Vulgata .
Proverbs
1:1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel
1:2 ad sciendam sapientiam et disciplinam
1:3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem
doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
1:4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
1:5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula
possidebit
1:6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et
enigmata eorum
1:7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti
despiciunt
1:8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
1:9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
1:10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
1:11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus
tendiculas contra insontem frustra
1:12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi
descendentem in lacum
1:13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras
spoliis
1:14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
1:15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
1:16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant
sanguinem
1:17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
1:18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes
contra animas suas
1:19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
1:20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
1:21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba
sua dicens
1:22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt
noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
1:23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum
et ostendam verba mea
1:24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui
aspiceret
1:25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
1:26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod
timebatis advenerit
1:27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas
ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
1:28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient
me
1:29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non
susceperint
1:30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni
meae
1:31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
1:32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet
illos
1:33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia
perfruetur malorum timore sublato
2:1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes
te
2:2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam
prudentiam
2:3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
2:4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
2:5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
2:6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
2:7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
2:8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
2:9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam
bonam
2:10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
2:11 consilium custodiet te prudentia servabit te
2:12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
2:13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
2:14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
2:15 quorum viae perversae et infames gressus eorum
2:16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones
suos
2:17 et relinquit ducem pubertatis suae
2:18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius
et ad impios semitae ipsius
2:19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent
semitas vitae
2:20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in
ea
2:22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
3:1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor
tuum
3:2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
3:3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et
describe in tabulis cordis tui
3:4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
3:5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae
tuae
3:6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
3:7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
3:8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
3:9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum
tuarum
3:10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
3:11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo
corriperis
3:12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio
conplacet sibi
3:13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
3:14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo
fructus eius
3:15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non
valent conparari
3:16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et
gloria
3:17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
3:18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam
beatus
3:19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
3:20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
3:21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque
consilium
3:22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
3:23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
3:24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
3:25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
3:26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
3:27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
3:28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim
possis dare
3:29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
3:30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali
fecerit
3:31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
3:32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus
sermocinatio eius
3:33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum
benedicentur
3:34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
3:35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
4:1 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
4:2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
4:3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre
mea
4:4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi
praecepta mea et vives
4:5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines
a verbis oris mei
4:6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
4:7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua
adquire prudentiam
4:8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris
amplexatus
4:9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
4:10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
4:11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
4:12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non
habebis offendiculum
4:13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita
tua
4:14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
4:15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
4:16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi
subplantaverint
4:17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
4:18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque
ad perfectam diem
4:19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
4:20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
4:21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
4:22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
4:23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
4:24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
4:25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
4:26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
4:27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
5:1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem
tuam
5:2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
5:3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius
biceps
5:5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius
penetrant
5:6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et
investigabiles
5:7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
5:8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
5:9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
5:10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in
domo aliena
5:11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et
dicas
5:12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor
meum
5:13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
5:14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
5:15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
5:16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
5:17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui
5:18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
5:19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni
tempore in amore illius delectare iugiter
5:20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
5:21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
5:22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum
constringitur
5:23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae
suae decipietur
6:1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum
tuam
6:2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
6:3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in
manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
6:4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
6:5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
6:6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
6:7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
6:8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
6:9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
6:10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut
dormias
6:11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
6:12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
6:13 annuit oculis terit pede digito loquitur
6:14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
6:15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit
ultra medicinam
6:16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
6:17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium
sanguinem
6:18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in
malum
6:19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter
fratres discordias
6:20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris
tuae
6:21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
6:22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et
evigilans loquere cum eis
6:23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio
disciplinae
6:24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
6:25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus
illius
6:26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam
animam capit
6:27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta
illius non ardeant
6:28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
6:29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum
tetigerit eam
6:30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut
esurientem impleat animam
6:31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae
tradet
6:32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
6:33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non
delebitur
6:34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
6:35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione
dona plurima
7:1 fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
7:2 serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui
7:3 liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
7:4 dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
7:5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua
dulcia facit
7:6 de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
7:7 et video parvulos considero vecordem iuvenem
7:8 qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius
graditur
7:9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine
7:10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad
capiendas animas garrula et vaga
7:11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis
7:12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
7:13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur
dicens
7:14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
7:15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et
repperi
7:16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto
7:17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
7:18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis
amplexibus
7:19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima
7:20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est
domum suam
7:21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit
illum
7:22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus
lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
7:23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad
laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
7:24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
7:25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis
eius
7:26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt
ab ea
7:27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis
8:1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
8:2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans
8:3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
8:4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
8:5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
8:6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea
ut recta praedicent
8:7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
8:8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque
perversum
8:9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
8:10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam
aurum eligite
8:11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne
desiderabile ei non potest conparari
8:12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum
cogitationibus
8:13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et
os bilingue detestor
8:14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
8:15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
8:16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
8:17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
8:18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
8:19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea
argento electo
8:20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
8:21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
8:22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret
a principio
8:23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
8:24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum
eruperant
8:25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
8:26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
8:27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat
abyssos
8:28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
8:29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne
transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
8:30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens
coram eo omni tempore
8:31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
8:32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
8:33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
8:34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et
observat ad postes ostii mei
8:35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
8:36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt
diligunt mortem
9:1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
9:2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
9:3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
9:4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
9:5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
9:6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
9:7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium
generat maculam sibi
9:8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
9:9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit
accipere
9:10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
9:11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
9:12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
9:13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
9:14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
9:15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
9:16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
9:17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
9:18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni
convivae eius
10:1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero
stultus maestitia est matris suae
10:2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
10:3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum
subvertet
10:4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias
parat
10:5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate
filius confusionis
10:6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
10:7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
10:8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
10:9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias
suas manifestus erit
10:10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
10:11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
10:12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
10:13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius
qui indiget corde
10:14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum
est
10:15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas
eorum
10:16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
10:17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes
relinquit errat
10:18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens
est
10:19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua
prudentissimus est
10:20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
10:21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis
egestate morientur
10:22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
10:23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro
prudentia
10:24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
10:25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi
fundamentum sempiternum
10:26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt
eum
10:27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
10:28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
10:29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
10:30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in
terram
10:31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
10:32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
11:1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas
eius
11:2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi
et sapientia
11:3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum
vastabit illos
11:4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a
morte
11:5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet
impius
11:6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur
iniqui
11:7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio
sollicitorum peribit
11:8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
11:9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
11:10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit
laudatio
11:11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur
11:12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens
tacebit
11:13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est
animi celat commissum
11:14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa
consilia
11:15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet
laqueos securus erit
11:16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
11:17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et
propinquos abicit
11:18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces
fidelis
11:19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
11:20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui
simpliciter ambulant
11:21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum
salvabitur
11:22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
11:23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
11:24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et
semper in egestate sunt
11:25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque
inebriabitur
11:26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem
super caput vendentium
11:27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator
malorum est opprimetur ab eis
11:28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens
folium germinabunt
11:29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est
serviet sapienti
11:30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
11:31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
12:1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit
increpationes insipiens est
12:2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit
cogitationibus suis impie agit
12:3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non
commovebitur
12:4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae
confusione res dignas gerit
12:5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
12:6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
12:7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
12:8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit
contemptui
12:9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens
pane
12:10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum
crudelia
12:11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur
otium stultissimus est
12:12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum
proficiet
12:13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus
de angustia
12:14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera
manuum suarum retribuetur ei
12:15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit
consilia
12:16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam
callidus est
12:17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur
testis est fraudulentus
12:18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua
autem sapientium sanitas est
12:19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est
repentinus concinnat linguam mendacii
12:20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia
sequitur eos gaudium
12:21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem
replebuntur malo
12:22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent
ei
12:23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit
stultitiam
12:24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
12:25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono
laetificabitur
12:26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum
decipiet eos
12:27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri
pretium
12:28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
13:1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum
arguitur
13:2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum
iniqua
13:3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus
est ad loquendum sentiet mala
13:4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
13:5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
13:6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
13:7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis
divitiis sit
13:8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est
increpationem non sustinet
13:9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
13:10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio
reguntur sapientia
13:11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu
multiplicabitur
13:12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium
veniens
13:13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet
praeceptum in pace versabitur
13:14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
13:15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
13:16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit
stultitiam
13:17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
13:18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem
adquiescit arguenti glorificabitur
13:19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos
qui fugiunt mala
13:20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum
efficietur similis
13:21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
13:22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto
substantia peccatoris
13:23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
13:24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum
instanter erudit
13:25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum
insaturabilis
14:1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque
destruet manibus
14:2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami
graditur via
14:3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
14:4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes
ibi manifesta fortitudo bovis
14:5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
14:6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium
facilis
14:7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
14:8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia
stultorum errans
14:9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
14:10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non
miscebitur extraneus
14:11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
14:12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad
mortem
14:13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14:14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
14:15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
14:16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
14:17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
14:18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
14:19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
14:20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
14:21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi
beatus erit
14:22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
14:23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima
frequenter egestas
14:24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
14:25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
14:26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
14:27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
14:28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis
ignominia principis
14:29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens
exaltat stultitiam suam
14:30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
14:31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum
qui miseretur pauperis
14:32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
14:33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
14:34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
14:35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis
sustinebit
15:1 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
15:2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam
15:3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
15:4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret
spiritum
15:5 stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit
increpationes astutior fiet
15:6 domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur
15:7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile
erit
15:8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia
15:9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab
eo
15:10 doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur
15:11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum
hominum
15:12 non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur
15:13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus
15:14 cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia
15:15 omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
15:16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et
insatiabiles
15:17 melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum
cum odio
15:18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas
15:19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo
15:20 filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem
suam
15:21 stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
15:22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures
sunt consiliarii confirmantur
15:23 laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
15:24 semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo
15:25 domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos
viduae
15:26 abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus
15:27 conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera
vivet
15:28 mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis
15:29 longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
15:30 lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
15:31 auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium
commorabitur
15:32 qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit
increpationibus possessor est cordis
15:33 timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas
16:1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
16:2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est
Dominus
16:3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
16:4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad
diem malum
16:5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non
erit innocens
16:6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini
declinatur a malo
16:7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet
ad pacem
16:8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
16:9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
16:10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
16:11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides
sacculi
16:12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
16:13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
16:14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
16:15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber
serotinus
16:16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia
pretiosior est argento
16:17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
16:18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
16:19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
16:20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus
est
16:21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio
maiora percipiet
16:22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
16:23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
16:24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
16:25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad
mortem
16:26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
16:27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
16:28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
16:29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
16:30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit
malum
16:31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
16:32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium
16:33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
17:1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum
iurgio
17:2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres
hereditatem dividet
17:3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat
Dominus
17:4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis
mendacibus
17:5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina
laetatur alterius non erit inpunitus
17:6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
17:7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
17:8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit
prudenter intellegit
17:9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit
separat foederatos
17:10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud
stultum
17:11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra
eum
17:12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti
sibi in stultitia sua
17:13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
17:14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur
contumeliam iudicium deserit
17:15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est
uterque apud Dominum
17:16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non
possit
17:17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis
conprobatur
17:18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
17:19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium
quaerit ruinam
17:20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam
incidet in malum
17:21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo
laetabitur
17:22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat
ossa
17:23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
17:24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus
terrae
17:25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
17:26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui
recta iudicat
17:27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi
spiritus vir eruditus
17:28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit
labia sua intellegens
18:1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit
exprobrabilis
18:2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur
in corde eius
18:3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur
eum ignominia et obprobrium
18:4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons
sapientiae
18:5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate
iudicii
18:6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
18:7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
18:8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad
interiora ventris
18:9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera
dissipantis
18:10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et
exaltabitur
18:11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus
circumdans eum
18:12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur
humiliatur
18:13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et
confusione dignum
18:14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad
irascendum facilem quis poterit sustinere
18:15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit
doctrinam
18:16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
18:17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit
eum
18:18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
18:19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi
vectes urbium
18:20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum
illius saturabunt eum
18:21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus
eius
18:22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a
Domino
18:23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
18:24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
19:1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens
labia insipiens
19:2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est
pedibus offendit
19:3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet
animo suo
19:4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit
separantur
19:5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non
effugiet
19:6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
19:7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul
recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos
prudentiae inveniet bona
19:9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
19:10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
19:11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua
praetergredi
19:12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam
ita hilaritas eius
19:13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia
litigiosa mulier
19:14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor
prudens
19:15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
19:16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias
suas mortificabitur
19:17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam
reddet ei
19:18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne
ponas animam tuam
19:19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
19:20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis
tuis
19:21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
19:22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
19:23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque
visitatione pessimi
19:24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
19:25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem
corripueris sapientem intelleget disciplinam
19:26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
19:27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
19:28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
19:29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum
corporibus
20:1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur
non erit sapiens
20:2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in
animam suam
20:3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti
miscentur contumeliis
20:4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non
dabitur ei
20:5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens
exhauriet illud
20:6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis
inveniet
20:7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios
derelinquet
20:8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
20:9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
20:10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud
Deum
20:11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera
eius
20:12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
20:13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et
saturare panibus
20:14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc
gloriabitur
20:15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia
scientiae
20:16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro
extraneis aufer pignus ab eo
20:17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius
calculo
20:18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt
bella
20:19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia
sua ne commiscearis
20:20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in
mediis tenebris
20:21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo
benedictione carebit
20:22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
20:23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est
bona
20:24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere
potest viam suam
20:25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
20:26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
20:27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta
ventris
20:28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia
thronus eius
20:29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
20:30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
21:1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque
voluerit inclinabit illud
21:2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
21:3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
21:4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
21:5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper
in egestate
21:6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad
laqueos mortis
21:7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
21:8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
21:9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et
in domo communi
21:10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
21:11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur
sapientem sumet scientiam
21:12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
21:13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et
non exaudietur
21:14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem
maximam
21:15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
21:16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
21:17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non
ditabitur
21:18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
21:19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et
iracunda
21:20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens
homo dissipabit illud
21:21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et
iustitiam et gloriam
21:22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae
eius
21:23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam
suam
21:24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur
superbiam
21:25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius
operari
21:26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et
non cessabit
21:27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
21:28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
21:29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est
corrigit viam suam
21:30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra
Dominum
21:31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
22:1 melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum
gratia bona
22:2 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus
22:3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et
adflictus est damno
22:4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita
22:5 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab
eis
22:6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non
recedet ab ea
22:7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est
fenerantis
22:8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur
22:9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis
dedit pauperi
22:10 eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et
contumeliae
22:11 qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum
habebit amicum regem
22:12 oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui
22:13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum
22:14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam
22:15 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae
fugabit eam
22:16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse
ditiori et egebit
22:17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad
doctrinam meam
22:18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et
redundabit in labiis tuis
22:19 ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie
22:20 ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia
22:21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex
his illi qui misit te
22:22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras
egenum in porta
22:23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint
animam eius
22:24 noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso
22:25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae
22:26 noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt
pro debitis
22:27 si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat
operimentum de cubili tuo
22:28 ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui
22:29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit
ante ignobiles
23:1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae
posita sunt ante faciem tuam
23:2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam
tuam
23:3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
23:4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
23:5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient
sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
23:6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
23:7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod
ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
23:8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
23:9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam
eloquii tui
23:10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
23:11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te
causam illorum
23:12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
23:13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga
non morietur
23:14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
23:15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
23:16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
23:17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota
die
23:18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
23:19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
23:20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui
carnes ad vescendum conferunt
23:21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur
pannis dormitatio
23:22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater
tua
23:23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et
intellegentiam
23:24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
23:25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
23:26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
23:27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
23:28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
23:29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa
vulnera cui suffusio oculorum
23:30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
23:31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color
eius ingreditur blande
23:32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena
diffundet
23:33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
23:34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator
amisso clavo
23:35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non
sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
24:1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
24:2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
24:3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
24:4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et
pulcherrima
24:5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
24:6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa
consilia sunt
24:7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
24:8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur
24:9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
24:10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
24:11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum
liberare ne cesses
24:12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse
intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta
opera sua
24:13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
24:14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis
in novissimis et spes tua non peribit
24:15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes
requiem eius
24:16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in
malum
24:17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet
cor tuum
24:18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram
suam
24:19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
24:20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum
extinguetur
24:21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non
commiscearis
24:22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis
novit
24:23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est
bonum
24:24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur
eum tribus
24:25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
24:26 labia deosculabitur qui recta verba respondet
24:27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea
aedifices domum tuam
24:28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam
labiis tuis
24:29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique
secundum opus suum
24:30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
24:31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius
spinae et maceria lapidum destructa erat
24:32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
24:33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres
ut quiescas
24:34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
25:1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae
regis Iuda
25:2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
25:3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
25:4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
25:5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
25:6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
25:7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris
coram principe
25:8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea
emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
25:9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
25:10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
25:11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
25:12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem
oboedientem
25:13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit
eum animam illius requiescere facit
25:14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa
non conplens
25:15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
25:16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas
illud
25:17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit
te
25:18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra
proximum suum testimonium falsum
25:19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die
angustiae
25:20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat
carmina cordi pessimo
25:21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam
bibere
25:22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
25:23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam
detrahentem
25:24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et
in domo communi
25:25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
25:26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
25:27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator
est maiestatis opprimitur gloria
25:28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest
in loquendo cohibere spiritum suum
26:1 quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto
gloria
26:2 sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic
maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet
26:3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium
26:4 ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis
26:5 responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur
26:6 claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium
stultum
26:7 quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in
ore stultorum parabola
26:8 sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit
insipienti honorem
26:9 quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore
stultorum
26:10 iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras
mitigat
26:11 sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui
iterat stultitiam suam
26:12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit
stultus
26:13 dicit piger leaena in via leo in itineribus
26:14 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo
26:15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum
eas converterit
26:16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias
26:17 sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens
commiscetur rixae alterius
26:18 sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem
26:19 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus
dicit ludens feci
26:20 cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto
iurgia conquiescunt
26:21 sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus
suscitat rixas
26:22 verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima
ventris
26:23 quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia
tumentia cum pessimo corde sociata
26:24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos
26:25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem
nequitiae sunt in corde illius
26:26 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio
26:27 qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur
ad eum
26:28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas
27:1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
27:2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
27:3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
27:4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati
ferre quis poterit
27:5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus
27:6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
27:7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce
sumet
27:8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum
suum
27:9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis
anima dulcoratur
27:10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui
ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam
frater procul
27:11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim
exprobranti respondere sermonem
27:12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes
sustinuere dispendia
27:13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis
auferto pignus
27:14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens
maledicenti similis erit
27:15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier
conparantur
27:16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae
vocabit
27:17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
27:18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui
glorificabitur
27:19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda
hominum manifesta sunt prudentibus
27:20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum
insatiabiles
27:21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic
probatur homo ore laudantis
27:22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo
non auferetur ab eo stultitia eius
27:23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
27:24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in
generatione generationum
27:25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt
faena de montibus
27:26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
27:27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae
et ad victum ancillis tuis
28:1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens
absque terrore erit
28:2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis
sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
28:3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo
paratur fames
28:4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur
contra eum
28:5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum
animadvertunt omnia
28:6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis
itineribus
28:7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores
confundit patrem suum
28:8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes
congregat eas
28:9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit
execrabilis
28:10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et
simplices possidebunt bona
28:11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur
eum
28:12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae
hominum
28:13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et
reliquerit ea misericordiam consequetur
28:14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae
corruet in malum
28:15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum
pauperem
28:16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem
odit avaritiam longi fient dies eius
28:17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit
nemo sustentet
28:18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis
concidet semel
28:19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium
replebitur egestate
28:20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit
innocens
28:21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro
buccella panis deserit veritatem
28:22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas
superveniat ei
28:23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam
ille qui per linguae blandimenta decipit
28:24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est
peccatum particeps homicidae est
28:25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino
saginabitur
28:26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter
iste salvabitur
28:27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit
penuriam
28:28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint
multiplicabuntur iusti
29:1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet
interitus et eum sanitas non sequitur
29:2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint
principatum gemet populus
29:3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit
scorta perdet substantiam
29:4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
29:5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete
expandit gressibus eius
29:6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque
gaudebit
29:7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
29:8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
29:9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat
non inveniet requiem
29:10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
29:11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in
posterum
29:12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit
impios
29:13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est
Dominus
29:14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum
firmabitur
29:15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur
voluntati suae confundet matrem suam
29:16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti
ruinas eorum videbunt
29:17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
29:18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem
beatus est
29:19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et
respondere contemnit
29:20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est
quam illius correptio
29:21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet
contumacem
29:22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est
erit ad peccata proclivior
29:23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
29:24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non
indicat
29:25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
29:26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur
singulorum
29:27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in
recta sunt via
30:1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum
quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
30:2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
30:3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
30:4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum
manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit
omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
30:5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
30:6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
30:7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
30:8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias
ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
30:9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus
et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
30:10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et
corruas
30:11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri
suae
30:12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus
suis
30:13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta
subrectae
30:14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus
suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
30:15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt
insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
30:16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero
numquam dicit sufficit
30:17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae
effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
30:18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
30:19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in
medio mari et viam viri in adulescentula
30:20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum
dicit non sum operata malum
30:21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
30:22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
30:23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per
ancillam cum heres fuerit dominae suae
30:24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
30:25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
30:26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
30:27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
30:28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
30:29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
30:30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
30:31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
30:32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim
intellexisset ori inposuisset manum
30:33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum
et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras
producit discordias
31:1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
31:2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
31:3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos
reges
31:4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum
est ubi regnat ebrietas
31:5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum
pauperis
31:6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
31:7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur
amplius
31:8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
31:9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
31:10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus
pretium eius
31:11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
31:12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
31:13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum
suarum
31:14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
31:15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et
cibaria ancillis suis
31:16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum
plantavit vineam
31:17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
31:18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in
nocte lucerna illius
31:19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt
fusum
31:20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
31:21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim
domestici eius vestiti duplicibus
31:22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
31:23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus
terrae
31:24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
31:25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
31:26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
31:27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
31:28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius
et laudavit eam
31:29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es
universas
31:30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum
ipsa laudabitur
31:31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis
opera eius