Vulgata .
Nemhemiah
1:1 verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno
vicesimo et ego eram in Susis castro
1:2 et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et
interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate
et de Hierusalem
1:3 et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate
ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus
Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni
1:4 cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et
ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli
1:5 et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui
custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt
mandata tua
1:6 fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem
servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel
servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus
peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus
1:7 vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias
et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo
1:8 memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi
fueritis ego dispergam vos in populos
1:9 et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea
etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et
inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi
1:10 et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua
magna et in manu tua valida
1:11 obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad
orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum
tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna
regis
2:1 factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et
vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi
languidus ante faciem eius
2:2 dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non
videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et
timui valde ac nimis
2:3 et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia
civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius
conbustae sunt igni
2:4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli
2:5 et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante
faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et
aedificabo eam
2:6 dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod
tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis
et misit me et constitui ei tempus
2:7 et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces
regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam
2:8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et
tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam
ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum
2:9 et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis
miserat autem mecum rex principes militum et equites
2:10 et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et
contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret
prosperitatem filiorum Israhel
2:11 et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus
2:12 et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam
quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non
erat mecum nisi animal cui sedebam
2:13 et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et
ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et
portas eius consumptas igni
2:14 et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat
locus iumento cui sedebam ut transiret
2:15 et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus
veni ad portam Vallis et redii
2:16 magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed
et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis
qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram
2:17 et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem
deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus
muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium
2:18 et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis
quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt
manus eorum in bono
2:19 audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et
Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est
haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis
2:20 et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et
nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et
iustitia et memoria in Hierusalem
3:1 et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et
aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt
valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam
usque ad turrem Ananehel
3:2 et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit
Zecchur filius Amri
3:3 portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam
et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit
Marimuth filius Uriae filii Accus
3:4 et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii Mesezebel
et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana
3:5 et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non
subposuerunt colla sua in opere Domini sui
3:6 et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam
filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et
vectes
3:7 et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites
viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen
3:8 et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum
aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad
murum plateae latioris
3:9 et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem
3:10 et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et
iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae
3:11 mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius
Phaethmoab et turrem Furnorum
3:12 iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis
vici Hierusalem ipse et filiae eius
3:13 et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi
aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille
cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii
3:14 et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps
vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras
et vectes
3:15 et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi
Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et
vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui
descendunt de civitate David
3:16 post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis
vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae
grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium
3:17 post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum
aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo
3:18 post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps
dimidiae partis Ceila
3:19 et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram
secundam contra ascensum firmissimi anguli
3:20 post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram
secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni
3:21 post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram
secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib
3:22 et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis
3:23 post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum
aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam
3:24 post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo
Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum
3:25 Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo
regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros
3:26 Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad
orientem et turrem quae prominebat
3:27 post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a
turre magna et eminenti usque ad murum templi
3:28 sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque
contra domum suam
3:29 post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post
eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis
3:30 post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo
sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae
contra gazofilacium suum post eum aedificavit Melchias filius aurificis
usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam
Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli
3:31 et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices
et negotiatores
4:1 factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum
iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos
4:2 et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid
Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et
conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis
pulveris qui conbusti sunt
4:3 sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit
vulpis transiliet murum eorum lapideum
4:4 audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium
super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis
4:5 ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non
deleatur quia inriserunt aedificantes
4:6 itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem
dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum
4:7 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et
Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod
coepissent interrupta concludi irati sunt nimis
4:8 et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra
Hierusalem et molirentur insidias
4:9 et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et
nocte contra eos
4:10 dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia
est et nos non poterimus aedificare murum
4:11 et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in
medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus
4:12 factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et
dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos
4:13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum
gladiis suis et lanceis et arcis
4:14 perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad
reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et
terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et
filiabus vestris uxoribus vestris et domibus
4:15 factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis
dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros
unusquisque ad opus suum
4:16 et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et
media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et
principes post eos in omni domo Iuda
4:17 aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu
sua faciebat opus et altera tenebat gladium
4:18 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et
aedificabant et clangebant bucina iuxta me
4:19 et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi
opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab
altero
4:20 in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad
nos Deus noster pugnabit pro nobis
4:21 et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab
ascensu aurorae donec egrediantur astra
4:22 in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat
in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum
4:23 ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me
non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad
baptismum
5:1 et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres
suos iudaeos
5:2 et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt
nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus
5:3 et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras
opponamus et accipiamus frumentum in fame
5:4 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque
agros nostros et vineas
5:5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut
filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et
filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec
habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident
5:6 et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec
5:7 cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et
dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi
adversus eos contionem magnam
5:8 et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos qui
venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur
vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid
responderent
5:9 dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei
nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris
5:10 et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam
et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod
debetur nobis
5:11 reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas
quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere
soletis ab eis date pro illis
5:12 et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut
loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod
dixeram
5:13 insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum
qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic
excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et
laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat
5:14 a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab
anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per
annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non
comedimus
5:15 duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et
acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed
et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter
timorem Dei
5:16 quin potius in opere muri aedificavi et agrum non emi et omnes
pueri mei congregati ad opus erant
5:17 Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui
veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa mea
erant
5:18 parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi
exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa
tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat
adtenuatus populus
5:19 memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic
6:1 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et
ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso
residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in
portis
6:2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus
foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent
mihi malum
6:3 misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum
descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos
6:4 miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et
respondi eis iuxta sermonem priorem
6:5 et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum
et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo
6:6 in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis
rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos
regem propter quam causam
6:7 et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes
rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut
ineamus consilium pariter
6:8 et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu
loqueris de corde enim tuo tu conponis haec
6:9 omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus
nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus
meas
6:10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel
secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et
claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte
venturi sunt ad occidendum te
6:11 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur
templum et vivet non ingrediar
6:12 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans
locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum
6:13 acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent
malum quod exprobrarent mihi
6:14 memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia
sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me
6:15 conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul
quinquaginta duobus diebus
6:16 factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent
universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra
semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc
6:17 sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae
mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos
6:18 multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat
Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam
filii Barachiae
6:19 sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias
mittebat epistulas ut terreret me
7:1 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui
ianitores et cantores et Levitas
7:2 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem
ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
7:3 et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis
cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui
custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et
unumquemque contra domum suam
7:4 civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio
eius et non erant domus aedificatae
7:5 dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus
et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui
ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
7:6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos
transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem
et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam
7:7 qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni
Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi
Israhel
7:8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
7:9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
7:10 filii Area sescenti quinquaginta duo
7:11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti
decem et octo
7:12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
7:13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque
7:14 filii Zacchai septingenti sexaginta
7:15 filii Bennui sescenti quadraginta octo
7:16 filii Bebai sescenti viginti octo
7:17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
7:18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem
7:19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
7:20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque
7:21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
7:22 filii Asem trecenti viginti octo
7:23 filii Besai trecenti viginti quattuor
7:24 filii Areph centum duodecim
7:25 filii Gabaon nonaginta quinque
7:26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
7:27 viri Anathoth centum viginti octo
7:28 viri Bethamoth quadraginta duo
7:29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
7:30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus
7:31 viri Machmas centum viginti duo
7:32 viri Bethel et Hai centum viginti tres
7:33 viri Nebo alterius quinquaginta duo
7:34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
7:35 filii Arem trecenti viginti
7:36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
7:37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
7:38 filii Senaa tria milia nongenti triginta
7:39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
7:40 filii Emmer mille quinquaginta duo
7:41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
7:42 filii Arem mille decem et septem Levitae
7:43 filii Iosue et Cadmihel filiorum
7:44 Oduia septuaginta quattuor cantores
7:45 filii Asaph centum quadraginta octo
7:46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii
Atita filii Sobai centum triginta octo
7:47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
7:48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii
Selmon
7:49 filii Anan filii Geddel filii Gaer
7:50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda
7:51 filii Gezem filii Aza filii Fasea
7:52 filii Besai filii Munim filii Nephusim
7:53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
7:54 filii Besloth filii Meida filii Arsa
7:55 filii Bercos filii Sisara filii Thema
7:56 filii Nesia filii Atipha
7:57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
7:58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel
7:59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim
filio Amon
7:60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
7:61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon
et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum
utrum ex Israhel essent
7:62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
7:63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui
accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine
eorum
7:64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et
eiecti sunt de sacerdotio
7:65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum
donec staret sacerdos doctus et eruditus
7:66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
7:67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti
triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae
quadraginta quinque
7:68 []
7:69 cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti
viginti
7:70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus
Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta
tunicas sacerdotales quingentas triginta
7:71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri
dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
7:72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et
argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem
7:73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores
et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis
8:1 et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus
suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est
ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis
Mosi quam praecepit Dominus Israheli
8:2 adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et
mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi
8:3 et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de
mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium
et aures omnis populi erant erectae ad librum
8:4 stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad
loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et
Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et
Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam
8:5 et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe
populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus
8:6 et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen
amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in
terram
8:7 porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia
Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in
populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo
8:8 et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad
intellegendum et intellexerunt cum legeretur
8:9 dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et
Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo
nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum
audiret verba legis
8:10 et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite
partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et
nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra
8:11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete
quia dies sanctus est et nolite dolere
8:12 abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret
partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae
docuerat eos
8:13 et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi
populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis
verba legis
8:14 et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut
habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo
8:15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in
Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et
frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes
ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est
8:16 et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula
unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in
platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim
8:17 fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate
tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus
Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit
laetitia magna nimis
8:18 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque
ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die
octavo collectum iuxta ritum
9:1 in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel
in ieiunio et in saccis et humus super eos
9:2 et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena et
steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum
9:3 et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini
Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum
suum
9:4 surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel Sebnia
Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum
9:5 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia
Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in
aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione
et laude
9:6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem
exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae
in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat
9:7 tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne
Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham
9:8 et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus
ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et
Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es
9:9 et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque
eorum audisti super mare Rubrum
9:10 et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius
et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant
contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die
9:11 et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca
persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas
validas
9:12 et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna
ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur
9:13 ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo
et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta
bona
9:14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et
caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui
9:15 panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra
eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent
terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis
9:16 ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices
suas et non audierunt mandata tua
9:17 et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae
feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut
converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus
propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non
dereliquisti eos
9:18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste
est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas
9:19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto
columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et
columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur
9:20 et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non
prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti
9:21 quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit
vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti
9:22 et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et
possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan
9:23 et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos
ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent
9:24 et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis
habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum
et populos terrae ut facerent eis sicut placebat illis
9:25 ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos
plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et
ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt
et abundavere deliciis in bonitate tua magna
9:26 provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et
proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui
contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias
grandes
9:27 et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in
tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et
secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt
eos de manu hostium suorum
9:28 cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu
tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos
conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo audisti et
liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus
9:29 et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero
superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis
peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum
recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt
9:30 et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in
spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti
eos in manu populorum terrarum
9:31 in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in
consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens
tu es
9:32 nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens
pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit
nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas
nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur
usque in diem hanc
9:33 et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem
fecisti nos autem impie egimus
9:34 reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri
non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua
quae testificatus es in eis
9:35 et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas
eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum
non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis
9:36 ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus
nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi
servi sumus in ea
9:37 et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos
propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in
iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus
9:38 super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus et
signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri
10:1 signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et
Sedecias
10:2 Saraias Azarias Hieremias
10:3 Phessur Amaria Melchia
10:4 Attus Sebenia Melluc
10:5 Arem Mermuth Obdias
10:6 Danihel Genton Baruch
10:7 Mosollam Abia Miamin
10:8 Mazia Belga Semaia hii sacerdotes
10:9 porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel
10:10 et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan
10:11 Micha Roob Asebia
10:12 Zacchur Serebia Sabania
10:13 Odia Bani Baninu
10:14 capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani
10:15 Bonni Azgad Bebai
10:16 Adonia Beggoai Adin
10:17 Ater Ezechia Azur
10:18 Odevia Asum Besai
10:19 Ares Anathoth Nebai
10:20 Mecphia Mosollam Azir
10:21 Mesizabel Sadoc Ieddua
10:22 Felthia Anan Ania
10:23 Osee Anania Asub
10:24 Aloes Phaleam Sobec
10:25 Reum Asebna Madsia
10:26 et Haia Hanam Anan
10:27 Melluc Arem Baana
10:28 et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores
Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei
uxores eorum filii eorum et filiae eorum
10:29 omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates
eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege
Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent
universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius
10:30 et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non
acciperemus filiis nostris
10:31 populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per
diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die
sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus
10:32 et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per
annum ad opus domus Dei nostri
10:33 ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in
holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in
sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum
domus Dei nostri
10:34 sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et
Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum
nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super
altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi
10:35 et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi
fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini
10:36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut
scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut
offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei
nostri
10:37 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma
omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad
gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi
Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum
10:38 erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum
et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad
gazofilacium in domo thesauri
10:39 ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi
primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et
sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum
Dei nostri
11:1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero
plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi
essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
11:2 benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut
habitarent in Hierusalem
11:3 hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem
et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in
urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum
Salomonis
11:4 et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin
de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii
Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
11:5 Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius
Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
11:6 omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti
sexaginta octo viri fortes
11:7 hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed
filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
11:8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
11:9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua
super civitatem secundus
11:10 et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
11:11 Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth
filius Ahitub princeps domus Dei
11:12 et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et
Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius
Phessur filius Melchiae
11:13 et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et
Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
11:14 et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus
eorum Zabdihel filius potentium
11:15 et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia
filius Boni
11:16 et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo
Dei a principibus Levitarum
11:17 et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad
laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus
eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
11:18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
11:19 et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia
centum septuaginta duo
11:20 et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis
civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
11:21 et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de
Nathinneis
11:22 et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius
Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in
ministerio domus Dei
11:23 praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per
dies singulos
11:24 et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis
iuxta omne verbum populi
11:25 et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt
in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in
Capsel et in viculis eius
11:26 et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
11:27 et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
11:28 et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
11:29 et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
11:30 Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et
filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
11:31 filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus
eius
11:32 Anathoth Nob Anania
11:33 Asor Rama Getthaim
11:34 Adid Seboim Neballa Loth
11:35 et Ono valle Artificum
11:36 et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin
12:1 hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio
Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra
12:2 Amaria Melluch Attus
12:3 Sechenia Reum Meremuth
12:4 Addo Genthon Abia
12:5 Miamin Madia Belga
12:6 Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia
12:7 Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue
12:8 porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super
hymnos ipsi et fratres eorum
12:9 et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo
12:10 Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib
genuit Ioiada
12:11 et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa
12:12 in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum
Saraiae Amaria Hieremiae Anania
12:13 Ezrae Mosollam Amariae Iohanan
12:14 Milico Ionathan Sebeniae Ioseph
12:15 Arem Edna Maraioth Elci
12:16 Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam
12:17 Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti
12:18 Belgae Sammua Semaiae Ionathan
12:19 Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi
12:20 Sellaiae Celai Amoc Eber
12:21 Elciae Asebia Idaiae Nathanahel
12:22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti
principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae
12:23 filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum
et usque ad dies Ionathan filii Eliasib
12:24 et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et
fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta
praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem
12:25 Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes
portarum et vestibulorum ante portas
12:26 hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus
Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque
12:27 in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de
omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent
dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis
psalteriis et citharis
12:28 congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa
Hierusalem et de villis Netuphati
12:29 et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas
aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem
12:30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et
portas et murum
12:31 ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos
choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam
Sterquilinii
12:32 et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
12:33 et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et
Hieremia
12:34 et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius
Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph
12:35 et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et
Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos
in porta Fontis
12:36 et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu
muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem
12:37 et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post
eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque
ad murum latissimum
12:38 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam
Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et
steterunt in porta Custodiae
12:39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia
pars magistratuum mecum
12:40 et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia
Anania in tubis
12:41 et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam
et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus
12:42 et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus
enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi
gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul
12:43 recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri
ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos
principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas
quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus
12:44 et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis
et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius
12:45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes
constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo
12:46 et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat
partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant
Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron
13:1 in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et
inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et
Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum
13:2 eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et
conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus
noster maledictionem in benedictionem
13:3 factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam
ab Israhel
13:4 et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in
gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae
13:5 fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum
reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei
partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales
13:6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo
secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum
rogavi regem
13:7 et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib
Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei
13:8 et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de
gazofilacio
13:9 praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus
Dei sacrificium et tus
13:10 et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset
unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui
ministrabant
13:11 et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus
domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis
13:12 et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in
horrea
13:13 et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam
et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium
Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes
fratrum suorum
13:14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas
feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius
13:15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato
portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et
omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut
in die qua vendere liceret venderent
13:16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et
vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem
13:17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala
quam vos facitis et profanatis diem sabbati
13:18 numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster
super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis
iracundiam super Israhel violando sabbatum
13:19 factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati
dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post
sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret
onus in die sabbati
13:20 et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris
Hierusalem semel et bis
13:21 et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri
si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non
venerunt in sabbato
13:22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas
portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus
meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum
13:23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias
ammanitidas et moabitidas
13:24 et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant
loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi
13:25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi
eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non
acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens
13:26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et
certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo
erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad
peccatum duxerunt mulieres alienigenae
13:27 numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut
praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas
13:28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat
Sanaballat Horonitis quem fugavi a me
13:29 recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium
iusque sacerdotale et leviticum
13:30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines
sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo
13:31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis
memento mei Deus meus in bonum