Vulgata .
Jeremiah
1:1 verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in
Anathoth in terra Beniamin
1:2 quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon
regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
1:3 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad
consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad
transmigrationem Hierusalem in mense quinto
1:4 et factum est verbum Domini ad me dicens
1:5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva
sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
1:6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum
1:7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae
mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris
1:8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
1:9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad
me ecce dedi verba mea in ore tuo
1:10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et
destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes
1:11 et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et
dixi virgam vigilantem ego video
1:12 et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo
meo ut faciam illud
1:13 et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et
dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
1:14 et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes
habitatores terrae
1:15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait
Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu
portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super
universas urbes Iuda
1:16 et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui
dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum
suarum
1:17 tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae
ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam
vultum eorum
1:18 ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam
ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus
eius et sacerdotibus et populo terrae
1:19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait
Dominus ut liberem te
2:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2:2 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus
recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem
disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non
seminatur
2:3 sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum
delinquunt mala venient super eos dicit Dominus
2:4 audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel
2:5 haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis
quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt
2:6 et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra
Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et
inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non
ambulavit vir neque habitavit homo
2:7 et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et
optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam
posuistis in abominationem
2:8 sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt
me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in
Baal et idola secuti sunt
2:9 propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis
vestris disceptabo
2:10 transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et
considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
2:11 si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus
mutavit Gloriam suam in idolum
2:12 obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini vehementer
dicit Dominus
2:13 duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae
vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non
valent aquas
2:14 numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in
praedam
2:15 super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram
eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet
in eis
2:16 filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem
2:17 numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum
tuum eo tempore quo ducebat te per viam
2:18 et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et
quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
2:19 arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide
quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse
timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum
2:20 a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non
serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu
prosternebaris meretrix
2:21 ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo
conversa es in pravum vinea aliena
2:22 si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata
es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
2:23 quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias
tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas
2:24 onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit
ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non
deficient in menstruis eius invenient eam
2:25 prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti
desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo
2:26 quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus
Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae eorum
2:27 dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt
ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge
et libera nos
2:28 ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in
tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant
dii tui Iuda
2:29 quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit
Dominus
2:30 frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt
devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator
2:31 generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum
Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non
veniemus ultra ad te
2:32 numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis
suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
2:33 quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem
quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
2:34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et
innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi
2:35 et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea
avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod
dixeris non peccavi
2:36 quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Aegypto
confunderis sicut confusa es ab Assur
2:37 nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum
quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum
3:1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit
virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et
contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis
tamen revertere ad me dicit Dominus
3:2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis
sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in
fornicationibus tuis et in malitiis tuis
3:3 quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non
fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere
3:4 ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu es
3:5 numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta
es et fecisti mala et potuisti
3:6 et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae
fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et
sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi
3:7 et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa
et vidit praevaricatrix soror eius Iuda
3:8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et
dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror
eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
3:9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est
cum lapide et cum ligno
3:10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius
Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
3:11 et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel
conparatione praevaricatricis Iuda
3:12 vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere
aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia
sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
3:13 tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata
es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem
meam non audisti ait Dominus
3:14 convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et
adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in
Sion
3:15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et
doctrina
3:16 cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis
ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super
cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra
3:17 in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur
ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt
post pravitatem cordis sui pessimi
3:18 in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul
de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris
3:19 ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram
desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem
vocabis me et post me ingredi non cessabis
3:20 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me
domus Israhel dicit Dominus
3:21 vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel
quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui
3:22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce
nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster
3:23 vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo
nostro salus Israhel
3:24 confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra
greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum
3:25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra
quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab
adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei
nostri
4:1 si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris
offendicula tua a facie mea non commoveberis
4:2 et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et
benedicent eum gentes ipsumque laudabunt
4:3 haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale
et nolite serere super spinas
4:4 circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir
Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio
mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam
cogitationum vestrarum
4:5 adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et
canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur
civitates munitas
4:6 levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego
adduco ab aquilone et contritionem magnam
4:7 ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est
de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae
vastabuntur remanentes absque habitatore
4:8 super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est
aversa ira furoris Domini a nobis
4:9 et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum
et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur
4:10 et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et
Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad
animam
4:11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in
viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et
ad purgandum
4:12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia
mea cum eis
4:13 ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores
aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus
4:14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo
morabuntur in te cogitationes noxiae
4:15 vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte
Ephraim
4:16 concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de
terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam
4:17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad
iracundiam provocavit ait Dominus
4:18 viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua
quia amara quia tetigit cor tuum
4:19 ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in
me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii
4:20 contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra
repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae
4:21 usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae
4:22 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et
vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt
4:23 aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat
lux in eis
4:24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt
4:25 intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit
4:26 aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae
sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius
4:27 haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen
consummationem non faciam
4:28 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum
cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo
4:29 a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi
sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non
habitat in eis homo
4:30 tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata
fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris
contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent
4:31 vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox
filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia
defecit anima mea propter interfectos
5:1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in
plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem
et propitius ero eius
5:2 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
5:3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt
adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies
suas super petram noluerunt reverti
5:4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam
Domini iudicium Dei sui
5:5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam
Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum
ruperunt vincula
5:6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos
pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis
capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt
aversiones eorum
5:7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et
iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo
meretricis luxuriabantur
5:8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi
sui hinniebat
5:9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non
ulciscetur anima mea
5:10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite
facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
5:11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus
Iuda ait Dominus
5:12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos
malum gladium et famem non videbimus
5:13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo
evenient illis
5:14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud
ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et
vorabit eos
5:15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait
Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam
nec intelleges quid loquatur
5:16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
5:17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et
filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et
ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam
gladio
5:18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in
consummationem
5:19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia
dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra
vestra sic servietis alienis in terra non vestra
5:20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
5:21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non
videtis et aures et non auditis
5:22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui
posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit
et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non
transibunt illud
5:23 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans
recesserunt et abierunt
5:24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat
nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem
annuae messis custodientem nobis
5:25 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra
prohibuerunt bonum a nobis
5:26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes
laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
5:27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo
magnificati sunt et ditati
5:28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos
pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et
iudicium pauperum non iudicaverunt
5:29 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea
5:30 stupor et mirabilia facta sunt in terra
5:31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus
suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius
6:1 confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua
clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum
est ab aquilone et contritio magna
6:2 speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
6:3 ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in
circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
6:4 sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie
vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi
6:5 surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
6:6 quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite
circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in
medio eius
6:7 sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam
suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et
plaga
6:8 erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te
desertam terram inhabitabilem
6:9 haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in
vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad
cartallum
6:10 cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures
eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in
obprobrium et non suscipient illud
6:11 idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super
parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere
capietur senex cum pleno dierum
6:12 et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia
extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
6:13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a
propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
6:14 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes
pax pax et non erat pax
6:15 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non
sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes
in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
6:16 haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de
semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis
refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus
6:17 et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt
non audiemus
6:18 ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis
6:19 audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum
cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
6:20 ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra
longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non
placuerunt mihi
6:21 propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas
et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
6:22 haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens
magna consurget a finibus terrae
6:23 sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox
eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad
proelium adversum te filia Sion
6:24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio
adprehendit nos dolores ut parturientem
6:25 nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius
inimici pavor in circuitu
6:26 filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum
unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super
nos
6:27 probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam
eorum
6:28 omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et
ferrum universi corrupti sunt
6:29 defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra
conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
6:30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos
7:1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
7:2 sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite
verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis
Dominum
7:3 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras
et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto
7:4 nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum
Domini templum Domini est
7:5 quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si
feceritis iudicium inter virum et proximum eius
7:6 advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem
innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non
ambulaveritis in malum vobismet ipsis
7:7 habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a
saeculo usque in saeculum
7:8 ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt
vobis
7:9 furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire
post deos alienos quos ignoratis
7:10 et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est
nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes
abominationes istas
7:11 ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est
nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus
7:12 ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et
videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel
7:13 et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum
ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non
respondistis
7:14 faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos
habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci
Silo
7:15 et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros
universum semen Ephraim
7:16 tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et
orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te
7:17 nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in plateis
Hierusalem
7:18 filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres
conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli et libent diis
alienis et me ad iracundiam provocent
7:19 numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos
in confusionem vultus sui
7:20 ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea
conflatur super locum istum super viros et super iumenta et super lignum
regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur
7:21 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra
addite victimis vestris et comedite carnes
7:22 quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in
die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et
victimarum
7:23 sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis
Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi
vobis ut bene sit vobis
7:24 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in
voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non
in ante
7:25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem
hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens
diluculo et mittens
7:26 et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt
cervicem et peius operati sunt quam patres eorum
7:27 et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis
eos et non respondebunt tibi
7:28 et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui
nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum
7:29 tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia
proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui
7:30 quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus
posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut
polluerent eam
7:31 et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut
incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec
cogitavi in corde meo
7:32 ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth
et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth
eo quod non sit locus
7:33 et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et
bestiis terrae et non erit qui abigat
7:34 et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem
gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione
enim erit terra
8:1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa
principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui
habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
8:2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae
dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae
quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in
sterquilinium super faciem terrae erunt
8:3 et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de
cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae
eieci eos dicit Dominus exercituum
8:4 et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et
qui aversus est non revertetur
8:5 quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione
contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
8:6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui
agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt
ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio
8:7 milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia
custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit
iudicium Domini
8:8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere
mendacium operatus est stilus mendax scribarum
8:9 confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini
proiecerunt et sapientia nulla est in eis
8:10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a
minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad
sacerdotem cuncti faciunt mendacium
8:11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes
pax pax cum non esset pax
8:12 confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non
sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in
tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
8:13 congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non
sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa
sunt
8:14 quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et
sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis
aquam fellis peccavimus enim Domino
8:15 expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et ecce
formido
8:16 a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum
eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et
plenitudinem eius urbem et habitatores eius
8:17 quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est
incantatio et mordebunt vos ait Dominus
8:18 dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
8:19 ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid
Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad
iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis
8:20 transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus
8:21 super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus
stupor obtinuit me
8:22 numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare
igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei
9:1 quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et
plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei
9:2 quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam
populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus
praevaricatorum
9:3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis
confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non
cognoverunt dicit Dominus
9:4 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non
habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis
amicus fraudulenter incedet
9:5 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt
enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt
9:6 habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit
Dominus
9:7 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo
eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei
9:8 sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum
amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias
9:9 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea
9:10 super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti
planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non
audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora
transmigraverunt et recesserunt
9:11 et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et
civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator
9:12 quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris
Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi
desertum eo quod non sit qui pertranseat
9:13 et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non
audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea
9:14 et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos
didicerunt a patribus suis
9:15 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo
eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis
9:16 et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum
et mittam post eos gladium donec consumantur
9:17 haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices
et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent
9:18 festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri
lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis
9:19 quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et
confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt
tabernacula nostra
9:20 audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem
oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam
planctum
9:21 quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras
disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis
9:22 loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi
stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et
non est qui colligat
9:23 haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non
glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis
suis
9:24 sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum
Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec
enim placent mihi ait Dominus
9:25 ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui
circumcisum habet praeputium
9:26 super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon
et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in
deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel
incircumcisi sunt corde
10:1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
10:2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis
caeli nolite metuere quae timent gentes
10:3 quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus
manuum artificis in ascia
10:4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non
dissolvatur
10:5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata
tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male
possunt facere nec bene
10:6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in
fortitudine
10:7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos
sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
10:8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum
lignum est
10:9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus
artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus
artificum universa haec
10:10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus
ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes
comminationem eius
10:11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant
de terra et de his quae sub caelis sunt
10:12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia
sua et prudentia sua extendit caelos
10:13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas
ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de
thesauris suis
10:14 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis
artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est
spiritus in eis
10:15 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae
peribunt
10:16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et
Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
10:17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
10:18 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae
in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
10:19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi
plane haec infirmitas mea est et portabo illam
10:20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt
filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra
tentorium meum et erigat pelles meas
10:21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea
non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
10:22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut
ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
10:23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet
et dirigat gressus suos
10:24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne
forte ad nihilum redigas me
10:25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et
super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob
et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
11:1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
11:2 audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et habitatores
Hierusalem
11:3 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus vir qui
non audierit verba pacti huius
11:4 quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra
Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae
praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
11:5 ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum me eis
terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi
amen Domine
11:6 et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus
Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa
11:7 quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos
de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi
audite vocem meam
11:8 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt
unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba
pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt
11:9 et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in
habitatoribus Hierusalem
11:10 reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt
audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis
irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum
patribus eorum
11:11 quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de
quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos
11:12 et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad
deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum
11:13 secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et
secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad
libandum Baali
11:14 tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et
orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore
adflictionis eorum
11:15 quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa
numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es
11:16 olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen
tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt
frutecta eius
11:17 et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum
pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum
me libantes Baali
11:18 tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi
studia eorum
11:19 et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non
cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem
eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur
amplius
11:20 tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor
videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
11:21 propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui quaerunt animam
tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in
manibus nostris
11:22 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super
eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur in
fame
11:23 et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super viros
Anathoth annum visitationis eorum
12:1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta
loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui
praevaricantur et inique agunt
12:2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum
prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum
12:3 et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum
congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die
occisionis
12:4 usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter
malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam
dixerunt non videbit novissima nostra
12:5 si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum
equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia
Iordanis
12:6 nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt
adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum locuti
fuerint tibi bona
12:7 reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam
meam in manu inimicorum eius
12:8 facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me
vocem ideo odivi eam
12:9 numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per
totum venite congregamini omnes bestiae terrae properate ad devorandum
12:10 pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem
meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis
12:11 posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione
desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde
12:12 super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini
devoravit ab extremo terrae usque ad extremum eius non est pax universae
carni
12:13 seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt
et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram
furoris Domini
12:14 haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui
tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israhel ecce ego evellam
eos de terra eorum et domum Iuda evellam de medio eorum
12:15 et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos
virum ad hereditatem suam et virum in terram suam
12:16 et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent in nomine
meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal
aedificabuntur in medio populi mei
12:17 quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et perditione
ait Dominus
13:1 haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et
pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud
13:2 et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos
13:3 et factus est sermo Domini ad me secundo dicens
13:4 tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens
vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae
13:5 et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi
Dominus
13:6 et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad
Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud
ibi
13:7 et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam
illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset
13:8 et factum est verbum Domini ad me dicens
13:9 haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et
superbiam Hierusalem multam
13:10 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in
pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et
adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est
13:11 sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi
omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in
populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt
13:12 dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel
omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia
omnis laguncula implebitur vino
13:13 et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes
habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super
thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem
ebrietate
13:14 et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter
ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam
eos
13:15 audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus
est
13:16 date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam
offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet
eam in umbram mortis et in caliginem
13:17 quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a
facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia
captus est grex Domini
13:18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de
capite vestro corona gloriae vestrae
13:19 civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est
omnis Iudaea transmigratione perfecta
13:20 levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est
grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
13:21 quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et
erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi
mulierem parturientem
13:22 quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter
multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae
sunt plantae tuae
13:23 si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas
et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum
13:24 et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto
13:25 haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita
es mei et confisa es in mendacio
13:26 unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit
ignominia tua
13:27 adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super
colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non
mundaberis post me usquequo adhuc
14:1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis
14:2 luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra
et clamor Hierusalem ascendit
14:3 maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non
invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti
et operuerunt capita sua
14:4 propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi
sunt agricolae operuerunt capita sua
14:5 nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba
14:6 et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones
defecerunt oculi eorum quia non erat herba
14:7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen
tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus
14:8 expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare
quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum
14:9 quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare
tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne
derelinquas nos
14:10 haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et
non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et
visitabit peccata eorum
14:11 et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum
14:12 cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint
holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et
peste ego consumam eos
14:13 et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis
gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco
isto
14:14 et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo
non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem
mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui
prophetant vobis
14:15 ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo
quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in
gladio et fame consumentur prophetae illi
14:16 et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae
fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii
et filiae eorum et effundam super eos malum suum
14:17 et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per
noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est
virgo filia populi mei plaga pessima vehementer
14:18 si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in
civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in
terram quam ignorabant
14:19 numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua
quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem
et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio
14:20 cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum
quia peccavimus tibi
14:21 ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis
contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum
nobiscum
14:22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt
dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim
fecisti omnia haec
15:1 et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non
est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur
15:2 quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec dicit
Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad
famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem
15:3 et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad
occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae
ad devorandum et dissipandum
15:4 et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter Manassem
filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in Hierusalem
15:5 quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te
aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
15:6 tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum
meam super te et interficiam te laboravi rogans
15:7 et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et perdidi
populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi
15:8 multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris induxi eis
super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates
repente terrorem
15:9 infirmata est quae peperit septem defecit anima eius occidit ei sol
cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius in gladium
dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus
15:10 vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum discordiae
in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes
maledicunt mihi
15:11 dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non occurri tibi
in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum
15:12 numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes
15:13 divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in
omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
15:14 et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus
est in furore meo super vos ardebit
15:15 tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui
persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam
sustinui pro te obprobrium
15:16 inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum
tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen
tuum super me Domine Deus exercituum
15:17 non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae
solus sedebam quoniam comminatione replesti me
15:18 quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis
rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium
15:19 propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te et ante
faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris
convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos
15:20 et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt
adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam
dicit Dominus
15:21 et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium
16:1 et factum est verbum Domini ad me dicens
16:2 non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto
16:3 quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in
loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et super patres eorum
de quorum stirpe sunt nati in terra hac
16:4 mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur
in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur
et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae
16:5 haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas
ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto
dicit Dominus misericordiam et miserationes
16:6 et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque
plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis
16:7 et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo
et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre
16:8 et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et
bibas
16:9 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego auferam de
loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem
laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae
16:10 et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi
quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae
iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo
nostro
16:11 dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et
abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me
dereliquerunt et legem meam non custodierunt
16:12 sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim
ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat
16:13 et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres
vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis
requiem
16:14 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra
vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
16:15 sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et
de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in terram suam quam
dedi patribus eorum
16:16 ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos
et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte
et de omni colle et de cavernis petrarum
16:17 quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae a facie
mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
16:18 et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia
contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et
abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
16:19 Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die
tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere
mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit
16:20 numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
16:21 idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum
meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus
17:1 peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino
exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum
17:2 cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum
lignorumque frondentium in montibus excelsis
17:3 sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in
direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis
17:4 et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te
faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in
furore meo usque in aeternum ardebit
17:5 haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit
carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius
17:6 erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum
sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et
inhabitabili
17:7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius
17:8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad
humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit
folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec
aliquando desinet facere fructum
17:9 pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud
17:10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta
viam et iuxta fructum adinventionum suarum
17:11 perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in
dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens
17:12 solium gloriae altitudinis a principio locus sanctificationis
nostrae
17:13 expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt confundentur
recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum
viventium Dominum
17:14 sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus
mea tu es
17:15 ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat
17:16 et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non
desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu
tuo fuit
17:17 non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis
17:18 confundantur qui persequuntur me et non confundar ego paveant illi
et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici
contritione contere eos
17:19 haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per
quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis
Hierusalem
17:20 et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudaea
cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas
17:21 haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare
pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem
17:22 et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne
opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus
vestris
17:23 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt
cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam
17:24 et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per
portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem
sabbati ne faciatis in ea omne opus
17:25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes
sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et
principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur
civitas haec in sempiternum
17:26 et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra
Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes
holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in
domum Domini
17:27 si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne
portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati
succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non
extinguetur
18:1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
18:2 surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
18:3 et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
18:4 et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis
conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut
faceret
18:5 et factum est verbum Domini ad me dicens
18:6 numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel
ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus
Israhel
18:7 repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et
destruam et disperdam illud
18:8 si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum
adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut
facerem ei
18:9 et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud
18:10 si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam
paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
18:11 nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec
dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos
cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias
vestras et studia vestra
18:12 qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et
unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
18:13 ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia
horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
18:14 numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae
erumpentes frigidae et defluentes
18:15 quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes
in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non
trito
18:16 ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum
omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum
18:17 sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non
faciem ostendam eis in die perditionis eorum
18:18 et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non
enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a
propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos
sermones eius
18:19 adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
18:20 numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et
averterem indignationem tuam ab eis
18:21 propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii
fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur
morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio
18:22 audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem
repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt
pedibus meis
18:23 tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne
propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur
fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
19:1 haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a
senioribus populi et a senioribus sacerdotum
19:2 et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum portae
Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
19:3 et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores Hierusalem
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam adflictionem
super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures eius
19:4 eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et
libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et
reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium
19:5 et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in
holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec ascenderunt in
cor meum
19:6 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus
iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis
19:7 et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et
subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli
et bestiis terrae
19:8 et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui
praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga eius
19:9 et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum
et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in
qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum
19:10 et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum
19:11 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum
istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest
ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus
ad sepeliendum
19:12 sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius ut ponam
civitatem istam sicut Thofeth
19:13 et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth
inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae
caeli et libaverunt libamina diis alienis
19:14 venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad
prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum
19:15 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam super
civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala quae locutus sum
adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones
meos
20:1 et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat
princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos
20:2 et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum
quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini
20:3 cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et
dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed
Pavorem undique
20:4 quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes
amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt
et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem
et percutiet eos gladio
20:5 et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius
omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum
eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem
20:6 tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in
captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu
et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
20:7 seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti
factus sum in derisum tota die omnes subsannant me
20:8 quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito
et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die
20:9 et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et
factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus
meis et defeci ferre non sustinens
20:10 audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu
persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei
et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus
adversus eum et consequamur ultionem ex eo
20:11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui
persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non
intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur
20:12 et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor
videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
20:13 cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de
manu malorum
20:14 maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea
non sit benedicta
20:15 maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi
puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum
20:16 sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non
paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano
20:17 qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum
et vulva eius conceptus aeternus
20:18 quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et
consumerentur in confusione dies mei
21:1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum
rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae
sacerdotem dicens
21:2 interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis
proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia
mirabilia sua et recedat a nobis
21:3 et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae
21:4 haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa belli quae
in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis
et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in
medio civitatis huius
21:5 et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore
et in indignatione et in ira grandi
21:6 et percutiam habitatores civitatis huius homines et bestiae
pestilentia magna morientur
21:7 et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos eius et
populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et
fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum
et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et
non movebitur neque parcet nec miserebitur
21:8 et ad populum hunc dices haec dicit Dominus ecce ego do coram vobis
viam vitae et viam mortis
21:9 qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui
autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet
et erit ei anima sua quasi spolium
21:10 posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in
bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni
21:11 et domui regis Iuda audite verbum Domini
21:12 domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et eruite vi
oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio
mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum
vestrorum
21:13 ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris ait
Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras
21:14 et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit
Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu
eius
22:1 haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi
verbum hoc
22:2 et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David
tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas
22:3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi
oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite
contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne
effundatis in loco isto
22:4 si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas
domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et
ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
22:5 quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit
Dominus quia in solitudinem erit domus haec
22:6 quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput
Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles
22:7 et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et
succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem
22:8 et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet
unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
22:9 et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et
adoraverint deos alienos et servierint eis
22:10 nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum
qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis
suae
22:11 quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui
regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non
revertetur huc amplius
22:12 sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non
videbit amplius
22:13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in
iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei
22:14 qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui
aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide
22:15 numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non
comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei
22:16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo
quia cognovit me dicit Dominus
22:17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem
fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis
22:18 propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iuda
non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae
domine et vae inclite
22:19 sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas
Hierusalem
22:20 ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad
transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
22:21 locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam haec est
via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam
22:22 omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem
ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
22:23 quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti
cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis
22:24 vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim
regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum
22:25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu quorum tu
formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu
Chaldeorum
22:26 et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in
qua nati non estis ibique moriemini
22:27 et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc
non revertentur
22:28 numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas
absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti
in terram quam ignoraverunt
22:29 terra terra terra audi sermonem Domini
22:30 haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus
suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super
solium David et potestatem habeat ultra in Iuda
23:1 vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae
dicit Dominus
23:2 ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui pascunt
populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non
visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum
ait Dominus
23:3 et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas
eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et
multiplicabuntur
23:4 et suscitabo super eos pastores et pascent eos non formidabunt
ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero dicit Dominus
23:5 ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et
regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra
23:6 in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter
et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster
23:7 propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicent ultra
vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
23:8 sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israhel de
terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc et
habitabunt in terra sua
23:9 ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt
omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino
a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius
23:10 quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit
terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et
fortitudo eorum dissimilis
23:11 propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni
malum eorum ait Dominus
23:12 idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim
et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum
ait Dominus
23:13 et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in Baal et
decipiebant populum meum Israhel
23:14 et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter
mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur
unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores
eius quasi Gomorra
23:15 propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego
cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est
egressa pollutio super omnem terram
23:16 haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui
prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de
ore Domini
23:17 dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis
et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super
vos malum
23:18 quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem
eius quis consideravit verbum illius et audivit
23:19 ecce turbo dominicae indignationis egredietur et tempestas
erumpens super caput impiorum veniet
23:20 non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat
cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius
23:21 non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad eos et
ipsi prophetabant
23:22 si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo
meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus
suis
23:23 putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longe
23:24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit
Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus
23:25 audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo
mendacium atque dicentes somniavi somniavi
23:26 usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et
prophetantium seductiones cordis sui
23:27 qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter
somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt
patres eorum nominis mei propter Baal
23:28 propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem
meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus
23:29 numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi
malleus conterens petram
23:30 propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur verba mea
unusquisque a proximo suo
23:31 ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas suas et
aiunt dicit Dominus
23:32 ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui
narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in
miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil
profuerunt populo huic dicit Dominus
23:33 si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos
dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam
quippe vos dicit Dominus
23:34 et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo
super virum illum et super domum eius
23:35 haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid
respondit Dominus et quid locutus est Dominus
23:36 et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique
sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei
nostri
23:37 haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid
locutus est Dominus
23:38 si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit Dominus quia
dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere
onus Domini
23:39 propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos et
civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea
23:40 et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam
quae numquam oblivione delebitur
24:1 ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante
templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis
Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et
inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem
24:2 calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi
temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quae comedi non
poterant eo quod essent malae
24:3 et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus
bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod
sint malae
24:4 et factum est verbum Domini ad me dicens
24:5 haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam
transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in
bonum
24:6 et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in
terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non
evellam
24:7 et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in
populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo
24:8 et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae
haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius et
reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in
terra Aegypti
24:9 et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in
obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in
universis locis ad quos eieci eos
24:10 et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de
terra quam dedi eis et patribus eorum
25:1 verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae in anno
quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus
Nabuchodonosor regis Babylonis
25:2 quae locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda et ad
universos habitatores Hierusalem dicens
25:3 a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc
iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et
locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis
25:4 et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas consurgens
diluculo mittensque et non audistis neque inclinastis aures vestras ut
audiretis
25:5 cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis
cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis
et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum
25:6 et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos
neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non
adfligam vos
25:7 et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis
in operibus manuum vestrarum in malum vestrum
25:8 propterea haec dicit Dominus exercituum pro eo quod non audistis
verba mea
25:9 ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait
Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos
super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes
quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem
et in sibilum et in solitudines sempiternas
25:10 perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et
vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae
25:11 et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et
servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis
25:12 cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem
Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super
terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas
25:13 et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum
contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit
Hieremias adversum omnes gentes
25:14 quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges magni et
reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum
25:15 quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini
furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas
ego mittam te
25:16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego
mittam inter eos
25:17 et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad
quas misit me Dominus
25:18 Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus
eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in
maledictionem sicut est dies ista
25:19 Pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni
populo eius
25:20 et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et
cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et
reliquiis Azoti
25:21 Idumeae et Moab et filiis Ammon
25:22 et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus
terrae insularum qui sunt trans mare
25:23 et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam
25:24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis qui
habitant in deserto
25:25 et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Aelam et cunctis
regibus Medorum
25:26 et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra
fratrem suum et omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt et rex
Sesach bibet post eos
25:27 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite
et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem
ego mittam inter vos
25:28 cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos
haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis
25:29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio
adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes
gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus
exercituum
25:30 et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos
Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam
rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur
adversus omnes habitatores terrae
25:31 pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium Domino cum
gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit
Dominus
25:32 haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente
in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae
25:33 et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad
summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in
sterquilinium super faciem terrae iacebunt
25:34 ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates
gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes
vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa
25:35 et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis
25:36 vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit
Dominus pascuam eorum
25:37 et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini
25:38 dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in
desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini
26:1 in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est
verbum istud a Domino dicens
26:2 haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes
civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos
sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum
26:3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et
paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum
eorum
26:4 et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut
ambuletis in lege mea quam dedi vobis
26:5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad
vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis
26:6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem
cunctis gentibus terrae
26:7 et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam
loquentem verba haec in domo Domini
26:8 cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei
Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes
et prophetae et omnis populus dicens morte morietur
26:9 quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus
haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus
est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini
26:10 et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo
regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae
26:11 et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem
populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum
civitatem istam sicut audistis auribus vestris
26:12 et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens
Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc
omnia verba quae audistis
26:13 nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite
vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est
adversum vos
26:14 ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et
rectum est in oculis vestris
26:15 verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem
innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et
habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in
auribus vestris omnia verba haec
26:16 et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas
non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri
locutus est ad nos
26:17 surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem
coetum populi loquentes
26:18 Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae
et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion
quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus
in excelsa silvarum
26:19 numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda
numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et
paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus
malum grande contra animas nostras
26:20 fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de
Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram
hanc iuxta universa verba Hieremiae
26:21 et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba
haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit
fugitque et ingressus est Aegyptum
26:22 et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et
viros cum eo in Aegyptum
26:23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim
et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi
ignobilis
26:24 igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non
traderetur in manu populi et interficerent eum
27:1 in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est
verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens
27:2 haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas
in collo tuo
27:3 et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum
Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui
venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda
27:4 et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros
27:5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae
in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui
placuit in oculis meis
27:6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor
regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant
illi
27:7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec
veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et
reges magni
27:8 gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi
Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis
Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam
ait Dominus donec consumam eos in manu eius
27:9 vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores
et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis
27:10 quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra
vestra et eiciant vos et pereatis
27:11 porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis
et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et
habitabit in ea
27:12 et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba haec
dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et
populo eius et vivetis
27:13 quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut
locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis
27:14 nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi
Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
27:15 quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo
mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae qui
vaticinantur vobis
27:16 et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit
Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis
dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium
enim prophetant vobis
27:17 nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare
datur haec civitas in solitudinem
27:18 et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino
exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et
in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem
27:19 quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad
bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac
27:20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret
Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes
optimates Iuda et Hierusalem
27:21 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa quae
derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem
27:22 in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis
suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto
28:1 et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda
in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta
de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens
28:2 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum regis
Babylonis
28:3 adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia
vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et
transtulit ea in Babylonem
28:4 et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem
Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait
Dominus conteram enim iugum regis Babylonis
28:5 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis
sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini
28:6 et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus
verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis
transmigratio de Babylone ad locum istum
28:7 verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in
auribus universi populi
28:8 prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt
super terras multas et super regna magna de proelio et de adflictione et
de fame
28:9 propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur
propheta quem misit Dominus in veritate
28:10 et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae et
confregit eam
28:11 et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus
sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos
dierum de collo omnium gentium
28:12 et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum
Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo
Hieremiae prophetae dicens
28:13 vade et dices Ananiae haec dicit Dominus catenas ligneas
contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
28:14 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum ferreum
posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor
regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei
28:15 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non
misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
28:16 idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie terrae hoc anno
morieris adversum Dominum enim locutus es
28:17 et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo
29:1 et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de
Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad
prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de
Hierusalem in Babylonem
29:2 postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et
principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem
29:3 in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos misit
Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens
29:4 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni transmigrationi
quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
29:5 aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum
eorum
29:6 accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris
uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et
multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
29:7 et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate
pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
29:8 haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant
prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne
adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis
29:9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos
dicit Dominus
29:10 quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone
septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum
ut reducam vos ad locum istum
29:11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus
cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam
29:12 et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos
29:13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde
vestro
29:14 et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et
congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli
vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos
feci
29:15 quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone
29:16 quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et
ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non sunt
egressi vobiscum in transmigrationem
29:17 haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem
et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo quod
pessimae sint
29:18 et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos
in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et
in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos
29:19 eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per
servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis
dicit Dominus
29:20 vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de
Hierusalem in Babylonem
29:21 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium Culia et
ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter
ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet
eos in oculis vestris
29:22 et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est
in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos
frixit rex Babylonis in igne
29:23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt in
uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter
quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus
29:24 et ad Semeiam Neelamiten dices
29:25 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in
nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam
filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens
29:26 Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis dux in
domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum
in nervum et in carcerem
29:27 et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat
vobis
29:28 quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est
aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum
eorum
29:29 legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae
prophetae
29:30 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
29:31 mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad
Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi
eum et fecit vos confidere in mendacio
29:32 idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam
Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi
huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia
praevaricationem locutus est adversum Dominum
30:1 hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
30:2 haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae
locutus sum ad te in libro
30:3 ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem
populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam
dedi patribus eorum et possidebunt eam
30:4 et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam
30:5 quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non
est pax
30:6 interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis
viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae
facies in auruginem
30:7 vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque
tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur
30:8 et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de
collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius
alieni
30:9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis
30:10 tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas
Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra
captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et
non erit quem formidet
30:11 quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim
consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non
faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi
videaris innoxius
30:12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua
30:13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum
utilitas non est tibi
30:14 omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim
inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem
iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua
30:15 quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus
propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi
30:16 propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes
tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque
praedatores tuos dabo in praedam
30:17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit
Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat
requirentem
30:18 haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum
Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo
et templum iuxta ordinem suum fundabitur
30:19 et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et
non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur
30:20 et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me
permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum
30:21 et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et
adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum
ut adpropinquet mihi ait Dominus
30:22 et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
30:23 ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite
impiorum conquiescet
30:24 non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat
cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea
31:1 in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus
Israhel et ipsi erunt mihi in populum
31:2 haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui
remanserat gladio vadet ad requiem suam Israhel
31:3 longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo
adtraxi te miserans
31:4 rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel adhuc
ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium
31:5 adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt plantantes
et donec tempus veniat non vindemiabunt
31:6 quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite
et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum
31:7 quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et hinnite
contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum
tuum reliquias Israhel
31:8 ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab
extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et
pariens simul coetus magnus revertentium huc
31:9 in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per
torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum
Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est
31:10 audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt
et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut
pastor gregem suum
31:11 redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris
31:12 et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini
super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque
anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient
31:13 tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam
luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo
31:14 et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis
meis adimplebitur ait Dominus
31:15 haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus
et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis
quia non sunt
31:16 haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a
lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra
inimici
31:17 et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad
terminos suos
31:18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus
sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus
Deus meus
31:19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam
ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam
sustinui obprobrium adulescentiae meae
31:20 si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo
locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera
mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus
31:21 statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in
viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad
civitates tuas istas
31:22 usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus
novum super terram femina circumdabit virum
31:23 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent verbum
istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero captivitatem eorum
benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons sanctus
31:24 et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae
et minantes greges
31:25 quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi
31:26 ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis
mihi
31:27 ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israhel et domum
Iuda semine hominis et semine iumentorum
31:28 et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et
dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut
aedificem et plantem ait Dominus
31:29 in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et
dentes filiorum obstipuerunt
31:30 sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui
comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius
31:31 ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel et domui
Iuda foedus novum
31:32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua
adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod
irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus
31:33 sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos
dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum
scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
31:34 et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens
cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad
maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum
non ero memor amplius
31:35 haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et
stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius
Dominus exercituum nomen illi
31:36 si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen
Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus
31:37 haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et
investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen
Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus
31:38 ecce dies veniunt dicit Dominus et aedificabitur civitas Domino a
turre Ananehel usque ad portam Anguli
31:39 et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem
Gareb et circuibit Goatha
31:40 et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis
usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis
sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum
32:1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo
Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor
32:2 tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias
propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda
32:3 clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens quare vaticinaris
dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis
Babylonis et capiet eam
32:4 et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur
in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius
oculos illius videbunt
32:5 et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait
Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum
habebitis
32:6 et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens
32:7 ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme
tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate
ut emas
32:8 et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad
vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth
in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut
possideas intellexi autem quod verbum Domini esset
32:9 et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth et
adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos
32:10 et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi
argentum in statera
32:11 et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et
signa forinsecus
32:12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae in
oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in
libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio
carceris
32:13 et praecepi Baruch coram eis dicens
32:14 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos
librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones
illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis
32:15 haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc
possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista
32:16 et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch
filio Neri dicens
32:17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile
omne verbum
32:18 qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in
sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum
nomen tibi
32:19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti
sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias
suas et secundum fructum adinventionum eius
32:20 qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc
et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies haec
32:21 et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in signis et in
portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno
32:22 et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum ut dares
eis terram fluentem lacte et melle
32:23 et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt voci tuae
et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent non
fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec
32:24 ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut capiatur et
urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a facie
gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut
ipse tu cernis
32:25 et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes
cum urbs data sit in manu Chaldeorum
32:26 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
32:27 ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi difficile erit
omne verbum
32:28 propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in
manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam
32:29 et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent
eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant
Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me
32:30 erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum in
oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui usque nunc exacerbant
me in opere manuum suarum dicit Dominus
32:31 quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec
a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de
conspectu meo
32:32 propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam fecerunt
ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et
sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem
32:33 et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et
erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam
32:34 et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut
polluerent eam
32:35 et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut
initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec
ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum
deducerent Iudam
32:36 et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad civitatem
hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio
et in fame et in peste
32:37 ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in
furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad
locum istum et habitare eos faciam confidenter
32:38 et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
32:39 et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus
et bene sit eis et filiis eorum post eos
32:40 et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et
timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me
32:41 et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra
ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea
32:42 quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne
malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos
32:43 et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod
deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et data sit in manu
Chaldeorum
32:44 agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum
et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in
civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus
campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam
captivitatem eorum ait Dominus
33:1 et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus
esset in atrio carceris dicens
33:2 haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et
paraturus Dominus nomen eius
33:3 clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae
nescis
33:4 quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad
domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium
33:5 venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus
hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens
faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum
33:6 ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et
revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
33:7 et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et
aedificabo eos sicut a principio
33:8 et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et
propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et
spreverunt me
33:9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem
cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum
eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam
ego faciam ei
33:10 haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis
esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et
foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore
et absque pecore
33:11 vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox
dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in
aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam
enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus
33:12 haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto
absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum
33:13 in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in
civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu
Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum
numerantis ait Dominus
33:14 ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod
locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda
33:15 in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen
iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra
33:16 in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit
confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster
33:17 quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat
super thronum domus Israhel
33:18 et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui
offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas
cunctis diebus
33:19 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
33:20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et
pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo
33:21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit
ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri
mei
33:22 sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris
sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos
33:23 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
33:24 numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae
cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum
despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis
33:25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges
caelo et terrae non posui
33:26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam
de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim
conversionem eorum et miserebor eis
34:1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor
rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae quae
erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra
Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens
34:2 haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad Sedeciam regem
Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc
in manu regis Babylonis et succendet eam igni
34:3 et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in
manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os
eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis
34:4 attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit Dominus ad
te non morieris in gladio
34:5 sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum
priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine plangent te
quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
34:6 et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa
verba haec in Hierusalem
34:7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra
omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et contra Azeca
haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae
34:8 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex
Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans
34:9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam
hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in
Iudaeo et fratre suo
34:10 audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant
pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam
suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et
dimiserunt
34:11 et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas
quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas
34:12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens
34:13 haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum patribus
vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens
34:14 cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum
hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a
te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem
suam
34:15 et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis
meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis
pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super
eam
34:16 et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis
unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut
essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi
et ancillae
34:17 propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis
libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego
praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo
vos in commotionem cunctis regnis terrae
34:18 et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt
verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem
ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius
34:19 principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et
omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli
34:20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium
animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et
bestiis terrae
34:21 et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum
suorum et in manu quaerentium animam eorum et in manu exercituum regis
Babylonis qui recesserunt a vobis
34:22 ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc
et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et
civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator
35:1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim
filii Iosiae regis Iuda dicens
35:2 vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in
domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum
35:3 et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et fratres
eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum
35:4 et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan
filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum
super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli
35:5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et
calices et dixi ad eos bibite vinum
35:6 qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater
noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri
usque in sempiternum
35:7 et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non
plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus
vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos
peregrinamini
35:8 oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus
quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris
nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
35:9 et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et
sementem non habuimus
35:10 sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus iuxta omnia
quae praecepit nobis Ionadab pater noster
35:11 cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram
nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus
Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem
35:12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
35:13 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic viris Iuda
et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut
oboediatis verbis meis dicit Dominus
35:14 praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis
suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia
oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane
consurgens et loquens et non oboedistis mihi
35:15 misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo
mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona
facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et
habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non
inclinastis aurem vestram neque audistis me
35:16 firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris
sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi
35:17 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego adduco
super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem
quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non
audierunt vocavi illos et non responderunt mihi
35:18 domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris
vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae
praecepit vobis
35:19 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non deficiet
vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus
36:1 et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum
est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens
36:2 tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum
tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua
locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc
36:3 si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere
eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati
et peccato eorum
36:4 vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit Baruch ex
ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine
libri
36:5 et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo
ingredi domum Domini
36:6 ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo
verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii insuper et
audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges eis
36:7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur
unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam
locutus est Dominus adversum populum hunc
36:8 et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat ei
Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini
36:9 factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in
mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in
Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda
in Hierusalem
36:10 legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini in
gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiori in
introitu portae novae domus Domini audiente omni populo
36:11 cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan omnes
sermones Domini ex libro
36:12 descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce ibi omnes
principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae et Elnathan
filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiae et
universi principes
36:13 et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch
ex volumine in auribus populi
36:14 miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae
filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente
populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen
in manu sua et venit ad eos
36:15 et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris et legit
Baruch in auribus eorum
36:16 igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad
proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones
istos
36:17 et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti
omnes sermones istos ex ore eius
36:18 dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me
omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento
36:19 et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias
et nemo sciat ubi sitis
36:20 et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt
in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente rege omnes
sermones
36:21 misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud de
gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis
principibus qui stabant circa regem
36:22 rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat
arula coram eo plena prunis
36:23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit illud
scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super arulam donec
consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
36:24 et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi
eius qui audierunt universos sermones istos
36:25 verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt regi ne
conbureret librum et non audivit eos
36:26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio
Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et
Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus
36:27 et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex
volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens
36:28 rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores
qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex Iuda
36:29 et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu conbusisti
volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet
rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem
et iumentum
36:30 propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non erit ex
eo qui sedeat super solium David et cadaver eius proicietur ad aestum
per diem et ad gelu per noctem
36:31 et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius
iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et
super viros Iuda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt
36:32 Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio
Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes sermones libri
quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt sermones
multo plures quam ante fuerant
37:1 et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim
quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda
37:2 et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae verbis Domini
quae locutus est in manu Hieremiae prophetae
37:3 et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium
Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum
Deum nostrum
37:4 Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant
eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Aegyptum
et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium
recesserunt ab Hierusalem
37:5 et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens
37:6 haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos
ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis
in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum
37:7 et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient
eam et incendent igni
37:8 haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes
abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt
37:9 sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur
adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de
tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni
37:10 ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter
exercitum Pharaonis
37:11 egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et
divideret ibi possessionem in conspectu civium
37:12 cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portae per
vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et adprehendit
Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis
37:13 et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non
audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad
principes
37:14 quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt
in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat
super carcerem
37:15 itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et
sedit ibi Hieremias diebus multis
37:16 mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua
abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et
ait in manu regis Babylonis traderis
37:17 et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis
tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris
37:18 ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non
veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc
37:19 nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in
conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi
37:20 praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo
carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec
consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo
carceris
38:1 audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius Phassur
et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones quos
Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens
38:2 haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur
gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit
anima eius sospes et vivens
38:3 haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas haec in manu exercitus
regis Babylonis et capiet eam
38:4 et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de
industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in
civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec
siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum
38:5 et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas
est regem vobis quicquam negare
38:6 tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii
Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in
funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias
in caenum
38:7 audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo
regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta
Beniamin
38:8 et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem
dicens
38:9 domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt
contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame
non sunt enim panes ultra in civitate
38:10 praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle tecum hinc
triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur
38:11 adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis
quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae
conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos
38:12 dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres pannos et
haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit
ergo Hieremias sic
38:13 et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit
autem Hieremias in vestibulo carceris
38:14 et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium
tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego
te sermonem ne abscondas a me aliquid
38:15 dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non
interficies me et si consilium tibi dedero non me audies
38:16 iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui
fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu
virorum istorum qui quaerunt animam tuam
38:17 et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima
tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua
38:18 si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas
haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de
manu eorum
38:19 et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Iudaeos
qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant
mihi
38:20 respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem Domini
quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua
38:21 quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus
38:22 ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur
ad principes regis Babylonis et ipsae dicent seduxerunt te et
praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et
lubrico pedes tuos et recesserunt a te
38:23 et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et non
effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem
hanc conburet igni
38:24 dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec et non
morieris
38:25 si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad
te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos
et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex
38:26 dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci
iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
38:27 venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum
et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et
cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum
38:28 mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo
capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem
39:1 anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex
Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam
39:2 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est
civitas
39:3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in
porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel
Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis
39:4 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores
fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per
portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti
39:5 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt
Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad
Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et
locutus est ad eum iudicia
39:6 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius
et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
39:7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur
in Babylonem
39:8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et
murum Hierusalem subverterunt
39:9 et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui
transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit
Nabuzardan magister militum in Babylonem
39:10 et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan
magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die
illa
39:11 praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia
Nabuzardan magistro militiae dicens
39:12 tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias
sed ut voluerit sic facies ei
39:13 misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et
Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis
Babylonis
39:14 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et
tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et
habitaret in populo
39:15 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in
vestibulo carceris dicens
39:16 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem
hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa
39:17 et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus
virorum quos tu formidas
39:18 sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua
in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus
40:1 sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a
Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in
medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in
Babylonem
40:2 tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus
tuus locutus est malum hoc super locum istum
40:3 et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino
et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic
40:4 nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis
si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos
super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce
omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut
vadas illuc perge
40:5 et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii
Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum
eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit
quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum
40:6 venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et
habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra
40:7 cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant
per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis
Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres
et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in
Babylonem
40:8 venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et
Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii
Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri
eorum
40:9 et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus
eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite
regi Babylonis et bene erit vobis
40:10 ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui
mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et
condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis
40:11 sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in
Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis
reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium
Ahicam filii Saphan
40:12 reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae
profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et
collegerunt vinum et messem multam nimis
40:13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui
dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
40:14 et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel
filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias
filius Ahicam
40:15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat
loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne
interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt
ad te et peribunt reliquiae Iuda
40:16 et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere
verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel
41:1 et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii
Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad
Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in
Masphat
41:2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum
eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et
interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae
41:3 omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos
qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel
41:4 secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente
41:5 venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri
rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in
manu ut offerrent in domo Domini
41:6 egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat
incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite
ad Godoliam filium Ahicam
41:7 qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismahel filius
Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo
41:8 decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel
noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et
olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis
41:9 lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos
percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa
regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis
41:10 et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in
Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos
commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit
eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon
41:11 audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum
qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae
41:12 et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum
Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in
Gabaon
41:13 cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium
Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt
41:14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat
reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
41:15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie
Iohanan et abiit ad filios Ammon
41:16 tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui
erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio
Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes
viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de
Gabaon
41:17 et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est iuxta
Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum
41:18 a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismahel
filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex Babylonis
in terra Iuda
42:1 et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius Caree
et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum
42:2 dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu
tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis
quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur
42:3 et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et
verbum quod faciamus
42:4 dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad
Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque
responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam
42:5 et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis
veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus
Deus tuus ad nos sic faciemus
42:6 sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus
te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri
42:7 cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad
Hieremiam
42:8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui
erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum
42:9 et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem misistis me
ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
42:10 si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non
destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod
feci vobis
42:11 nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis
nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam
vos et eruam de manu eius
42:12 et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos
faciam in terra vestra
42:13 si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus
vocem Domini Dei nostri
42:14 dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non
videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non
sustinebimus et ibi habitabimus
42:15 propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut
ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis
42:16 gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti
et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi
moriemini
42:17 omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum
et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis
remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos
42:18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus
est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic
conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et
eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium
et nequaquam ultra videbitis locum istum
42:19 verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum
scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
42:20 quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum
Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta
omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et
faciemus
42:21 et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri
super universis pro quibus misit me ad vos
42:22 nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini
in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi
43:1 factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum
universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus
eorum ad illos omnia verba haec
43:2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri
superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus
Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc
43:3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat nos in
manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem
43:4 et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum
et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda
43:5 sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum
universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad
quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
43:6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam
reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii
Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriae
43:7 et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci Domini et
venerunt usque ad Tafnas
43:8 et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens
43:9 sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quae est
sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris
iudaeis
43:10 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce
ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et
ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium
suum super eos
43:11 veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte et quos
in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
43:12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et
captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor
pallio suo et egredietur inde in pace
43:13 et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et
delubra deorum Aegypti conburet igni
44:1 verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Iudaeos qui habitant
in terra Aegypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in
terra Fatures dicens
44:2 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vos vidistis omne malum
istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et ecce
sunt desertae hodie et non est in eis habitator
44:3 propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et
irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi
et vos et patres vestri
44:4 et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens
mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam odi
44:5 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a
malis suis et non sacrificarent diis alienis
44:6 et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in
civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem et versae sunt in solitudinem
et vastitatem secundum diem hanc
44:7 et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel quare vos
facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et
mulier parvulus et lactans de medio Iudae nec relinquatur vobis quicquam
residuum
44:8 provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis
alienis in terra Aegypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et
dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus
terrae
44:9 numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iuda et
mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum quae fecerunt
in terra Iuda et in regionibus Hierusalem
44:10 non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non
ambulaverunt in lege et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et
coram patribus vestris
44:11 ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono
faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam
44:12 et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut
ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in
terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad
maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in
miraculum et in maledictionem et in obprobrium
44:13 et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super
Hierusalem in gladio et in fame et in peste
44:14 et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum
qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et revertantur in terram
Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non
revertentur nisi qui fugerint
44:15 responderunt autem Hieremiae omnes viri scientes quod
sacrificarent uxores eorum diis alienis et universae mulieres quarum
stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Aegypti
in Fatures dicens
44:16 sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex
te
44:17 sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut
sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et
patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in
plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque
non vidimus
44:18 ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginae caeli et libare ei
libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus
44:19 quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei libamina
numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba
libandi
44:20 et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et adversum
mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum dicens
44:21 numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Iuda et
in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes
vestri et populus terrae horum recordatus est Dominus et ascendit super
cor eius
44:22 et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum
vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra
vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit
habitator sicut est dies haec
44:23 propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et
non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in
testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec
sicut est dies haec
44:24 dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres
audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra Aegypti
44:25 haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et uxores
vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes
faciamus vota nostra quae vovimus ut sacrificemus Reginae caeli et
libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea
44:26 ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra
Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam
ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis vivit
Dominus Deus in omni terra Aegypti
44:27 ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et
consumentur omnes viri Iuda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame
donec penitus consumantur
44:28 et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in terram
Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram
Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an illorum
44:29 et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco
isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum
44:30 haec dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Aegypti
in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius sicut
tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
inimici sui et quaerentis animam eius
45:1 verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri
cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim
filii Iosiae regis Iuda dicens
45:2 haec dicit Dominus Deus Israhel ad te Baruch
45:3 dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo
laboravi in gemitu meo et requiem non inveni
45:4 haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi ego
destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc
45:5 et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam
malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem
in omnibus locis ad quaecumque perrexeris
46:1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes
46:2 ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui
erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor
rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda
46:3 praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum
46:4 iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas
induite vos loricis
46:5 quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum
caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
46:6 non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta
flumen Eufraten victi sunt et ruerunt
46:7 quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum
intumescunt gurgites eius
46:8 Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur
fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et
habitatores eius
46:9 ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes
Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes
sagittas
46:10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat
vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et
inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra
aquilonis iuxta flumen Eufraten
46:11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra
multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
46:12 audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram
quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt
46:13 verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo
quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram
Aegypti
46:14 adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis
et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae
per circuitum tuum sunt
46:15 quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit
eum
46:16 multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent
surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae
a facie gladii columbae
46:17 vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus
46:18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut
Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
46:19 vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia
Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
46:20 vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone
veniet ei
46:21 mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli
saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies
interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
46:22 vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et
cum securibus venient ei quasi ligna caedentes
46:23 succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest
multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus
46:24 confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis
46:25 dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super
tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos
eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in
eo
46:26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec
habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
46:27 et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce
ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis
suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui
exterreat eum
46:28 et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum
quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam
sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
47:1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra
Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
47:2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi
torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et
habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae
47:3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione
quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres
filios manibus dissolutis
47:4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et
dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis
depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae
47:5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis
earum usquequo concideris
47:6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam
refrigerare et sile
47:7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et
adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi
48:1 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo
quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis
et tremuit
48:2 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum
venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque
te gladius
48:3 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna
48:4 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius
48:5 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in
descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt
48:6 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto
48:7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in
thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem
sacerdotes eius et principes eius simul
48:8 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit
vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus
48:9 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius
desertae erunt et inhabitabiles
48:10 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui
prohibet gladium suum a sanguine
48:11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus
suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit
idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus
48:12 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores
et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et
lagoenas eorum conlident
48:13 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a
Bethel in qua habebat fiduciam
48:14 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum
48:15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes
eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei
48:16 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter
adcurret nimis
48:17 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui
scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus
gloriosus
48:18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam
vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas
48:19 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum
qui evasit dic quid accidit
48:20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate
in Arnon quoniam vastata est Moab
48:21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa
et super Mefath
48:22 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
48:23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
48:24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae
Moab quae longe et quae prope sunt
48:25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus
48:26 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum
Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
48:27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses
eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus
duceris
48:28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et
estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis
48:29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et
arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
48:30 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam
virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere
48:31 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros
muri fictilis lamentantes
48:32 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae
transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et
vindemiam tuam praedo inruit
48:33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et
vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma
cantabit
48:34 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a
Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae
erunt
48:35 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et
sacrificantem diis eius
48:36 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad
viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit
idcirco perierunt
48:37 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis
manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
48:38 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia
contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
48:39 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et
confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu
suo
48:40 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas
suas ad Moab
48:41 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor
fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
48:42 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est
48:43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus
48:44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de
fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum
dicit Dominus
48:45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus
est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et
verticem filiorum tumultus
48:46 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii
tui et filiae tuae in captivitatem
48:47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus
hucusque iudicia Moab
49:1 ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt Israhel
aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et
populus eius in urbibus eius habitavit
49:2 ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super
Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata
filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos
dicit Dominus
49:3 ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath
accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in
transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul
49:4 quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quae
confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me
49:5 ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab
omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu
vestro nec erit qui congreget fugientem
49:6 et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus
49:7 ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra
sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est
sapientia eorum
49:8 fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan
quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius
49:9 si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si
fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
49:10 ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et celari non
poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non
erit
49:11 relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae tuae in me
sperabunt
49:12 quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent
calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris
innocens sed bibens bibes
49:13 quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et
in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes
civitates eius erunt in solitudines sempiternas
49:14 auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est
congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium
49:15 ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter
homines
49:16 arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in
cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum
exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus
49:17 et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et
sibilabit super omnes plagas eius
49:18 sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus
non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
49:19 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem
robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus
quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis
est iste pastor qui resistat vultui meo
49:20 propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et
cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non
deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum
eorum
49:21 a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus
est vocis eius
49:22 ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super
Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris
parturientis
49:23 ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum
audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit
49:24 dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
49:25 quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae
49:26 ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri proelii
conticescent in die illa ait Dominus exercituum
49:27 et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad
49:28 ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor rex
Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate
filios orientis
49:29 tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia
vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos
formidinem in circuitu
49:30 fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor
ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes
49:31 consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem
confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant
49:32 et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in
praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex
omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus
49:33 et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in aeternum non
manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
49:34 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus
Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens
49:35 haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam
summam fortitudinem eorum
49:36 et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis caeli et
ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non
perveniant profugi Aelam
49:37 et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu
quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei
dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos
49:38 et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et principes
ait Dominus
49:39 in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit
Dominus
50:1 verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum
in manu Hieremiae prophetae
50:2 adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate
et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est
Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
50:3 quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius
in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et
moti sunt et abierunt
50:4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii
Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et
Dominum Deum suum quaerent
50:5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur
ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur
50:6 grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos
feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti
sunt cubilis sui
50:7 omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non
peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et
expectationi patrum eorum Domino
50:8 recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et
estote quasi hedi ante greges
50:9 quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem
gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et
inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non
revertetur vacua
50:10 et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait
Dominus
50:11 quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam
quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri
50:12 confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit
vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
50:13 ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem
omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis
plagis eius
50:14 praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis
arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
50:15 clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius
destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de
ea sicut fecit facite ei
50:16 disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore
messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur
et singuli ad terram suam fugient
50:17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex
Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis
50:18 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur
50:19 et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et
Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
50:20 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas
Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius
ero eis quos reliquero
50:21 super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita
dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia
quae praecepi tibi
50:22 vox belli in terra et contritio magna
50:23 quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
50:24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et
adprehensa quoniam Dominum provocasti
50:25 aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam
opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
50:26 venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent
eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec
sit quicquam reliquum
50:27 dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis
quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
50:28 vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut
adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
50:29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum
consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum
opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta
est adversum Sanctum Israhel
50:30 idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri
bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus
50:31 ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit
dies tuus tempus visitationis tuae
50:32 et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et
succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius
50:33 haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et
filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
50:34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio
defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores
Babylonis
50:35 gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad
principes et ad sapientes eius
50:36 gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius
qui timebunt
50:37 gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est
in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui
diripientur
50:38 siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium
est et in portentis gloriantur
50:39 propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in
ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec
extruetur usque ad generationem et generationem
50:40 sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait
Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis
50:41 ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi
consurgent a finibus terrae
50:42 arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox
eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad
proelium contra te filia Babylon
50:43 audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius
angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem
50:44 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem
robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus
quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis
est iste pastor qui resistat vultui meo
50:45 propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum
Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum
nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis
habitaculum eorum
50:46 a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter
gentes auditus est
51:1 haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super
habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum
pestilentem
51:2 et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et
demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die
adflictionis eius
51:3 non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite
parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius
51:4 et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus
eius
51:5 quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino
exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel
51:6 fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite
tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino
vicissitudinem ipse retribuet ei
51:7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino
eius biberunt gentes et ideo commotae sunt
51:8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite
resinam ad dolorem eius si forte sanetur
51:9 curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus
unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium
eius et elevatum est usque ad nubes
51:10 protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus
Domini Dei nostri
51:11 acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum
Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini
est ultio templi sui
51:12 super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate
custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque
locutus est contra habitatores Babylonis
51:13 quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis
tuus pedalis praecisionis tuae
51:14 iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te
hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur
51:15 qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia
sua et prudentia sua extendit caelos
51:16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab
extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris
suis
51:17 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis
conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in
eis
51:18 vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae
peribunt
51:19 non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel
sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
51:20 conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et
disperdam in te regna
51:21 et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum
et ascensorem eius
51:22 et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et
puerum et conlidam in te iuvenem et virginem
51:23 et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te
agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus
51:24 et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum
suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
51:25 ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam
terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo
te in montem conbustionis
51:26 et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta
sed perditus in aeternum eris ait Dominus
51:27 levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate
super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et
Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum
aculeatum
51:28 sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et
universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
51:29 et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra
Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et
inhabitabilem
51:30 cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis
devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt
tabernacula eius contriti sunt vectes eius
51:31 currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut
adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad
summum
51:32 et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri
bellatores conturbati sunt
51:33 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon
quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis
eius
51:34 comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me
quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum
teneritudine mea et eiecit me
51:35 iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio
Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem
51:36 propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et
ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam
eius
51:37 et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo
quod non sit habitator
51:38 simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum
51:39 in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et
dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus
51:40 deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis
51:41 quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae
terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
51:42 ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est
51:43 factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et
deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
51:44 et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de
ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus
Babylonis corruit
51:45 egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam
suam ab ira furoris Domini
51:46 et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur
in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et
iniquitas in terra et dominator super dominatorem
51:47 propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis
et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in
medio eius
51:48 et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis
sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus
51:49 et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de
Babylone cadent occisi in universa terra
51:50 qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini
et Hierusalem ascendat super cor vestrum
51:51 confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia
facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
51:52 propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super
sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
51:53 si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur
suum a me venient vastatores eius ait Dominus
51:54 vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum
51:55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam
et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum
51:56 quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi
sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus
reddens retribuet
51:57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et
magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non
expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
51:58 haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus
suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et
labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt
51:59 verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae
filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto
regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae
51:60 et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super
Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra
Babylonem
51:61 et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et
legeris omnia verba haec
51:62 dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum
ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua
solitudo
51:63 cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et
proicies illum in medio Eufraten
51:64 et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie
adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba
Hieremiae
52:1 filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et
undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia
Hieremiae de Lobna
52:2 et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim
52:3 quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo
proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis
52:4 factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima
mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius
adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam
munitiones in circuitu
52:5 et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae
52:6 mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non
erant alimenta populo terrae
52:7 et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et
exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et
ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt
per viam quae ducit in heremum
52:8 persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt
Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius
diffugit ab eo
52:9 cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in
Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
52:10 et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et
omnes principes Iudae occidit in Reblatha
52:11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum
rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem
mortis eius
52:12 in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus
Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui
stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
52:13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem
et omnem domum magnam igne conbusit
52:14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus
exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae
52:15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in
civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros
de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae
52:16 de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in
vinitores et in agricolas
52:17 columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare
aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne
aes eorum in Babylonem
52:18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et
omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt
52:19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et
mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea
tulit magister militiae
52:20 columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub
basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris
omnium vasorum horum
52:21 de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in
columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro
grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat
52:22 et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque
cubitorum et retiacula et mala granata
52:23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis
circumdabantur
52:24 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam
sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli
52:25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super
viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui
inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat
tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio
civitatis
52:26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem
Babylonis in Reblatha
52:27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in
terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
52:28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo
Iudaeos tria milia et viginti tres
52:29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas
octingentas triginta duas
52:30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan
magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque
omnes ergo animae quattuor milia sescentae
52:31 et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim
regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach
rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit
eum de domo carceris
52:32 et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos
regum qui erant post se in Babylone
52:33 et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo
semper cunctis diebus vitae suae
52:34 et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis
statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae
eius