8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem
vestram Hierusalem
4:9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines
Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
4:10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam
superduxit illis Aeternus
4:11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et
luctu
4:12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum
propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
4:13 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias
mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi
sunt
4:14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et
filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
4:15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et
alterius linguae
4:16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et
abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
4:17 ego autem quid possum adiuvare vos
4:18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus
inimicorum vestrorum
4:19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
4:20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo
ad Altissimum in diebus meis
4:21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de
manu principum inimicorum
4:22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium
a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
4:23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum
gaudio et iucunditate in sempiternum
4:24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt
et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore
magno et splendore aeterno
4:25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est
enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super
cervices ipsius ascendes
4:26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex
direptus ab inimicis
4:27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria
vestra ab eo qui ducit vos
4:28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum
iterum convertentes requiretis eum
4:29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam
iucunditatem cum salute vestra
4:30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
4:31 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua
ruina punientur
4:32 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios
tuos
4:33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic
contristabitur in sua desolatione
4:34 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit
in luctum
4:35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et
habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
4:36 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi
venientem
4:37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt
collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in
honorem Dei
5:1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te
decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
5:2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo
honoris Aeterni
5:3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est
5:4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae
et Honor pietatis
5:5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et
vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo
Sancti gaudentes Dei memoria
5:6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos
Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni
5:7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes
perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel
diligenter in honorem Dei
5:8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel
mandato Dei
5:9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae
cum misericordia et iustitia quae est ab ipso
6:1 exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in
Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod
praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum
abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum
6:2 ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus
longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum
pace
6:3 nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et
lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus
6:4 videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis
et metus vos capiat in ipsis
6:5 visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus
vestris tibi oportet adorari Domine
6:6 angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras
6:7 nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata
falsa sunt et non possunt loqui
6:8 et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt
6:9 coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde
subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet
ipsis
6:10 dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum
cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos
6:11 hii autem non liberantur ab erugine et tinea
6:12 opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter
pulverem domus qui est plurimus inter eos
6:13 sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se
peccantem non interficit
6:14 habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a
latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii
6:15 ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile
efficitur tales sunt et dii illorum
6:16 constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus
introeuntium
6:17 et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut
sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia
clusuris et seris ne a latronibus expolientur
6:18 lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre
possunt sunt autem sicut trabes in domo
6:19 corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum
comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt
6:20 nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit
6:21 supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et
aves etiam similiter et cattae
6:22 unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
6:23 aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit
eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant
6:24 ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis
6:25 sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam
hominibus confundantur etiam qui colunt ea
6:26 propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque
si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis
munera eorum illis adponentur
6:27 hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter
et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid
inpertiunt
6:28 de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes
itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos
6:29 unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et
aureis et ligneis
6:30 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et
capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt
6:31 rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui
6:32 a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et
filios suos
6:33 neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt
retribuere neque regem constituere possunt neque auferre
6:34 similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si
quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent
6:35 hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient
6:36 hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non
liberabunt
6:37 viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient
6:38 lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei
et argentei qui autem colunt illa confundentur
6:39 quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos
6:40 adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint
mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui
6:41 quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum
intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum
6:42 mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa
olivarum
6:43 cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit
proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque
funis eius disruptus sit
6:44 omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum
aut dicendum est esse illos deos
6:45 a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi
id quod volunt esse sacerdotes
6:46 aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid
ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii
6:47 reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris
6:48 nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se
sacerdotes ubi se abscondant cum illis
6:49 quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se
liberant neque de malis se eripiunt
6:50 nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia
falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non
sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis
6:51 unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et
nullum Dei opus in ipsis est
6:52 regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt
6:53 iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria
quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae
6:54 etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et
argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero
sicut trabes in medio conburentur
6:55 regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut
recipiendum quia dii sunt
6:56 non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et
lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt
6:57 aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et
abibunt nec sibi auxilium ferunt
6:58 itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in
domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel
ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii
6:59 sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad
utilitates obaudiunt
6:60 similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et
spiritus in omni regione spirat
6:61 et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum
orbem perficiunt quod imperatum est eis
6:62 ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod
praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum
similia sunt
6:63 unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando
non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus
6:64 scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
6:65 neque enim regibus maledicent neque benedicent
6:66 signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt
neque inluminabunt ut luna
6:67 bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac
prodesse sibi
6:68 nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod
ne timeatis eos
6:69 nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii
illorum lignei et argentei et inaurati
6:70 eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet
similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei
et inaurati et inargentati
6:71 a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque
quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in
regione
6:72 melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab
obprobriis