Vulgata .
Song of Songs
1:1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
1:2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo
adulescentulae dilexerunt te
1:3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua
exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti
diligunt te
1:4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar
sicut pelles Salomonis
1:5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii
matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam
meam non custodivi
1:6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie
ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
1:7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia
gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
1:8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
1:9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
1:10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
1:11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
1:12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
1:13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
1:14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
1:15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
1:16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
2:1 ego flos campi et lilium convallium
2:2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
2:3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub
umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
2:4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
2:5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
2:6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
2:7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne
suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
2:8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens
colles
2:9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat
post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
2:10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea
et veni
2:11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
2:12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis
audita est in terra nostra
2:13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge
amica mea speciosa mea et veni
2:14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi
faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies
tua decora
2:15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam
vinea nostra floruit
2:16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
2:17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto
dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
3:1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi
illum et non inveni
3:2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem
diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
3:3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit
anima mea vidistis
3:4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui
eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in
cubiculum genetricis meae
3:5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne
suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
3:6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex
aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
3:7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis
Israhel
3:8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis
super femur suum propter timores nocturnos
3:9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
3:10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum
purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
3:11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo
coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae
cordis eius
4:1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum
absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae
ascenderunt de monte Galaad
4:2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes
gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
4:3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen
mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
4:4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis
mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
4:5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in
liliis
4:6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et
ad collem turis
4:7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
4:8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite
Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus
pardorum
4:9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno
oculorum tuorum et in uno crine colli tui
4:10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera
tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
4:11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor
vestimentorum tuorum sicut odor turis
4:12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
4:13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus
cypri cum nardo
4:14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani
murra et aloe cum omnibus primis unguentis
4:15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
4:16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata
illius
5:1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum
suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum
aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo
comedite amici bibite et inebriamini carissimi
5:2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi
soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum
est rore et cincinni mei guttis noctium
5:3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo
inquinabo illos
5:4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit
ad tactum eius
5:5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti
mei pleni murra probatissima
5:6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque
transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non
inveni illum vocavi et non respondit mihi
5:7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me
vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
5:8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut
nuntietis ei quia amore langueo
5:9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis
est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
5:10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
5:11 caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae
quasi corvus
5:12 oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt
lotae et resident iuxta fluenta plenissima
5:13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia
eius lilia distillantia murram primam
5:14 manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius
eburneus distinctus sapphyris
5:15 crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases
aureas species eius ut Libani electus ut cedri
5:16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus
meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
5:17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit
dilectus tuus et quaeremus eum tecum
6:1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut
pascatur in hortis et lilia colligat
6:2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
6:3 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut
castrorum acies ordinata
6:4 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui
sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6:5 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes
gemellis fetibus et sterilis non est in eis
6:6 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
6:7 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum
non est numerus
6:8 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa
genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt
reginae et concubinae et laudaverunt eam
6:9 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut
luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
6:10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si
floruisset vinea et germinassent mala punica
6:11 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
6:12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
7:1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt
gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum
sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
7:2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter
tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
7:3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
7:4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon
quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani
quae respicit contra Damascum
7:5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis
vincta canalibus
7:6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
7:7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
7:8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua
sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
7:9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum
labiisque et dentibus illius ruminandum
7:10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
7:11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
7:12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus
parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
7:13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et
vetera dilecte mi servavi tibi
8:1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam
te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
8:2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo
tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
8:3 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
8:4 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis
dilectam donec ipsa velit
8:5 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa
super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater
tua ibi violata est genetrix tua
8:6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium
tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio
lampades eius lampades ignis atque flammarum
8:7 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent
illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi
nihil despicient eum
8:8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae
in die quando adloquenda est
8:9 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium
est conpingamus illud tabulis cedrinis
8:10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi
pacem repperiens
8:11 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam
custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
8:12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui
custodiunt fructus eius
8:13 quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
8:14 fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super
montes aromatum 1:1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de
Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum