Vulgata .
First Chronicles
1:1 Adam Seth Enos
1:2 Cainan Malelehel Iared
1:3 Enoch Matusale Lamech
1:4 Noe Sem Ham et Iafeth
1:5 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
1:6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
1:7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
1:8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
1:9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro
filii Rechma Saba et Dadan
1:10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
1:11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
1:12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et
Capthurim
1:13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
1:14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
1:15 Evheumque et Aruceum et Asineum
1:16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum
1:17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et
Gothor et Mosoch
1:18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
1:19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus
eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
1:20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
1:21 Aduram quoque et Uzal et Decla
1:22 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
1:23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
1:24 Sem Arfaxad Sale
1:25 Heber Phaleg Raau
1:26 Serug Nahor Thare
1:27 Abram iste est Abraham
1:28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel
1:29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar
et Adbeel et Mabsam
1:30 Masma et Duma Massa Adad et Thema
1:31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
1:32 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan
Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
1:33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes
hii filii Cetthurae
1:34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
1:35 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
1:36 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
1:37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
1:38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
1:39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
1:40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon
Aia et Ana filii Ana Dison
1:41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
1:42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
1:43 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex
super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
1:44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de
Bosra
1:45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra
Themanorum
1:46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui
percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
1:47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
1:48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae
iuxta amnem sita est
1:49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
1:50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit
nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae
Mezaab
1:51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux
Thamna dux Alva dux Ietheth
1:52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon
1:53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
1:54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
2:1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
2:2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
2:3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue
Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et
occidit eum
2:4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii
Iuda quinque
2:5 filii autem Phares Esrom et Hamul
2:6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda
simul quinque
2:7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto
anathematis
2:8 filii Ethan Azarias
2:9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
2:10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem
filiorum Iuda
2:11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
2:12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
2:13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium
Samaa
2:14 quartum Nathanahel quintum Raddai
2:15 sextum Asom septimum David
2:16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab
et Asahel tres
2:17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
2:18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit
Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
2:19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae
peperit ei Ur
2:20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
2:21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et
accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
2:22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in
terra Galaad
2:23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius
sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
2:24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata
habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
2:25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus
eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
2:26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater
Onam
2:27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et
Achar
2:28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et
Abisur
2:29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
2:30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled
absque liberis
2:31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit
Oholi
2:32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether
mortuus est absque liberis
2:33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
2:34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine
Ieraa
2:35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
2:36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
2:37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
2:38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
2:39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
2:40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
2:41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
2:42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse
est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
2:43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
2:44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
2:45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
2:46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro
Arran genuit Gezez
2:47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
2:48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
2:49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem
Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
2:50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater
Cariathiarim
2:51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
2:52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium
requietionum
2:53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et
Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
2:54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium
requietionis Sarai
2:55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque
resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de
calore patris domus Rechab
3:1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum
Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
3:2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum
Adoniam filium Aggith
3:3 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua
3:4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex
mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
3:5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et
Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
3:6 Iebaar quoque et Elisama
3:7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
3:8 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
3:9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem
Thamar
3:10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc
quoque natus est Iosaphat
3:11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
3:12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham
3:13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
3:14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
3:15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim
tertius Sedecias quartus Sellum
3:16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
3:17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
3:18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
3:19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam
Ananiam et Salomith sororem eorum
3:20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
3:21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia
huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit
Sechenia
3:22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et
Naaria et Saphat sex numero
3:23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
3:24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et
Dalaia et Anani septem
4:1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
4:2 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed
hae cognationes Sarathi
4:3 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque
sororis eorum Asalelphuni
4:4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur
primogeniti Ephrata patris Bethleem
4:5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
4:6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti
sunt filii Naara
4:7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
4:8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum
4:9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit
nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
4:10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris
mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris
me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
4:11 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
4:12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas
hii sunt viri Recha
4:13 filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath
4:14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis
Artificum ibi quippe artifices erant
4:15 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela
et Cenez
4:16 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
4:17 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et
Sammai et Iesba patrem Esthamo
4:18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem
Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae
Pharaonis quam accepit Mered
4:19 et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo
qui fuit de Machathi
4:20 filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii
Iesi Zoeth et Benzoeth
4:21 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et
cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
4:22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens
qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem
verba vetera
4:23 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud
regem in operibus eius commoratique sunt ibi
4:24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
4:25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
4:26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius
eius
4:27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt
filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum
Iuda
4:28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
4:29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad
4:30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
4:31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim
hae civitates eorum usque ad regem David
4:32 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan
civitates quinque
4:33 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad
Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
4:34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
4:35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
4:36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et
Banaia
4:37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii
Samaia
4:38 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo
adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
4:39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis
et ut quaererent pascua gregibus suis
4:40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et
quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
4:41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus
Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui
inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem
habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
4:42 de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti
habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios
Iesi
4:43 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et
habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
5:1 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus
eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius
filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum
5:2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius
principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph
5:3 filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi
5:4 filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius
5:5 Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius
5:6 Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex
Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
5:7 fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per
familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
5:8 porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in
Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
5:9 contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi
et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra
Galaad
5:10 in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt
illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae
respicit ad orientem Galaad
5:11 filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque
Selcha
5:12 Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan
5:13 fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et
Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem
5:14 hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel
filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
5:15 fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis
suis
5:16 et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in
cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
5:17 omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus
Hieroboam regis Israhel
5:18 filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta
portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia
quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad
pugnam
5:19 dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
5:20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et
universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et
exaudivit eos eo quod credidissent in eum
5:21 ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et
ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum
centum milia
5:22 vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
5:23 filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus
Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus
erat
5:24 et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et
Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et
potentes et nominati duces in familiis suis
5:25 reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos
populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
5:26 et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et
spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et
dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium
Gozan usque ad diem hanc
6:1 filii Levi Gersom Caath Merari
6:2 filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
6:3 filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar
et Ithamar
6:4 Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
6:5 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
6:6 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
6:7 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
6:8 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
6:9 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
6:10 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo
quam aedificavit Salomon in Hierusalem
6:11 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
6:12 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
6:13 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
6:14 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
6:15 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et
Hierusalem per manus Nabuchodonosor
6:16 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
6:17 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
6:18 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
6:19 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum
familias eorum
6:20 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
6:21 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius
eius
6:22 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
6:23 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
6:24 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius
eius
6:25 filii Helcana Amasai et Ahimoth
6:26 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
6:27 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
6:28 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
6:29 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza
filius eius
6:30 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
6:31 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo
conlocata est arca
6:32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec
aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta
ordinem suum in ministerio
6:33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman
cantor filius Iohel filii Samuhel
6:34 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
6:35 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
6:36 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
6:37 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
6:38 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
6:39 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius
Barachiae filii Samaa
6:40 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
6:41 filii Athnai filii Zara filii Adaia
6:42 filii Ethan filii Zamma filii Semei
6:43 filii Ieth filii Gersom filii Levi
6:44 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi
filii Abdi filii Maloch
6:45 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
6:46 filii Amasai filii Bonni filii Somer
6:47 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
6:48 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum
ministerium tabernaculi domus Domini
6:49 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti
et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut
precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
6:50 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius
Abisue filius eius
6:51 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
6:52 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
6:53 Sadoc filius eius Achimaas filius eius
6:54 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet
Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
6:55 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per
circuitum
6:56 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
6:57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et
Lobna et suburbana eius
6:58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir
cum suburbanis suis
6:59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
6:60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum
suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates
tredecim per cognationes suas
6:61 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia
tribu Manasse in possessionem urbes decem
6:62 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de
tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes
tredecim
6:63 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu
Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
6:64 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
6:65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum
Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus
suis
6:66 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates
in terminis eorum de tribu Ephraim
6:67 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis
in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
6:68 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
6:69 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
6:70 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et
suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui
erant
6:71 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in
Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis
6:72 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis
suis
6:73 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
6:74 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
6:75 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
6:76 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum
suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
6:77 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana
eius et Thabor cum suburbanis suis
6:78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis
de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum
suburbanis suis
6:79 Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis
6:80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim
cum suburbanis suis
6:81 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis
7:1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
7:2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel
principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi
numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
7:3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et
Iesia quinque omnes principes
7:4 cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri
fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios
7:5 fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad
pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
7:6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
7:7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque
principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum
viginti duo milia et triginta quattuor
7:8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et
Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor
7:9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella
fortissimi viginti milia et ducenti
7:10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et
Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
7:11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri
fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
7:12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
7:13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa
7:14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir
patrem Galaad
7:15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit
sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt
Salphaad filiae
7:16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares
porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem
7:17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii
Manasse
7:18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
7:19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
7:20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius
Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad
7:21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt
autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent
possessiones eorum
7:22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres
eius ut consolarentur eum
7:23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et
vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset
7:24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et
superiorem et Ozensara
7:25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan
7:26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
7:27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
7:28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et
contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem
quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
7:29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et
filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his
habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
7:30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum
7:31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith
7:32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum
7:33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
7:34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
7:35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal
7:36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
7:37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
7:38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
7:39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
7:40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi
duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum
viginti sex milia
8:1 Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora
tertium
8:2 Nuaha quartum et Rapha quintum
8:3 fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
8:4 Abisue quoque et Neman et Ahoe
8:5 sed et Gera et Sephuphan et Uram
8:6 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui
translati sunt in Manath
8:7 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et
Ahiud
8:8 porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara
uxores suas
8:9 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
8:10 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in
familiis suis
8:11 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
8:12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et
Lod et filias eius
8:13 Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii
fugaverunt habitatores Geth
8:14 et Haio et Sesac et Ierimoth
8:15 et Zabadia et Arod et Eder
8:16 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
8:17 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
8:18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
8:19 et Iacim et Zechri et Zabdi
8:20 et Helioenai et Selethai et Helihel
8:21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
8:22 et Iesphan et Heber et Helihel
8:23 et Abdon et Zechri et Hanan
8:24 et Anania et Ailam et Anathothia
8:25 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
8:26 et Samsari et Sooria et Otholia
8:27 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
8:28 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in
Hierusalem
8:29 in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
8:30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
8:31 Gedor quoque et Ahio et Zacher
8:32 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum
in Hierusalem cum fratribus suis
8:33 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan
et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
8:34 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
8:35 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
8:36 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari
porro Zamari genuit Mosa
8:37 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa
qui genuit Asel
8:38 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel
Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
8:39 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et
Eliphalet tertius
8:40 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes
arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta
omnes hii filii Beniamin
9:1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in
libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter
delictum suum
9:2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis
Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
9:3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de
filiis quoque Ephraim et Manasse
9:4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis
Phares filii Iuda
9:5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
9:6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
9:7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii
Asana
9:8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et
Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
9:9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes
hii principes cognationum per domos patrum suorum
9:10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
9:11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii
Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
9:12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia
filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
9:13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti
sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
9:14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de
filiis Merari
9:15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha
filii Zechri filii Asaph
9:16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia
filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
9:17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum
Sellum princeps
9:18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per
vices suas de filiis Levi
9:19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus
suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes
vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini
custodientes introitum
9:20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
9:21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi
testimonii
9:22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et
descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns
in fide sua
9:23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in
tabernaculo vicibus suis
9:24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad
occidentem ad aquilonem et ad austrum
9:25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis
suis de tempore usque ad tempus
9:26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant
super exedras et thesauros domus Domini
9:27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum
tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
9:28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et
inferebantur vasa et efferebantur
9:29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant
similae et vino et oleo et turi et aromatibus
9:30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
9:31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat
eorum quae in sartagine frigebantur
9:32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant
propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
9:33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris
morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
9:34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in
Hierusalem
9:35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris
eius Maacha
9:36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et
Nadab
9:37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
9:38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum
suorum in Hierusalem cum fratribus suis
9:39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et
Melchisuae et Abinadab et Esbaal
9:40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
9:41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
9:42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et
Zamri genuit Mosa
9:43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo
ortus est Esel
9:44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel
Saria Obdia Anan hii filii Esel
10:1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel
Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe
10:2 cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul
10:3 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii
et vulneraverunt iaculis
10:4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice
me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem
armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et
inruit in eum
10:5 quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit
etiam ipse in gladium suum et mortuus est
10:6 interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter
concidit
10:7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus
fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc
illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis
10:8 die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt
Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe
10:9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent
miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum
templis et populis
10:10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt
in templo Dagon
10:11 hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim
fecerunt super Saul
10:12 consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul
et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum
subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus
10:13 mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod
praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit
illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit
10:14 nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et
transtulit regnum eius ad David filium Isai
11:1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os
tuum sumus et caro tua
11:2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui
educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu
pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum
11:3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et
iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super
Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
11:4 abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus
ubi erant Iebusei habitatores terrae
11:5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc
porro David cepit arcem Sion quae est civitas David
11:6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et
dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
11:7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas
David
11:8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem
reliqua urbis extruxit
11:9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat
cum eo
11:10 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex
fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad
Israhel
11:11 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps
inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una
vice
11:12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres
potentes
11:13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati
sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus
hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum
11:14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset
Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
11:15 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua
erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati
in valle Raphaim
11:16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
11:17 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de
cisterna Bethleem quae est in porta
11:18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et
hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad
David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino
11:19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem
virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi
aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi
11:20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit
hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres
nominatissimus
11:21 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad
tres primos non pervenerat
11:22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera
perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse
descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
11:23 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque
cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad
eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta
sua
11:24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos
nominatissimus
11:25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat
posuit autem eum David ad auriculam suam
11:26 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius
patrui eius de Bethleem
11:27 Semmoth Arorites Helles Phallonites
11:28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
11:29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
11:30 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
11:31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia
Pharathonites
11:32 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba
Salabonites
11:33 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
11:34 Ahiam filius Sachar Ararites
11:35 Eliphal filius Ur
11:36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites
11:37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
11:38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
11:39 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
11:40 Iras Iethreus Gareb Iethreus
11:41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli
11:42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo
triginta
11:43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
11:44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
11:45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
11:46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma
Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
12:1 hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul
filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores
12:2 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes
sagittas de fratribus Saul ex Beniamin
12:3 princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et
Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites
12:4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super
triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites
12:5 Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites
12:6 Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim
12:7 Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor
12:8 sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri
robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies
eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus
12:9 Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius
12:10 Masmana quartus Hieremias quintus
12:11 Hetthi sextus Helihel septimus
12:12 Iohanan octavus Helzebad nonus
12:13 Hieremias decimus Bachannai undecimus
12:14 hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus
praeerat et maximus mille
12:15 isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare
consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in
vallibus ad orientalem plagam et occidentalem
12:16 venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo
morabatur David
12:17 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me
ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi
pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat
Deus patrum nostrorum et iudicet
12:18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui
sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te
enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes
turmae
12:19 porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum
Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito
consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo
capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul
12:20 quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de
Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et
Salathi principes milium in Manasse
12:21 hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim
erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu
12:22 sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei
usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei
12:23 iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David
cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum
Domini
12:24 filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti
expediti ad proelium
12:25 de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia
centum
12:26 de filiis Levi quattuor milia sescenti
12:27 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia
septingenti
12:28 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes
viginti duo
12:29 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars
eorum adhuc sequebatur domum Saul
12:30 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore
viri nominati in cognationibus suis
12:31 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per
nomina sua venerunt ut constituerent regem David
12:32 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora
ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis
autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
12:33 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie
instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in
corde duplici
12:34 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et
hasta triginta septem milia
12:35 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum
12:36 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes
quadraginta milia
12:37 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte
tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia
12:38 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto
venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel
sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David
12:39 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes
praeparaverunt enim eis fratres sui
12:40 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et
Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad
vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem
copiam gaudium quippe erat in Israhel
13:1 iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et
universis principibus
13:2 et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo
nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos
in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant
in suburbanis urbium ut congregentur ad nos
13:3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in
diebus Saul
13:4 et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo
omni populo
13:5 congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum
ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim
13:6 et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae
est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin
ubi invocatum est nomen eius
13:7 inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza
autem et fratres eius minabant plaustrum
13:8 porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in
canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis
13:9 cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut
sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam
13:10 iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod
contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo
13:11 contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit
locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem
13:12 et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me
introducere arcam Dei
13:13 et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David
sed avertit in domum Obededom Getthei
13:14 mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit
Dominus domui eius et omnibus quae habebat
14:1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et
artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
14:2 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super
Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
14:3 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et
filias
14:4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab
Nathan et Salomon
14:5 Iebar et Helisu et Eliphaleth
14:6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae
14:7 Elisama et Baliada et Eliphaleth
14:8 audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem
super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum
audisset David egressus est obviam eis
14:9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
14:10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si
trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu
tua
14:11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David
et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur
aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
14:12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
14:13 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
14:14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post
eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
14:15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc
egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra
Philisthim
14:16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra
Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
14:17 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus
dedit pavorem eius super omnes gentes
15:1 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum
arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
15:2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei
nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum
sibi usque in aeternum
15:3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca
Dei in locum suum quem praeparaverat ei
15:4 necnon et filios Aaron et Levitas
15:5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti
15:6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti
15:7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta
15:8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
15:9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
15:10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim
15:11 vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel
Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
15:12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum
sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel
ad locum qui ei praeparatus est
15:13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus
sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
15:14 sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam
Domini Dei Israhel
15:15 et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta
verbum Domini umeris suis in vectibus
15:16 dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de
fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris
et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae
15:17 constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius
Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan
filium Casaiae
15:18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et
Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et
Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
15:19 porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis
concrepantes
15:20 Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et
Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
15:21 porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel
et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
15:22 Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad
praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
15:23 et Barachias et Helcana ianitores arcae
15:24 porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias
et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et
Obededom et Ahias erant ianitores arcae
15:25 igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad
deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
15:26 cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini
immolabantur septem tauri et septem arietes
15:27 porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui
portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter
cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo
15:28 universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et
sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes
15:29 cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David
Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem
atque ludentem et despexit eum in corde suo
16:1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio
tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et
pacifica coram Deo
16:2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit
populo in nomine Domini
16:3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam
panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
16:4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et
recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum
Israhel
16:5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et
Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et
Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis
personaret
16:6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca
foederis Domini
16:7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et
fratres eius
16:8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis
adinventiones illius
16:9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
16:10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
16:11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
16:12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et
iudiciorum oris eius
16:13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
16:14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
16:15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in
mille generationes
16:16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
16:17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum
sempiternum
16:18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
16:19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
16:20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
16:21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
16:22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16:23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
16:24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia
illius
16:25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes
deos
16:26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
16:27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco
eius
16:28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et
imperium
16:29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in
conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
16:30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem
inmobilem
16:31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus
regnavit
16:32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis
sunt
16:33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare
terram
16:34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia
eius
16:35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue
de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus
tuis
16:36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et
dicat omnis populus amen et hymnus Domino
16:37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres
eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et
vices suas
16:38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium
Idithun et Osa constituit ianitores
16:39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram
tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
16:40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis
iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini
quam praecepit Israheli
16:41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque
vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
16:42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et
omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse
portarios
16:43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut
benediceret etiam domui suae
17:1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam
ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus
est
17:2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim
tecum est
17:3 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
17:4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis
tu mihi domum ad habitandum
17:5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad
hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
17:6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum
Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non
aedificastis mihi domum cedrinam
17:7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus
exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux
populi mei Israhel
17:8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos
coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in
terra
17:9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et
ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a
principio
17:10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi
universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum
tibi Dominus
17:11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo
semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius
17:12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in
aeternum
17:13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam
meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit
17:14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et
thronus eius erit firmissimus in perpetuum
17:15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic
locutus est Nathan ad David
17:16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego
sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia
17:17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es
super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super
omnes homines Domine Deus meus
17:18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum
et cognoveris eum
17:19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem
magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
17:20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex
omnibus quos audivimus auribus nostris
17:21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad
quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine
sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto
liberarat
17:22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum
et tu Domine factus es Deus eius
17:23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum
eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es
17:24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et
dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius
permanens coram eo
17:25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut
aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret
coram te
17:26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta
beneficia
17:27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te
enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
18:1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et
humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
18:2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei
munera
18:3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath
quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten
18:4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac
viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum
exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
18:5 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer
regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum
18:6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et
offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat
18:7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et
adtulit eas in Hierusalem
18:8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo
fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
18:9 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem
exercitum Adadezer regis Suba
18:10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem
et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer
adversarius quippe Thou erat Adadezer
18:11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David
Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de
Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech
18:12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem
et octo milia
18:13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David
salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
18:14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium
atque iustitiam cuncto populo suo
18:15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius
Ahilud a commentariis
18:16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes
et Susa scriba
18:17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi
porro filii David primi ad manum regis
19:1 accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret
filius eius pro eo
19:2 dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit
enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum
super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut
consolarentur Hanon
19:3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod
David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec
animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam
venerint ad te servi eius
19:4 igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas
eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos
19:5 qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum
grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in
Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur
19:6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon
quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi
de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites
19:7 conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo
eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque
Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum
19:8 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum
fortium
19:9 egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis
reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt
19:10 igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra
se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra
Syrum
19:11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et
perrexerunt contra filios Ammon
19:12 dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem
superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium
19:13 confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus
Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet
19:14 perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad
proelium et fugavit eos
19:15 porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque
fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est
etiam Ioab in Hierusalem
19:16 videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et
adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae
Adadezer erat dux eorum
19:17 quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et
transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis
contra pugnantibus
19:18 fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem
milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus
principem
19:19 videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos
transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium
praebere filiis Ammon
20:1 factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad
bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit
terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat
in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam
20:2 tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea
auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema
manubias quoque urbis plurimas tulit
20:3 populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et
trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et
contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus
est cum omni populo suo in Hierusalem
20:4 post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo
percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
20:5 aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo
percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei
cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
20:6 sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus
habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha
fuerat stirpe generatus
20:7 hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa
fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David
et servorum eius
21:1 consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut
numeraret Israhel
21:2 dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate
Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam
21:3 responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt
nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus
quod in peccatum reputetur Israheli
21:4 sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit
universum Israhel et reversus est Hierusalem
21:5 deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis
Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium
de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum
21:6 nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur
regis imperium
21:7 displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel
21:8 dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer
iniquitatem servi tui quia insipienter egi
21:9 et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens
21:10 vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi
optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi
21:11 cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige
quod volueris
21:12 aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes
tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini
et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis
finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me
21:13 et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed
melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes
eius quam in manus hominum
21:14 misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de
Israhel septuaginta milia virorum
21:15 misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque
percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et
imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro
angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei
21:16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter
terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra
Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et
proni in terram
21:17 dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur
populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit
Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei
populus autem tuus non percutiatur
21:18 angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet
extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei
21:19 ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex
nomine Domini
21:20 porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii
eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum
21:21 igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et
processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram
21:22 dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea
altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a
populo
21:23 dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex
quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna
et triticum in sacrificium omnia libens praebeo
21:24 dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum
valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta
gratuita
21:25 dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis
sescentos
21:26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica
et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare
holocausti
21:27 praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam
21:28 protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area
Ornan Iebusei immolavit ibi victimas
21:29 tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare
holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon
21:30 et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio
enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini
22:1 dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum
Israhel
22:2 et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et
constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut
aedificaretur domus Dei
22:3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque
iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile
22:4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii
deportaverant ad David
22:5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus
domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis
regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam
ante mortem suam omnes paravit inpensas
22:6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret
domum Domino Deo Israhel
22:7 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut
aedificarem domum nomini Domini Dei mei
22:8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti
et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto
effuso sanguine coram me
22:9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum
requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam
pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus
eius
22:10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et
ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in
aeternum
22:11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica
domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
22:12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis
Israhel et custodire legem Domini Dei tui
22:13 tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae
praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne
timeas neque paveas
22:14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri
talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et
ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides
praeparavi ad universa inpendia
22:15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios
artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
22:16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge
igitur et fac et erit Dominus tecum
22:17 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent
Salomonem filium suum
22:18 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit
vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius
22:19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis
Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo
ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum
quae aedificatur nomini Domini
23:1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem
filium suum super Israhel
23:2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
23:3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt
triginta octo milia virorum
23:4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini
viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia
23:5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino
in organis quae fecerat ad canendum
23:6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et
Caath et Merari
23:7 Gersom Leedan et Semei
23:8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
23:9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes
familiarum Leedan
23:10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei
quattuor
23:11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non
habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo
conputati sunt
23:12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
23:13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret
in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret
incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in
perpetuum
23:14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
23:15 filii Mosi Gersom et Eliezer
23:16 filii Gersom Subuhel primus
23:17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer
filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
23:18 filii Isaar Salumith primus
23:19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius
Iecmaam quartus
23:20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
23:21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
23:22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias
acceperuntque eas filii Cis fratres earum
23:23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
23:24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per
vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus
Domini a viginti annis et supra
23:25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et
habitationem Hierusalem usque in aeternum
23:26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia
vasa eius ad ministrandum
23:27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus
filiorum Levi a viginti annis et supra
23:28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in
vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et
in universis operibus ministerii templi Domini
23:29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae
sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam
et super omne pondus atque mensuram
23:30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino
similiterque ad vesperam
23:31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis
et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque
rei iugiter coram Domino
23:32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum
sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent
in domo Domini
24:1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu
et Eleazar et Ithamar
24:2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis
sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
24:3 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de
filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
24:4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris
quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes
per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
24:5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim
principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de
filiis Ithamar
24:6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram
rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar
principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum
quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat
ceteros Ithamar
24:7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
24:8 tertia Arim quarta Seorim
24:9 quinta Melchia sexta Maiman
24:10 septima Accos octava Abia
24:11 nona Hiesu decima Sechenia
24:12 undecima Eliasib duodecima Iacim
24:13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
24:14 quintadecima Belga sextadecima Emmer
24:15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses
24:16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
24:17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
24:18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
24:19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum
Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit
Dominus Deus Israhel
24:20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat
Subahel et filiis Subahel Iedeia
24:21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
24:22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
24:23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam
quartus
24:24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir
24:25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
24:26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
24:27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
24:28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
24:29 filius vero Cis Ierahemel
24:30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos
familiarum suarum
24:31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram
David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium
et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
25:1 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium
filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et
psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio
servientes
25:2 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii
Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
25:3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et
Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat
super confitentes et laudantes Dominum
25:4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et
Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa
Mellothi Othir Mazioth
25:5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut
exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
25:6 universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini
distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria
domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman
25:7 fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum
Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
25:8 miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor
doctus pariter et indoctus
25:9 egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae
ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
25:10 tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
25:11 quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
25:12 quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
25:13 sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
25:14 septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
25:15 octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
25:16 nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
25:17 decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
25:18 undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
25:19 duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
25:20 tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
25:21 quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
25:22 quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
25:23 sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
25:24 septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
25:25 octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
25:26 nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
25:27 vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
25:28 vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
25:29 vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
25:30 vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
25:31 vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
26:1 divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de
filiis Asaph
26:2 filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias
tertius Iathanahel quartus
26:3 Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
26:4 filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa
tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
26:5 Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit
illi Dominus
26:6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum
suarum erant enim viri fortissimi
26:7 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius
viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
26:8 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum
fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
26:9 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
26:10 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim
habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
26:11 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii
filii et fratres Hosa tredecim
26:12 hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut
et fratres eorum ministrarent in domo Domini
26:13 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias
suas in unamquamque portarum
26:14 cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio
eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
26:15 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat
seniorum concilium
26:16 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam
ascensionis custodia contra custodiam
26:17 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem
atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini
et bini
26:18 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique
per cellulas
26:19 hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
26:20 porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
26:21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et
Gersonni Ieiheli
26:22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus
Domini
26:23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
26:24 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
26:25 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius
Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius
filius Selemith
26:26 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae
sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et
centuriones et duces exercitus
26:27 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad
instaurationem et supellectilem templi Domini
26:28 haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius
Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui
sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
26:29 Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus
super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
26:30 porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille
septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in
cunctis operibus Domini et in ministerium regis
26:31 Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et
cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et
inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
26:32 fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti
principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et
Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis
27:1 filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum
tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas
suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti
quattuor milibus singuli praeerant
27:2 primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub
eo viginti quattuor milia
27:3 de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense
primo
27:4 secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum
nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
27:5 dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius
Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia
27:6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta
praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
27:7 quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius
post eum et in turma eius viginti quattuor milia
27:8 quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius
viginti quattuor milia
27:9 sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius
viginti quattuor milia
27:10 septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in
turma eius viginti quattuor milia
27:11 octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in
turma eius viginti quattuor milia
27:12 nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma
eius viginti quattuor milia
27:13 decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai
et in turma eius viginti quattuor milia
27:14 undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim
et in turma eius viginti quattuor milia
27:15 duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe
Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
27:16 porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius
Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha
27:17 Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc
27:18 Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel
27:19 Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius
Ozihel
27:20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel
filius Phadiae
27:21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae
Beniamin autem Iasihel filius Abner
27:22 Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel
27:23 noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia
dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli
27:24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc
ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti
non est relatus in fastos regis David
27:25 super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem
thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat
Ionathan filius Oziae
27:26 operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat
Ezri filius Chelub
27:27 vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis
Zabdias Aphonites
27:28 nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan
Gaderites super apothecas autem olei Ioas
27:29 porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai
Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli
27:30 super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias
Meronathites
27:31 super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae
regis David
27:32 Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et
litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis
27:33 Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis
27:34 post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps
autem exercitus regis erat Ioab
28:1 convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et
praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et
centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis
filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in
exercitu Hierusalem
28:2 cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et
populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca
foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia
praeparavi
28:3 Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis
vir bellator et sanguinem fuderis
28:4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut
essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes
porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei
ut me eligeret regem super cunctum Israhel
28:5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit
Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel
28:6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria
mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem
28:7 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere
praecepta mea et iudicia sicut et hodie
28:8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro
custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis
terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in
sempiternum
28:9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde
perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et
universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si
autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum
28:10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii
confortare et perfice
28:11 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et
templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus
propitiationis
28:12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per
circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum
28:13 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus
Domini et in universa vasa ministerii templi Domini
28:14 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus
pro vasorum ad opera diversitate
28:15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura
uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris
argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti
tradidit
28:16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate
mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas
28:17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et
leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum
et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus
separavit
28:18 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex
ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium
arcam foederis Domini
28:19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem
universa opera exemplaris
28:20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare
et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non
dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus
Domini
28:21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus
Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam
populus facere omnia praecepta tua
29:1 locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum
unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque
enim homini praeparatur habitatio sed Deo
29:2 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei
aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in
ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et
diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium
abundantissime
29:3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et
argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam
29:4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum
argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi
29:5 ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum
argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat
manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino
29:6 polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum
Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis
29:7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et
solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem
et octo milia ferri quoque centum milia talentorum
29:8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus
Domini per manum Ieihel Gersonitis
29:9 laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde
toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno
29:10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus
es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum
29:11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria
et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum
Domine regnum et tu es super omnes principes
29:12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua
virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium
29:13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum
inclitum
29:14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa
promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi
29:15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri
dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora
29:16 Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut
aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia
29:17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et
ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum
tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria
29:18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi
in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui
mens ista permaneat
29:19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata
tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet
aedem cuius inpensas paravi
29:20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo
nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et
inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
29:21 immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die
sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et
universo ritu abundantissime in omnem Israhel
29:22 et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi
laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem
Domino in principem et Sadoc in pontificem
29:23 seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo
et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel
29:24 sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David
dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi
29:25 magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit
illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel
29:26 igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel
29:27 et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in
Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus
29:28 et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et
gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo
29:29 gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro
Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad
videntis
29:30 universique regni eius et fortitudinis et temporum quae
transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum