Vulgata .
Wisdom
1:2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis
qui fidem habent in illum
1:3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus
corripit insipientes
1:4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in
corpore subdito peccatis
1:5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a
cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente
iniquitate
1:6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a
labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius
scrutator est verus et linguae illius auditor
1:7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet
omnia scientiam habet vocis
1:8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet
illum corripiens iudicium
1:9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius
auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
1:10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non
abscondetur
1:11 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a
detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non
ibit os autem quod mentitur occidit animam
1:12 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis
perditionem in operibus manuum vestrarum
1:13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum
1:14 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum
et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in
terra
1:15 iustitia enim inmortalis est
1:16 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes
illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni
sunt qui sunt ex parte illius
2:1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est
tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est
qui agnitus sit reversus ab inferis
2:2 quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus
quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad
commovendum cor nostrum
2:3 quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam
mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut
nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius
adgravata
2:4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam
habebit operum nostrorum
2:5 umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis
nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
2:6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam
in iuventute celeriter
2:7 vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos
temporis
2:8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non
pertranseat luxuria nostra
2:9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et
haec est sors
2:10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani
revereamur canos multi temporis
2:11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim
inutile invenitur
2:12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius
est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in
nos peccata disciplinae nostrae
2:13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
2:14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
2:15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis
vita illius et inmutatae sunt viae eius
2:16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis
nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et
gloriatur patrem Deum se habere
2:17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae
ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
2:18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de
manu contrariorum
2:19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam
illius et probemus patientiam ipsius
2:20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex
sermonibus illius
2:21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum
2:22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae
nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
2:23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae
similitudinis fecit illum
2:24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
2:25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
3:1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum
mortis
3:2 visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio
exitus illorum
3:3 et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
3:4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate
plena est
3:5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit
illos et invenit illos dignos se
3:6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam
accepit illos et in tempore erit respectus illorum
3:7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
3:8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus
illorum in perpetuum
3:9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in
dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
3:10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui
neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
3:11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est
spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
3:12 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
3:13 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata
quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
3:14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec
cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum
et sors in templo Domini acceptissima
3:15 bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat
radix sapientiae
3:16 filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen
exterminabitur
3:17 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine
honore erit novissima senectus illorum
3:18 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die
agnitionis adlocutionem
3:19 nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
4:1 melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria
illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
4:2 cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et
in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium
vincens
4:3 multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria
vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
4:4 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento
commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
4:5 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et
acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
4:6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae
adversus parentes in interrogatione sua
4:7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
4:8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum
conputata cani sunt autem sensus hominibus
4:9 et aetas senectutis vita inmaculata
4:10 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus
est
4:11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio
decipiat animam illius
4:12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia
concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
4:13 consummatus in brevi explevit tempora multa
4:14 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere
illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes
nec ponentes in praecordiis talia
4:15 quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus
in electos illius
4:16 condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius
consummata longam vitam iniusti
4:17 videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit
de illo Deus et quare munierit illum Dominus
4:18 videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
4:19 et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter
mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et
commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et
erunt gementes et memoria illorum periet
4:20 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos
ex adverso iniquitates ipsorum
5:1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se
angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
5:2 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione
insperatae salutis
5:3 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus
gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine
inproperii
5:4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum
sine honore
5:5 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors
illorum est
5:6 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et
sol non est ortus nobis
5:7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias
difficiles viam autem Domini ignoravimus
5:8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit
nobis
5:9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
5:10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum
praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in
fluctibus
5:11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum
itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et
scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc
nullum signum invenitur itineris illius
5:12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer
continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
5:13 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum
nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
5:14 talia dixerunt et peccaverunt
5:15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et
tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui
a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei
praetereuntis
5:16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et
cogitatio illorum apud Altissimum
5:17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini
quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos
5:18 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem
inimicorum
5:19 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum
5:20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem
5:21 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis
terrarum contra insensatos
5:22 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu
nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient
5:23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos
aqua maris et flumina concurrent duriter
5:24 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti
dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et
malignitas evertet sedes potentium
6:1 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
6:2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
6:3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in
turbis nationum
6:4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui
interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
6:5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque
custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
6:6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his
qui praesunt fiet
6:7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta
patientur
6:8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur
magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et
aequaliter cura est illi pro omnibus
6:9 fortioribus autem fortior instat cruciatio
6:10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et
non excidatis
6:11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint
ista invenient quid respondeant
6:12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis
disciplinam
6:13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab
his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
6:14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
6:15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim
illam foribus suis inveniet
6:16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit
propter illam cito erit securus
6:17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se
illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
6:18 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
6:19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum
illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
6:20 incorruptio autem facit esse proximum Deo
6:21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
6:22 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite
sapientiam ut in perpetuum regnetis
6:23 []
6:24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non
abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo
et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
6:25 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit
particeps sapientiae
6:26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex
sapiens populi stabilimentum est
6:27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis
7:1 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno
illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro
7:2 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et
delectamento somni conveniente
7:3 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi
terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
7:4 in involumentis nutritus sum et curis magnis
7:5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
7:6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
7:7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in
me spiritus sapientiae
7:8 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in
conparatione illius
7:9 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in
conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur
argentum in conspectu illius
7:10 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere
illam quoniam inextinguibile est lumen illius
7:11 venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis
honestas per manus illius
7:12 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et
ignorabam quoniam horum omnium mater est
7:13 quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem
illius non abscondo
7:14 infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes
facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati
7:15 mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum
quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator
7:16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et
operum scientiae disciplina
7:17 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam
dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
7:18 initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem
omnium morum mutationes et divisiones temporum
7:19 anni cursus et stellarum dispositiones
7:20 naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes
hominum differentias arborum et virtutes radicum
7:21 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex
docuit me sapientia
7:22 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex
subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum
acutus qui nihil vetat benefacere
7:23 humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia
prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
7:24 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique
et capit propter suam munditiam
7:25 vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis
omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
7:26 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei
maiestatis et imago bonitatis illius
7:27 et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per
nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas
constituit
7:28 neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat
7:29 est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum
dispositionem luci conparata invenitur prior
7:30 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia
8:1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia
suaviter
8:2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi
adsumere et amator factus sum formae illius
8:3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium
Dominus dilexit illam
8:4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius
8:5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae
omnia operatur
8:6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est
artifex
8:7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes
sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus
utilius nihil est in vita hominibus
8:8 et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de
futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum
signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum
8:9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam
communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei
8:10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores
iuvenis
8:11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis
ero et facies principum mirabuntur me
8:12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante
plura manus ori suo inponent
8:13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his
qui post me futuri sunt relinquam
8:14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
8:15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus
et in bello fortis
8:16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet
amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed
laetitiam et gaudium
8:17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam
inmortalitas est in cogitatione sapientiae
8:18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius
honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et
praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut
mihi illam adsumerem
8:19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
8:20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
8:21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det
et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et
deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis
9:1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo
tuo
9:2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a
te facta est
9:3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione
cordis iudicium iudicet
9:4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a
pueris tuis
9:5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et
exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
9:6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo
sapientia tua in nihilum conputabitur
9:7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et
filiarum
9:8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate
habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod
praeparasti ab initio
9:9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum
orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et
quid directum in praeceptis tuis
9:10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede
magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum
sit apud te
9:11 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis
sobrie et custodiet me in sua potentia
9:12 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero
dignus sedium patris mei
9:13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit
cogitare quid velit Dominus
9:14 cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae
nostrae
9:15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem
9:16 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu
sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
9:17 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris
sanctum spiritum tuum de altissimis
9:18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi
placent didicerunt homines
9:19 et per sapientiam sanati sunt
10:1 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus
esset creatus custodivit
10:2 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi
omnia
10:3 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii
fraternitatis deperiit
10:4 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per
contemptibile lignum iustum gubernans
10:5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit
iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem
custodivit
10:6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem
ignem in Pentapoli
10:7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et
incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria
stans figmentum salis
10:8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut
ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam
ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
10:9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
10:10 haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et
ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit
illum in laboribus et conplevit labores illius
10:11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit
10:12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et
certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior
est sapientia
10:13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit
illum descendit cum illo in foveam
10:14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum
regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit
qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
10:15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus
quae illum conprimebant
10:16 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos
in portentis et signis
10:17 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via
mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte
10:18 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
10:19 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum
eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
10:20 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam
laudaverunt pariter
10:21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit
dissertas
11:1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
11:2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis
secretis fixerunt casas
11:3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
11:4 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima
aqua et requies sitis de lapide duro
11:5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
11:6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
11:7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti
iniustis
11:8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis
abundantem aquam insperate
11:9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et
adversarios illorum necares
11:10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam
accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta
paterentur
11:11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus
rex interrogans condemnasti
11:12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur
11:13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria
praeteritorum
11:14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt
Dominum
11:15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem
eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
11:16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod
quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas
inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
11:17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
11:18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem
terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut
audaces leones
11:19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum
spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas
emittentes
11:20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus
per timorem occidere
11:21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab
ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia
mensura et numero et pondere disposuisti
11:22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui
quis resistet
11:23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum
et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
11:24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata
hominum propter paenitentiam
11:25 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti
nec enim odiens aliquid constituisti
11:26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod
a te vocatum non esset conservaretur
11:27 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
12:1 bonus enim spiritus tuus est in omnibus
12:2 propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus
peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
12:3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
12:4 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia
iniusta
12:5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum
hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
12:6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per
manus parentum nostrorum
12:7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium
carior est terra
12:8 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores
exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
12:9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis
saevis aut verbo duro simul exterminare
12:10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans
quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam
non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
12:11 semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam
dabas peccatis illorum
12:12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium
tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut
quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
12:13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut
ostendas quoniam non iniuste iudicasti
12:14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos
perdidisti
12:15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non
debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
12:16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium
Dominus es omnibus te parcere facis
12:17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute
consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
12:18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum
magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
12:19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum
esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in
peccatis paenitentiae
12:20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta
cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint
mutari a malitia
12:21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus
iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
12:22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter
flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis
iudicatur speremus misericordiam
12:23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per
haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
12:24 etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec
quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
12:25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
12:26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei
iudicium experti sunt
12:27 in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes
indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur
videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter
quod et finis condemnationis illis veniet
13:1 vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de
his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque
operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex
13:2 sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum
aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos
putaverunt
13:3 quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator
eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit
13:4 aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis
quoniam qui haec constituit fortior est illis
13:5 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit
horum creator videri
13:6 sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis
errant Deum quaerentes et volentes invenire
13:7 etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum
habent quoniam bona sunt quae videntur
13:8 iterum autem nec his debet ignosci
13:9 si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum
quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
13:10 infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui
appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis
inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus
antiquae
13:11 aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et
huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet
vas utile in conversatione vitae
13:12 reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur
13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et
verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per
scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis
13:14 aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et
rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est
perliniens
13:15 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud
confirmans ferro
13:16 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se
adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
13:17 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens
inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
13:18 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum
rogat et in adiutorium inutilem invocat
13:19 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de
adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in
omnibus est inutilis
14:1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter
facere ligno portante se fragilius lignum invocat
14:2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia
fabricavit sua
14:3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari
viam et inter fluctus semitam firmissimam
14:4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate
aliquis adeat
14:5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam
exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem
liberati sunt
14:6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad
ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat
gubernata
14:7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
14:8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud
quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus
cognominatus est
14:9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
14:10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
14:11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam
creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et
in muscipulum pedibus insipientium
14:12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio
illorum corruptio vitae est
14:13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14:14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis
illorum finis inventus est
14:15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens
imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere
coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
14:16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic
error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur
figmenta
14:17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe
essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem
honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem
colerent sua sollicitudine
14:18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis
eximia diligentia
14:19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua
ut similitudinem in melius figuraret
14:20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus
tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
14:21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut
regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis
inposuerunt
14:22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno
viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
14:23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia
facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
14:24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium
per invidiam occidit aut adulterans contristat
14:25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio
corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
14:26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio
nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
14:27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium
et finis
14:28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt
iniuste aut periurant cito
14:29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes
renoceri se non sperant
14:30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo
adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
14:31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat
semper in iniustorum praevaricationem
15:1 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia
disponens omnia
15:2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si
non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
15:3 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et
virtutem tuam radix est inmortalitatis
15:4 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec
umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
15:5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae
imaginis effigiem sine anima
15:6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt
illos et qui diligunt et qui colunt
15:7 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus
nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum
vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit
usus iudex est figulus
15:8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante
de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est
repetitus debitum animae quem habebat
15:9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi
vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios
imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit
15:10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior
vita illius
15:11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae
operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
15:12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae
conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
15:13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia
fragilia vasa et sculptilia fingit
15:14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi
sunt inimici populi tui et imperantes illi
15:15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque
oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum
neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes
eorum pigri ad ambulandum
15:16 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos
nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
15:17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est
enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi
autem numquam
15:18 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his
aliis sunt deteriora
15:19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
16:1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per
multitudinem bestiarum exterminati sunt
16:2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti
concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis
ortygometram
16:3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa
et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in
brevi inopes facti novam gustaverunt escam
16:4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum
exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici
illorum exterminabantur
16:5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus
perversarum colubrarum exterminabantur
16:6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi
turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis
tuae
16:7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per
te omnium salvatorem
16:8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas
ab omni malo
16:9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est
inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
16:10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes
misericordia enim tua adveniens sanabat illos
16:11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in
altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
16:12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine
sermo qui sanat omnia
16:13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas
mortis et reducis
16:14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit
spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est
16:15 sed tuam manum effugere inpossibile est
16:16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui
flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem
passi et per ignem consummati
16:17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis
valebat vindex est enim orbis iustorum
16:18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad
impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei
iudicio patiuntur persecutionem
16:19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae
terrae nationem exterminaret
16:20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e
caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem
et omnis saporis suavitatem
16:21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes
ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat
convertebatur
16:22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut
scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine
et pluvia coruscans
16:23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus
est
16:24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum
adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te
confidunt
16:25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae
tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
16:26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis
fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint
conservat
16:27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio
solis calefactum tabescebat
16:28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad
benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
16:29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et
disperiet tamquam aqua supervacua
17:1 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc
indisciplinatae animae erraverunt
17:2 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae
vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis
fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
17:3 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis
velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia
perturbati
17:4 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat
quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes
apparentes pavorem illis praestabant
17:5 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum
limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
17:6 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore
percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse
quae videbantur
17:7 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae
correptio cum contumelia
17:8 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab
anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
17:9 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et
serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla
ratione quis effugere posset negantes se videre
17:10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper
enim praesumit saeva conturbata conscientia
17:11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio
cogitationis auxiliorum
17:12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius
causae de qua tormentum praestat
17:13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab
altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
17:14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae
deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor
supervenerat
17:15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere
sine ferro reclusus
17:16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius
praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
17:17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus
sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae
decurrentis nimium
17:18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium
cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de
altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
17:19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non
inpeditis operibus continebatur
17:20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum
quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
18:1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant
sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant
magnificabant
18:2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et
ut esset differentia donum petebant
18:3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et
solem sine laesura boni hospitii praestitisti
18:4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui
inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis
lumen saeculo dari
18:5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et
liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et
pariter illos perdidisti in aquam validam
18:6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes
quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
18:7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum
autem exterminatio
18:8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
18:9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem
in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos
patri iam decantantes laudes
18:10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur
planctus ploratorum infantium
18:11 simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo
regi similia passus
18:12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant
innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno
momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
18:13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit
exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
18:14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu
medium iter haberet
18:15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus
debellator in mediam exterminii terram prosilivit
18:16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit
omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
18:17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores
supervenerunt insperati
18:18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam
demonstrabat
18:19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii
quare mala patiebantur perirent
18:20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in
heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
18:21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis
suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit
irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
18:22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed
verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
18:23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui
interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat
viam
18:24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et
parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et
magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta
18:25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim
sola temptatio irae sufficiens
19:1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit
praesciebat enim et futura illorum
19:2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna
sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti
19:3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta
mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos
rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
19:4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae
acciderant memorationem amittebant
19:5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem
tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
19:6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur
deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
19:7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra
arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans
de profundo nimio
19:8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes
mirabilia monstra
19:9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt
magnificantes te Domine qui liberasti illos
19:10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta
fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro
piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
19:11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti
concupiscentia postulaverunt escam epulationis
19:12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra
et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta
erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas
nequitias
19:13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem
ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem
accipiebant
19:14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam
inviti recipiebant extraneos
19:15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant
iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
19:16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum
subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum
quaerebat
19:17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis
sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex
ipso certo visu
19:18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant
natantia in terram transiebant
19:19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis
naturae obliviscebatur
19:20 flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes
coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut
glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et
honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens
eis