Vulgata .
Esther
1:1 in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum
viginti septem provincias
1:2 quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium
fuit
1:3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis
principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et
praefectis provinciarum coram se
1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque
iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta
diebus
1:5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui
inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit
convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et
manu consitum erat
1:6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et
hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis
circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque
aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide
dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat
1:7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque
aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum
erat abundans et praecipuum ponebatur
1:8 nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat
praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque
quod vellet
1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex
Asuerus manere consueverat
1:10 itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem
incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et
Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius
ministrabant
1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput eius
diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius
pulchritudinem erat enim pulchra valde
1:12 quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat
venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus
1:13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et
illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum
1:14 erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et
Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque
Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti
erant
1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis imperium
quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
1:16 responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum
regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in
cunctis provinciis regis Asueri
1:17 egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut contemnant viros
suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et
illa noluit
1:18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum
parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
1:19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta
legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam
ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior
illa est accipiat
1:20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur
imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis
suis
1:21 placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta
consultum Mamuchan
1:22 et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque
gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros
principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos
divulgari
2:1 his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio
recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset
2:2 dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi puellae
virgines ac speciosae
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas
speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in
domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus et custos
mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus
necessaria
2:4 et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro
Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri
2:5 erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Iair
filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
2:6 qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam regem
Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
2:7 qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine
Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora
facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in
filiam
2:8 cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius multae
virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur eunucho
Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in
numero feminarum
2:9 quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut
adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem
puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius
ornaret atque excoleret
2:10 quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim
praeceperat ut de hac re omnino reticeret
2:11 qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electae
virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei
accideret
2:12 cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut
intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant
mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur
myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur
2:13 ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens
accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad
regis cubiculum transiebant
2:14 et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas
aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis
regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi
voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine
2:15 evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia
Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare
deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque
voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat
enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa
et amabilis videbatur
2:16 ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur
tebeth septimo anno regni eius
2:17 et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et
misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in
capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi
2:18 et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et
servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in
universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam
principalem
2:19 cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur
Mardocheus manebat ad regis ianuam
2:20 necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta mandatum
eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et ita cuncta
faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat
2:21 eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur irati
sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores erant et in
primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem et
occidere eum
2:22 quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae Hester et
illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
2:23 quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo
mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege
3:1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de
stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat
3:2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant
genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus
Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum
3:3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur
praeter ceteros non observas mandata regis
3:4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman
scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse
Iudaeum
3:5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non
sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde
3:6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat
enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant
in regno Asueri perdere nationem
3:7 mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri
missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die et
quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus
qui vocatur adar
3:8 dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui
dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis
insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat
regno tuo ut insolescat per licentiam
3:9 si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam
arcariis gazae tuae
3:10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman
filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
3:11 dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age
quod tibi placet
3:12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die
eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices
provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et
audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius
signatae anulo
3:13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos
et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur
adar et bona eorum diriperent
3:14 summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae scirent et
pararent se ad praedictam diem
3:15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium
statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et
cunctis qui in urbe erant flentibus
4:1 quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est
sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna
clamabat ostendens amaritudinem animi sui
4:2 et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat
licitum indutum sacco aulam regis intrare
4:3 in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis
dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et
fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus
4:4 ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei
quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent
eum quam accipere noluit
4:5 accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat praecepit ut
iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret
4:6 egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis
ante ostium palatii
4:7 qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut
in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum
4:8 exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae
ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro
populo suo
4:9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat
4:10 quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
4:11 omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt
provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis
intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex
auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit
vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam
diebus non sum vocata ad eum
4:12 quod cum audisset Mardocheus
4:13 rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum
liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
4:14 si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et
tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum
veneris ut in tali tempore parareris
4:15 rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
4:16 vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate
pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum
ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra
legem faciens invocata tradensque me morti et periculo
4:17 ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester praeceperat
5:1 die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit
in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille
sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus
5:2 cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et
extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens
osculata est summitatem virgae eius
5:3 dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua
etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
5:4 at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et
Aman tecum ad convivium quod paravi
5:5 statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati
venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat
5:6 dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut
detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei
petieris inpetrabis
5:7 cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
5:8 si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi
quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium
quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
5:9 egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset
Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse
sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde
5:10 et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos
et Zares uxorem suam
5:11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam
et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset
5:12 et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege
ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum
5:13 et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro
Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
5:14 responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari
excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane
regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad
convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem
6:1 noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et
annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur
6:2 ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset
Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum iugulare
cupientium
6:3 quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac praemii
Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil
omnino mercedis accepit
6:4 statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium
domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet Mardocheum adfigi
patibulo quod ei fuerat praeparatum
6:5 responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur
6:6 cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex
honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum
alium rex nisi se vellet honorare
6:7 respondit homo quem rex honorare cupit
6:8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis
est et accipere regium diadema super caput suum
6:9 et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per
plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque
rex voluerit honorare
6:10 dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus
es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his
quae locutus es praetermittas
6:11 tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea
civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore
condignus est quemcumque rex voluerit honorare
6:12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in
domum suam lugens et operto capite
6:13 narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi
cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius si de
semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non poteris ei
resistere sed cades in conspectu eius
6:14 adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad
convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt
7:1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
7:2 dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae
est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam
regni mei partem petieris inpetrabis
7:3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si
tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo
obsecro
7:4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et
pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile
malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas
redundat in regem
7:5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut
haec audeat facere
7:6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod
ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens
7:7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum
arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro
anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum
7:8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset
convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat
Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea
necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius
7:9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en
lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo
Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum
in eo
7:10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et
regis ira quievit
8:1 die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman adversarii
Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est
enim ei Hester quod esset patruus suus
8:2 tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit
Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam
8:3 nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum
oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas quas
excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieri
8:4 at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiae
monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum
8:5 et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et
deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis
veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in
cunctis regis provinciis perire praeceperat corrigantur
8:6 quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei
8:7 responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo domum
Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus est manum in
Iudaeos mittere
8:8 scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine signantes
litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex regis
nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet
contradicere
8:9 accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii
mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt
epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes
procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India
usque Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et
populo iuxta linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et
audire
8:10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius
obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias
discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent
8:11 quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas civitates
et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes
inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus
interficerent atque delerent
8:12 et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est
tertiadecima mensis duodecimi adar
8:13 summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis
Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Iudaeos ad
capiendam vindictam de hostibus suis
8:14 egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum
regis pependit in Susis
8:15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens
fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam
auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque
civitas exultavit atque laetata est
8:16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium
8:17 apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis iussa
veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus dies in tantum
ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caerimoniis
iungerentur grandis enim cunctos iudaici nominis terror invaserat
9:1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus
tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes
eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et
se de adversariis vindicare
9:2 congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut
extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus
est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido
penetrarat
9:3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas
quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore
Mardochei
9:4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama
quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat
9:5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt
eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
9:6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem
extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina
9:7 Pharsandatha et Delphon et Esphata
9:8 et Phorata et Adalia et Aridatha
9:9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha
9:10 quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt
9:11 statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus
est
9:12 qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros
et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in
universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam
9:13 cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut
hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in
patibulis suspendantur
9:14 praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum
et decem Aman filii suspensi sunt
9:15 congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in
Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est
9:16 sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant pro
animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac persecutoribus suis
in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus
de substantiis eorum quicquam contingeret
9:17 dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes
interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem
constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent
epulis gaudio atque conviviis
9:18 at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et
quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo autem
die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem
epularum atque laetitiae
9:19 hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur
quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut
exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum
9:20 scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris conprehensa misit
ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino
positis quam procul
9:21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis
susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent
9:22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus
atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae
dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes
et pauperibus munuscula largirentur
9:23 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore
facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat
9:24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius
Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et
misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
9:25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius
litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat
reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt
cruci
9:26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est
Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae
gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur
9:27 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere
Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum
voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate
transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi
iugiter succedentibus
9:28 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas
generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla
civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et
ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est
9:29 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus
etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur
in posterum
9:30 et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem regis
Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem
9:31 observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent
sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a
se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies
9:32 et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur
10:1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit
tributarias
10:2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua
exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
10:3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit
et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens
bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent