Vulgata .
Lamentations
1:1 ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua
domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo
1:2 BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non
est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt
eam et facti sunt ei inimici
1:3 GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem servitutis
habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores eius
adprehenderunt eam inter angustias
1:4 DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad
sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes
virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine
1:5 HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt
quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius
parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis
1:6 VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt
principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque
fortitudine ante faciem subsequentis
1:7 ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et
praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus
antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset
auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius
1:8 HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam
eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum
1:9 TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui
deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem
meam quoniam erectus est inimicus
1:10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit
gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in
ecclesiam tuam
1:11 CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa
quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam
facta sum vilis
1:12 LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est
dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in
die irae furoris sui
1:13 MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit
rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die
maerore confectam
1:14 NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt
et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu
de qua non potero surgere
1:15 SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit
adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus
virgini filiae Iuda
1:16 AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe
factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei
perditi quoniam invaluit inimicus
1:17 FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit
Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem
quasi polluta menstruis inter eos
1:18 SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite
obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes
mei abierunt in captivitatem
1:19 COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et
senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut
refocilarent animam suam
1:20 RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est
subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris
interfecit gladius et domi mors similis est
1:21 SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes
inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti
adduxisti diem consolationis et fient similes mei
1:22 THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut
vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et
cor meum maerens
2:1 ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion
proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli
pedum suorum in die furoris sui
2:2 BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob
destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram
polluit regnum et principes eius
2:3 GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum
dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae
devorantis in gyro
2:4 DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam
quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo
filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam
2:5 HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel
praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit
in filia Iuda humiliatum et humiliatam
2:6 VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est
tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et
sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem
2:7 ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae
tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo
Domini sicut in die sollemni
2:8 HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit
funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque
antemurale et murus pariter dissipatus est
2:9 TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes
eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae
eius non invenerunt visionem a Domino
2:10 IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt
cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua
virgines Hierusalem
2:11 CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea
effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum
deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi
2:12 LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum
deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas
suas in sinu matrum suarum
2:13 MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui
exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare
contritio tua quis medebitur tui
2:14 NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant
iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi
adsumptiones falsas et eiectiones
2:15 SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam
sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est
urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae
2:16 FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et
fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam
expectabamus invenimus vidimus
2:17 AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum quem
praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit
super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum
2:18 SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion deduc
quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi
neque taceat pupilla oculi tui
2:19 COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut
aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima
parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum
2:20 RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent
mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in
sanctuario Domini sacerdos et propheta
2:21 SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et iuvenes
mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec
misertus es
2:22 THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu
et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos
educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos
3:1 ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius
3:2 ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem
3:3 ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die
3:4 BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea
3:5 BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore
3:6 BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos
3:7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit
conpedem meam
3:8 GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam
3:9 GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit
3:10 DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis
3:11 DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam
3:12 DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam
3:13 HE misit in renibus meis filias faretrae suae
3:14 HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die
3:15 HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio
3:16 VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere
3:17 VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum
3:18 VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino
3:19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et
fellis
3:20 ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea
3:21 ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo
3:22 HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non
defecerunt miserationes eius
3:23 HETH novae diluculo multa est fides tua
3:24 HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum
3:25 TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum
3:26 TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
3:27 TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua
3:28 IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se
3:29 IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes
3:30 IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis
3:31 CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus
3:32 CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem
misericordiarum suarum
3:33 CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis
3:34 LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae
3:35 LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi
3:36 LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit
3:37 MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente
3:38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona
3:39 MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis
3:40 NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum
3:41 NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos
3:42 NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu
inexorabilis es
3:43 SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec
pepercisti
3:44 SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio
3:45 SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum
3:46 FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici
3:47 FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio
3:48 FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae
populi mei
3:49 AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies
3:50 AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis
3:51 AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus
urbis meae
3:52 SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis
3:53 SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me
3:54 SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii
3:55 COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis
3:56 COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et
clamoribus
3:57 COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas
3:58 RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae
3:59 RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum
3:60 RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me
3:61 SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum
adversum me
3:62 SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota
die
3:63 SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus
eorum
3:64 THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum
3:65 THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum
3:66 THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine
4:1 ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus
dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
4:2 BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt
in vasa testea opus manuum figuli
4:3 GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia
populi mei crudelis quasi strutio in deserto
4:4 DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli
petierunt panem et non erat qui frangeret eis
4:5 HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur
in croceis amplexati sunt stercora
4:6 VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato
Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus
4:7 ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores
ebore antiquo sapphyro pulchriores
4:8 HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti
in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum
4:9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti
extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae
4:10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt
cibus earum in contritione filiae populi mei
4:11 CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae
et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius
4:12 LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis
quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem
4:13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius
qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum
4:14 NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non
possent tenuerunt lacinias suas
4:15 SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite
tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet
ultra ut habitet in eis
4:16 FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies
sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt
4:17 AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium
nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non
poterat
4:18 SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum
adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis
noster
4:19 COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super
montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis
4:20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis
nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus
4:21 SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te
quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis
4:22 THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut
transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata
tua
5:1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium
nostrum
5:2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
5:3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
5:4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
5:5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
5:6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
5:7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum
portavimus
5:8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
5:9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in
deserto
5:10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
5:11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
5:12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
5:13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
5:14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
5:15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
5:16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
5:17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt
oculi nostri
5:18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
5:19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione
et generatione
5:20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in
longitudinem dierum
5:21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut
a principio
5:22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer