Vulgata .
Judith
1:1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et
ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis
1:2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine
cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero
eius posuit in altitudinem cubitorum centum
1:3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio
tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium
1:4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria
quadrigarum suarum
1:5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui
regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit
eum
1:6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et
Hyadas in campo Erioch regis Elicorum
1:7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et
misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano
1:8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam
in campo magno Hesdraelon
1:9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque
Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes
Aethiopiae
1:10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
1:11 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine
honore abiecerunt
1:12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et
iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus
regionibus his
2:1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die
mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum
ut defenderet se
2:2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit
cum eis mysterium consilii sui
2:3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret
imperio
2:4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex
Holofernem principem militiae suae
2:5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos
praecipue qui contempserunt imperium meum
2:6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis
mihi
2:7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et
dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti
milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia
2:8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium
camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque
armenta gregesque ovium quorum non erat numerus
2:9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
2:10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
2:11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus
et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae
2:12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae
qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et
obtinuit omnem munitionem
2:13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes
filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad
austrum terrae Celeon
2:14 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes
civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur
ad mare
2:15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt
ad austrum
2:16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem
eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii
2:17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et
succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
2:18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram
3:1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges
ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae
atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt
3:2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes
serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes
cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini
3:3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et
campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et
universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt
3:4 sint omnia sub lege tua
3:5 nos iam et filii nostri servi tui sumus
3:6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut
placuerit tibi
3:7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et
obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
3:8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes
et electos ad bellum
3:9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium
habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam
venienti
3:10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis
et tympanis
3:11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare
potuerunt
3:12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
3:13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae
exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus
quae potuissent Holofernis potentia subiugari
3:14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque
Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
3:15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus
diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae
4:1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae
timuerunt valde a facie eius
4:2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret
Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis
earum
4:3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et
praeoccupaverunt omnes vertices montium
4:4 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in
praeparatione pugnae
4:5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra
Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis
per quos transitus esse poterat
4:6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad
Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter
montes
4:7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos
Domini Heliachim
4:8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et
humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum
4:9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra
faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio
4:10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam
infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in
exterminium et sancta eorum in pollutionibus
4:11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel
adlocutusque est eos
4:12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes
permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini
4:13 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute
sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in
curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus
sanctis orando deiecit
4:14 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere
quo coepistis
4:15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant
in conspectu Domini
4:16 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti
ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum
4:17 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum
Israhel
5:1 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii
Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent
5:2 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes
Moab et duces Ammon
5:3 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet
aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus
eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum
5:4 quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non
exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace
5:5 tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris
audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui
in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo
5:6 populus iste ex progenie Chaldeorum est
5:7 hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos
patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum
5:8 deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in multitudine
deorum erant
5:9 unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et
habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt
in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut
dinumerari eorum non possit exercitus
5:10 cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium
suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et
percussit totam terram Aegypti plagis variis
5:11 cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et
iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare
5:12 fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae
quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando
transirent
5:13 in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos
persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui
factum posteris nuntiaret
5:14 egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in
quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit
5:15 illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos
quadraginta annonam de caelo consecuti sunt
5:16 ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et
gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit
5:17 et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a
cultura Domini Dei sui
5:18 quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati
sunt in praedam et in gladium et in obprobrium
5:19 quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui
dedit eis Deus caeli virtutem resistendi
5:20 denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et
Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras
eorum et civitates eorum ipsi possederunt
5:21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis
bona Deus enim illorum odit iniquitatem
5:22 nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis
Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et
plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam
5:23 nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi
fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia et iterum
possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum
5:24 nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in
conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos
Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae
5:25 si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus
resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in
obprobrium universae terrae
5:26 et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes
magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum
5:27 quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi
Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et
sine peritia artis pugnae
5:28 ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et
cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio
transverberabitur
5:29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est et
praeter ipsum alius non est
6:1 factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis
vehementer dixit ad Achior
6:2 quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel defendatur a Deo
suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor
6:3 cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum
illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum perditione
disperiet
6:4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae
tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et confixus cades
inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra donec extermineris cum
illis
6:5 porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus
tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec
putas impleri non posse
6:6 ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce ex hac
hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii poenas
exceperint ipse simul ultioni subiaceas
6:7 tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent Achior ut
ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israhel
6:8 et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed
cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii
6:9 illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem
manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi
sunt ad dominum suum
6:10 porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem
solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes
percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent
6:11 in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu
Symeon et Carmi qui et Gothonihel
6:12 in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia
quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus
Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
6:13 quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de
causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior
diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli
defensor eorum est
6:14 cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem
adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas
Deo effuderunt
6:15 dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et
respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et
ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et
de sua virtute gloriantes humilias
6:16 finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta
consolati sunt Achior
6:17 dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti ipse
tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas
6:18 cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis
sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis
omnibus converseris
6:19 tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit
cenam magnam
6:20 et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio refecerunt
6:21 postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra
ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel
7:1 Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis ut
ascenderent contra Bethuliam
7:2 erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites
viginti duo milia praeter praeparationes virorum illorum quos
occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus
universae iuventutis
7:3 omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel et
venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super
Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdraelon
7:4 filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt
se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut
Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum
7:5 et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae angusti
itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota
die et nocte
7:6 porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui
influebat aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret
incidi praecepit aquaeductum eorum
7:7 erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur
haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum
7:8 sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii
Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt
illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti
7:9 ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone custodes
fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe
fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam
superari non posse
7:10 et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus
satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos
fontes
7:11 cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt
cisternae et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam
ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad
mensuram dabatur populis aqua cotidie
7:12 tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque iuvenes et parvuli
simul omnes una voce
7:13 dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala
nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in
manibus eorum
7:14 et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in
siti et perditione magna
7:15 et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos
tradamus omnes populo Holofernis
7:16 melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur
et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes
nostros mori ante oculos nostros
7:17 contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum qui
ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis civitatem in manu
militiae Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior
efficitur in ariditate sitis
7:18 et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in
ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum
dicentes
7:19 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
7:20 tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica
iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te
7:21 ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum
7:22 et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent
7:23 exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote fratres
et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam
7:24 forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam nomini suo
7:25 si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus
haec verba quae locuti estis
8:1 et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari
filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon
filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae
filii Salathihel filii Symeon filii Ruben
8:2 et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis
hordiariae
8:3 instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus
super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus
est illic cum patribus suis
8:4 erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et mensibus
sex
8:5 et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo
cum puellis suis clausa morabatur
8:6 et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae
suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel
8:7 erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias
multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus
ovium plenas
8:8 et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum
8:9 haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto
quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin
8:10 et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo
consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non
venerit vobis adiutorium
8:11 et qui estis vos qui temptatis Dominum
8:12 non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram
excitet et furorem accendat
8:13 posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum
diem constituistis ei
8:14 sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et
indulgentiam eius lacrimis postulemus
8:15 non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius
hominis ad iracundiam inflammabitur
8:16 et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti
humiliato servientes illi
8:17 dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat
nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in
superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur
8:18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt
Deum suum et adoraverunt deos alienos
8:19 pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in
confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum
8:20 expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum
de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes
quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus
noster
8:21 et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex
vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut
memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere
colerent Deum suum
8:22 memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et
per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est
8:23 sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per
multas tribulationes transierunt fideles
8:24 illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et
patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt
8:25 exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt
8:26 et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
8:27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia
flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad
perditionem nostram evenisse credamus
8:28 et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt
et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio
8:29 nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum
8:30 et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis
8:31 ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum
faciat consilium meum Deus
8:32 stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et
orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum
Israhel
8:33 vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis
nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum
8:34 et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit
tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt
9:1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens
se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino
clamavit ad Dominum dicens
9:2 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione
alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et
denudaverunt femur virginis in confusionem
9:3 et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem
et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum
subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae
9:4 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est
quod ipse voluisti
9:5 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua
posuisti
9:6 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum
dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in
quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum
9:7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos
9:8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
9:9 sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in
corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
9:10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab
initio et Dominus nomen est tibi
9:11 erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in
virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se
violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere
gladio suo cornu altaris tui
9:12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
9:13 capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis
caritatis meae
9:14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut
evertam illum
9:15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum
9:16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum
viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium
et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
9:17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me
miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem
9:18 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde
meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat
9:19 et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius
praeter te
10:1 factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco
quo iacuerat prostrata Domino
10:2 vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se
cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae
10:3 et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit
crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se
vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis
adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus
ornamentis suis ornavit se
10:4 cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio
non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam
pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret
10:5 inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et
palatas et panes et caseum et profecta est
10:6 cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et
presbyteros civitatis
10:7 qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem
eius
10:8 nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus
patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua
virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in
numero sanctorum et iustorum
10:9 et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat
10:10 Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius
10:11 factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei
occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde
venis aut quo vadis
10:12 quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum
quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod
contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent
misericordiam in conspectu vestro
10:13 hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis
Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu
possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius
10:14 et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat
in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis
10:15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti
consilium ut descenderes ad dominum nostrum
10:16 hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi
faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad
tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam
10:17 cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis
Holofernis
10:18 dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum
Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare
contra eos debeamus
10:19 videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex
purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum
10:20 et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se
super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo
11:1 tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde
tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor
regi
11:2 populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam
meam super illum
11:3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit
tibi ut venires ad nos
11:4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus
fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum
11:5 vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est
in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum
homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi
11:6 nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum
est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius
et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur
11:7 nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei
iusseris evenire
11:8 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per
prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis
11:9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus
super ipsos est
11:10 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter
mortuos conputantur
11:11 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum
bibant
11:12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento
vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec
manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in
perditione dabuntur
11:13 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus
haec ipsa nuntiare tibi
11:14 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla
tua et orabo Deum
11:15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo
tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem
populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel
unus contra te
11:16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei
11:17 et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi
11:18 placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris
eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum
11:19 non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et
in sensu verborum
11:20 et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante
populum ut des illum tu in manibus nostris
11:21 et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus
erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum
nominabitur in universa terra
12:1 tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit
illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo
12:2 cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae
mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi
detuli manducabo
12:3 cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti
quid faciemus tibi
12:4 et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet
omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi
et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat
12:5 et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem
egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum
12:6 et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et
introiret ad orandum Deum suum per triduum
12:7 et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem
aquae
12:8 et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius
ad liberationem populi sui
12:9 et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet
escam suam in vesperam
12:10 et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et
dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte
consentiat habitare mecum
12:11 foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut
inmunis transeat ab eo
12:12 tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella
introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet
cum eo et bibat vinum in iucunditate
12:13 cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo
12:14 omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid
autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae
12:15 et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante
faciem eius
12:16 cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in
concupiscentia eius
12:17 et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate
quoniam gratiam invenisti coram me
12:18 et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea
hodie prae omnibus diebus meis
12:19 et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat
illi ancilla eius
12:20 et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis
multum quantum numquam biberat in vita sua
13:1 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua
et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit
13:2 erant autem omnes fatigati a vino
13:3 eratque Iudith sola in cubiculo
13:4 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus
13:5 dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et
observaret
13:6 stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in
silentio
13:7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad
opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas
et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam
13:8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput
lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit
13:9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait
confirma me Domine Deus Israhel in hac hora
13:10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et
abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum
13:11 et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae
et iussit ut mitteret illud in peram suam
13:12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et
transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis
13:13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam
nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel
13:14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros
civitatis
13:15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam
speraverunt eam iam non esse venturam
13:16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa
autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes
tacuissent
13:17 dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit
sperantes in se
13:18 et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit
domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte
13:19 et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce
caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius
in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit
illum Dominus Deus noster
13:20 vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et
hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit
me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati
revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in
liberatione vestra
13:21 confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
13:22 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te
Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros
13:23 porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu
filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram
13:24 benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in
vulnere capitis principis inimicorum nostrorum
13:25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de
ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus
non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis
tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri
13:26 et dixit omnis populus fiat fiat
13:27 porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu
testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium
incredulorum incidit in hac nocte in manu mea
13:28 ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu
superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur
dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam
latera tua
13:29 videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore
cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius
13:30 postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes
eius et adoravit eam et dixit
13:31 benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni
gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te
14:1 dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite
caput hoc super muros nostros
14:2 et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum
impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes
14:3 tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum
excitandum ad pugnam
14:4 cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et
invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor
14:5 cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam
Dominus conteret eos sub pedibus vestris
14:6 tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto
gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et
adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque
in hodiernum diem
14:7 mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput
Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum
grandi strepitu et ululatu
14:8 quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt
14:9 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum
cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur
ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret
14:10 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut
intrando aperire
14:11 sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores
exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis
14:12 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis
ausi sunt provocare ad proelium
14:13 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et
plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire
14:14 sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit
proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite
Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit
voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua
14:15 et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras
ad populum
14:16 et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis
Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non
est in illo
14:17 quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes
vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et
turbati sunt animi eorum valde
14:18 et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum
15:1 cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et
consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt
15:2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite
relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant
fugientes per vias camporum et semitas collium
15:3 videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt
clangentes tubis et ululantes post ipsos
15:4 et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii
autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire
potuissent
15:5 misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel
15:6 omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam
post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad
extremitatem finium suarum
15:7 reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum
et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati
sunt valde
15:8 hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant
illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in
iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes
divites fierent de praedationibus eorum
15:9 Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum
universis presbyteris suis ut videret Iudith
15:10 quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce
dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia
populi nostri
15:11 quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod
castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus
Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum
15:12 et dixit omnis populus fiat fiat
15:13 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a
populo Israhel
15:14 porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata
sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni
supellectile et tradita sunt illi omnia a populo
15:15 et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et
iuvenibus in organis et citharis
16:1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
16:2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi
psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
16:3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
16:4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu
omnium inimicorum nostrorum
16:5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis
suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt
valles
16:6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio
infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
16:7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus
feminae et confudit eum
16:8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan
percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith
filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
16:9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta
laetitiae in exultatione filiorum Israhel
16:10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad
decipiendum illum
16:11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam
fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
16:12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
16:13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei
arescentes in siti
16:14 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes
occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
16:15 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16:16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem
superare nemo potest
16:17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti
spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
16:18 montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera
liquescent ante faciem tuam
16:19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
16:20 vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens
vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
16:21 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant
usque in sempiternum
16:22 et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad
Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes
holocausta et vota et repromissiones suas
16:23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi
populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis
16:24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres
menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
16:25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna
facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel
16:26 erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret
virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius
16:27 erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
16:28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit
abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
16:29 luxitque illam omnis populus diebus septem
16:30 in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel
et post mortem eius annis multis
16:31 dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero
dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in
praesentem diem