Vulgata .
Ecclesiastes
1:1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
1:2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
1:3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
1:4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
1:5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
1:6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa
circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
1:7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt
flumina revertuntur ut iterum fluant
1:8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non
saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
1:9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est
ipsum quod fiendum est
1:10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est
iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
1:11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura
sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
1:12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
1:13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de
omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis
hominum ut occuparentur in ea
1:14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et
adflictio spiritus
1:15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
1:16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et
praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea
contemplata est multa sapienter et didicit
1:17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et
stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio
spiritus
1:18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit
scientiam addat et laborem
2:1 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et
vidi quod hoc quoque esset vanitas
2:2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
2:3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum
transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid
esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum
vitae suae
2:4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
2:5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
2:6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum
germinantium
2:7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque
et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem
2:8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac
provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum
hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda
2:9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem
sapientia quoque perseveravit mecum
2:10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui
cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram
et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo
2:11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae
et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et
adflictionem animi et nihil permanere sub sole
2:12 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid
est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum
2:13 et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum
differt lux tenebris
2:14 sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et
didici quod unus utriusque esset interitus
2:15 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid
mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente
mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas
2:16 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et
futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter
et indoctus
2:17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub
sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus
2:18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole
studiosissime laboravi habiturus heredem post me
2:19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in
laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam
vanum
2:20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole
2:21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine
homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum
2:22 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione
spiritus qua sub sole cruciatus est
2:23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem
mente requiescit et haec non vanitas est
2:24 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona
de laboribus suis et hoc de manu Dei est
2:25 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego
2:26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et
laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut
addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et
cassa sollicitudo mentis
3:1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
3:2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus
evellendi quod plantatum est
3:3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus
aedificandi
3:4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
3:5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et
tempus longe fieri a conplexibus
3:6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus
abiciendi
3:7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus
loquendi
3:8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
3:9 quid habet amplius homo de labore suo
3:10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in
ea
3:11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi
eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque
ad finem
3:12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in
vita sua
3:13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo
hoc donum Dei est
3:14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum
non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
3:15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus
instaurat quod abiit
3:16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae
iniquitatem
3:17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni
rei tunc erit
3:18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et
ostenderet similes esse bestiis
3:19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque
condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant
omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
3:20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram
pariter revertentur
3:21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus
iumentorum descendat deorsum
3:22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo
et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura
cognoscat
4:1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et
lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum
violentiae cunctorum auxilio destitutos
4:2 et laudavi magis mortuos quam viventes
4:3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala
quae sub sole fiunt
4:4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti
patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
4:5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
4:6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore
et adflictione animi
4:7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
4:8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen
laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat
dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est
et adflictio pessima
4:9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum
societatis suae
4:10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non
habet sublevantem
4:11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
4:12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus
triplex difficile rumpitur
4:13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit
providere in posterum
4:14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et
alius natus in regno inopia consumatur
4:15 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo
qui consurgit pro eo
4:16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui
postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio
spiritus
4:17 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est
oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali
5:1 ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum
sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint
pauci sermones tui
5:2 multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur
stultitia
5:3 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis
et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
5:4 multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere
5:5 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram
angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo
dissipet cuncta opera manuum tuarum
5:6 ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu
vero Deum time
5:7 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti
iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius
excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
5:8 et insuper universae terrae rex imperat servienti
5:9 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non
capiet ex eis et hoc ergo vanitas
5:10 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest
possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
5:11 dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas
autem divitis non sinit dormire eum
5:12 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae
conservatae in malum domini sui
5:13 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa
egestate erit
5:14 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et
nihil auferet secum de labore suo
5:15 miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid
ergo prodest ei quod laboravit in ventum
5:16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et
in aerumna atque tristitia
5:17 hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur
laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae
suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
5:18 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et
laetetur de labore suo hoc est donum Dei
5:19 non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet
deliciis cor eius
6:1 est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud
homines
6:2 vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest
animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut
comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna
miseria est
6:3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies
aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae
sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
6:4 frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur
nomen eius
6:5 non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
6:6 etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis
nonne ad unum locum properant omnia
6:7 omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
6:8 quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat
illuc ubi est vita
6:9 melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et
hoc vanitas est et praesumptio spiritus
6:10 qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit
et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
6:11 verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
7:1 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat
sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut
umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub
sole sit
7:2 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die
nativitatis
7:3 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim
finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
7:4 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus
delinquentis
7:5 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
7:6 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
7:7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed
et hoc vanitas
7:8 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
7:9 melior est finis orationis quam principium melior est patiens
arrogante
7:10 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
7:11 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere
quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
7:12 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus
solem
7:13 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus
habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
7:14 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
7:15 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic
et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
7:16 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia
sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
7:17 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne
obstupescas
7:18 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore
non tuo
7:19 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum
tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
7:20 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
7:21 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
7:22 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne
forte audias servum tuum maledicentem tibi
7:23 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
7:24 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius
recessit a me
7:25 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
7:26 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem
sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem
inprudentium
7:27 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et
sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam
qui autem peccator est capietur ab illa
7:28 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem
rationem
7:29 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum
repperi mulierem ex omnibus non inveni
7:30 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se
infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis
cognovit solutionem verbi
8:1 sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius
commutavit
8:2 ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei
8:3 ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia
omne quod voluerit faciet
8:4 et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest
quare ita facis
8:5 qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et
responsionem cor sapientis intellegit
8:6 omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio
8:7 quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio
8:8 non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem
in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit
impietas impium
8:9 omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae
fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum
8:10 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant
et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est
8:11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo
timore filii hominum perpetrant mala
8:12 attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam
sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur
faciem eius
8:13 non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra
transeant qui non timent faciem Dei
8:14 est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa
proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi
sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico
8:15 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi
quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de
labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole
8:16 et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem
distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus
somnum oculis non capit
8:17 et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire
rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad
quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non
poterit repperire
9:1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti
atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum
amore an odio dignus sit
9:2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque
eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas
et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et
ille qui verum deierat
9:3 hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis
eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu
in vita sua et post haec ad inferos deducentur
9:4 nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior
est canis vivens leone mortuo
9:5 viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt
amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria
eorum
9:6 amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in
hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
9:7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum
tuum quia Deo placent opera tua
9:8 omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non
deficiat
9:9 perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae
instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis
tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole
9:10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus
nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas
9:11 verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium
bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam
sed tempus casumque in omnibus
9:12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut
aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis
extemplo supervenerit
9:13 hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
9:14 civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et
vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
9:15 inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per
sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius
pauperis
9:16 et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo
sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita
9:17 verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis
inter stultos
9:18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit
multa bona perdet
10:1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est
sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
10:2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
10:3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos
aestimat
10:4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne
dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
10:5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie
principis
10:6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
10:7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super
terram
10:8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum
coluber
10:9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna
vulnerabitur ab eis
10:10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit
multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
10:11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte
detrahit
10:12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt
eum
10:13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error
pessimus
10:14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod
post futurum est quis illi poterit indicare
10:15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
10:16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
10:17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in
tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
10:18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum
perstillabit domus
10:19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae
oboedient omnia
10:20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne
maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet
pinnas adnuntiabit sententiam
11:1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora
invenies illum
11:2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali
super terram
11:3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si
ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit
ibi erit
11:4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam
metet
11:5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur
ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
11:6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia
nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
11:7 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
11:8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit
meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint
vanitatis arguentur praeterita
11:9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in
diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu
oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in
iudicium
11:10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia
enim et voluptas vana sunt
12:1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat
tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi
placent
12:2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur
nubes post pluviam
12:3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi
et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per
foramina
12:4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et
consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
12:5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum
inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in
domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
12:6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et
conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
12:7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad
Deum qui dedit illum
12:8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
12:9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et
enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
12:10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac
veritate plenos
12:11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae
per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12:12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est
finis frequensque meditatio carnis adflictio est
12:13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius
observa hoc est enim omnis homo
12:14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive
bonum sive malum sit