Vulgata .
Fourth Kings
1:1 praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab
1:2 ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in
Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite
Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac
1:3 angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende
in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est
Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron
1:4 quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non
descendes sed morte morieris et abiit Helias
1:5 reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare reversi estis
1:6 at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite
revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus
numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub
deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed
morte morieris
1:7 qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et
locutus est verba haec
1:8 at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui
ait Helias Thesbites est
1:9 misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant
sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex
praecepit ut descendas
1:10 respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat
ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis
e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo
1:11 rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et
quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina
descende
1:12 respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo
et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et
devoravit illum et quinquaginta eius
1:13 iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui
erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus
est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum
tuorum qui mecum sunt
1:14 ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes
quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc
obsecro ut miserearis animae meae
1:15 locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo
ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
1:16 et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad
consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo
possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non
descendes sed morte morieris
1:17 mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et
regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat
regis Iudae non enim habebat filium
1:18 reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
2:1 factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in
caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis
2:2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque
Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non
derelinquam te cumque descendissent Bethel
2:3 egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et
dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te
qui respondit et ego novi silete
2:4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in
Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non
derelinquam te cumque venissent Hierichum
2:5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et
dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et
ait et ego novi silete
2:6 dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui
ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt
igitur ambo pariter
2:7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et
steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem
2:8 tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas
quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum
2:9 cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut
faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat
duplex spiritus tuus in me
2:10 qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me
quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit
2:11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus
et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in
caelum
2:12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel
et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et
scidit illa in duas partes
2:13 et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit
super ripam Iordanis
2:14 et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est
Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque
illuc et transiit Heliseus
2:15 videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra
dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in
occursum eius adoraverunt eum proni in terram
2:16 dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes
qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus
Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite
mittere
2:17 coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt
quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt
2:18 et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis
numquid non dixi vobis nolite ire
2:19 dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis
huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt
et terra sterilis
2:20 at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum
adtulissent
2:21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec dicit
Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas
2:22 sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Helisei
quod locutus est
2:23 ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi
egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende
calve
2:24 qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini
egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta
duos pueros
2:25 abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam
3:1 Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno
octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis
3:2 et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit
enim statuas Baal quas fecerat pater eius
3:3 verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel adhesit nec recessit ab eis
3:4 porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel
centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis
3:5 cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat
cum rege Israhel
3:6 egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit
universum Israhel
3:7 misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni
mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus
est populus meus populus tuus equi mei equi tui
3:8 dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum
Idumeae
3:9 perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et
circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis
quae sequebantur eos
3:10 dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres
reges ut traderet in manu Moab
3:11 et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per
eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius
Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae
3:12 et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex
Israhel et Iosaphat et rex Edom
3:13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad
prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare
congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab
3:14 dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu
sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem
quidem te nec respexissem
3:15 nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est
super eum manus Domini et ait
3:16 haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et fossas
3:17 haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et
alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et
iumenta vestra
3:18 parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in
manu vestra
3:19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et
universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum
obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus
3:20 factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce
aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
3:21 universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut
pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo
desuper et steterunt in terminis
3:22 primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum
viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
3:23 dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi
sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
3:24 perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit
Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et
percusserunt Moab
3:25 et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli
lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia
ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et
circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa
3:26 quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum
septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non
potuerunt
3:27 arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo
obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel
statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam
4:1 mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum
dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus
fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad
serviendum sibi
4:2 cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in
domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea
nisi parum olei quo unguear
4:3 cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca
4:4 et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui
et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles
4:5 ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos
illi offerebant vasa et illa infundebat
4:6 cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas
et ille respondit non habeo stetitque oleum
4:7 venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende
oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo
4:8 facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat
autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque
frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem
4:9 quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste
qui transit per nos frequenter
4:10 faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et
mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi
4:11 facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in cenaculum et
requievit ibi
4:12 dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset
eam et illa stetisset coram eo
4:13 dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti
nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar
regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito
4:14 et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quaeras filium
enim non habet et vir eius senex est
4:15 praecepit itaque ut vocaret eam quae cum vocata fuisset et
stetisset ad ostium
4:16 dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes
fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi
vir Dei noli mentiri ancillae tuae
4:17 et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem
quam dixerat Heliseus
4:18 crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus isset ad
patrem suum ad messores
4:19 ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero tolle et
duc eum ad matrem suam
4:20 qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa
super genua sua usque ad meridiem et mortuus est
4:21 ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et
clusit ostium et egressa
4:22 vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et
asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar
4:23 qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendae
neque sabbatum quae respondit vale
4:24 stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne mihi moram
facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi
4:25 profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque
vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis
illa
4:26 vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa te et
circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit recte
4:27 cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes eius et
accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim
eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi
4:28 quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid non dixi
tibi ne inludas me
4:29 et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in
manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si
salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super
faciem pueri
4:30 porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam
te surrexit ergo et secutus est eam
4:31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri
et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et
nuntiavit ei dicens non surrexit puer
4:32 ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in
lectulo eius
4:33 ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum
4:34 et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os
eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et
incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri
4:35 at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit
et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos
4:36 et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae vocata
ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum
4:37 venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram
tulitque filium suum et egressa est
4:38 et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et
filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone
ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum
4:39 et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes
invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et
implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat
enim quid esset
4:40 infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de coctione
exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non potuerunt comedere
4:41 at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde
turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla
4:42 vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes
primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua
at ille dixit da populo ut comedat
4:43 responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam coram
centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim dicit
Dominus comedent et supererit
4:44 posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta verbum
Domini
5:1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum
suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem
vir fortis et dives sed leprosus
5:2 porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de
terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman
5:3 quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam
qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet
5:4 ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens
sic et sic locuta est puella de terra Israhel
5:5 dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem Israhel qui
cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia
aureos et decem mutatoria vestimentorum
5:6 detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis
epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum
a lepra sua
5:7 cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait
numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me
ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones
quaerat adversum me
5:8 quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israhel
vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat
ad me et sciat esse prophetam in Israhel
5:9 venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus
Helisei
5:10 misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in
Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis
5:11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et
stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae
et curaret me
5:12 numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus
aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret
indignans
5:13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem
dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc
dixit tibi lavare et mundaberis
5:14 descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et
restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est
5:15 reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit
coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi
tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo
5:16 at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam
cumque vim faceret penitus non adquievit
5:17 dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam
onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus
holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino
5:18 hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando
ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super
manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut
ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re
5:19 qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae tempore
5:20 dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti
ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post eum
et accipiam ab eo aliquid
5:21 et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille
currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt
omnia
5:22 et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me
duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum
argenti et vestes mutatorias duplices
5:23 dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum
ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta
et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo
5:24 cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo
dimisitque viros et abierunt
5:25 ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde
venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam
5:26 at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est
homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et
accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et
ancillas
5:27 sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et
egressus est ab eo leprosus quasi nix
6:1 dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo
habitamus coram te angustus est nobis
6:2 eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias
singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite
6:3 et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis respondit ego
veniam
6:4 et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna
6:5 accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum
securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et
hoc ipsum mutuo acceperam
6:6 dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum
praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum
6:7 et ait tolle qui extendit manum et tulit illud
6:8 rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit cum
servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias
6:9 misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne transeas in
loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt
6:10 misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et praeoccupavit
eum et observavit se ibi non semel neque bis
6:11 conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et convocatis servis
suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem
Israhel
6:12 dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus
propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba quaecumque
locutus fueris in conclavi tuo
6:13 dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum
adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan
6:14 misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum
venissent nocte circumdederunt civitatem
6:15 consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque
exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei
dicens eheu eheu domine mi quid faciemus
6:16 at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum
illis
6:17 cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et
aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et
curruum igneorum in circuitu Helisei
6:18 hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum
dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne
viderent iuxta verbum Helisei
6:19 dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas
sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in
Samariam
6:20 cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi
oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt
esse se in medio Samariae
6:21 dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam
eos pater mi
6:22 at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo
ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et
vadant ad dominum suum
6:23 adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et
biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non
venerunt latrones Syriae in terram Israhel
6:24 factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae universum
exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam
6:25 factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec
venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi
stercoris columbarum quinque argenteis
6:26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum
dicens salva me domine mi rex
6:27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de
torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit
6:28 mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et
filium meum comedemus cras
6:29 coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da
filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum
6:30 quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super
murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem
intrinsecus
6:31 et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput
Helisei filii Saphat super eum hodie
6:32 Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo
praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes
numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput
meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum
introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est
6:33 et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et
ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino
7:1 dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in
tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei
statere uno in porta Samariae
7:2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini
Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit
esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes
7:3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt
ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
7:4 sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic
moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si
pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus
moriemur
7:5 surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae cumque
venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt
7:6 siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et
equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede
conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et
venerunt super nos
7:7 surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria
sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare
cupientes
7:8 igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi
sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde
argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum
reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes
absconderunt
7:9 dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii
est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur
venite eamus et nuntiemus in aula regis
7:10 cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes
ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos
et asinos alligatos et fixa tentoria
7:11 ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus
7:12 qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint
nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris
et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus
eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus
7:13 respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui
remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine
Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus
7:14 adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens
ite videte
7:15 qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis via plena
erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum turbarentur reversique
nuntii indicaverunt regi
7:16 et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius
similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini
7:17 porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam
quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus
fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
7:18 factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando
ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc
eodem tempore cras in porta Samariae
7:19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus
fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit
ei videbis oculis tuis et inde non comedes
7:20 evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in
porta et mortuus est
8:1 Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium
dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris
vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis
8:2 quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo
sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis
8:3 cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra
Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris
suis
8:4 rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi
omnia magnalia quae fecit Heliseus
8:5 cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit
mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro
agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius
eius quem suscitavit Heliseus
8:6 et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei rex
eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos
reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens
8:7 venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae aegrotabat
nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
8:8 et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei
et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea
hac
8:9 ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia
bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait
filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de
infirmitate mea hac
8:10 dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit mihi
Dominus quia morte morietur
8:11 stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus
flevitque vir Dei
8:12 cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio
quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne
succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides
et praegnantes divides
8:13 dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam
magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore
8:14 qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei
quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem
8:15 cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et
expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo
8:16 anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat regis Iuda
regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
8:17 triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis
regnavit in Hierusalem
8:18 ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab
filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino
8:19 noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum
sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus
8:20 in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi
regem
8:21 venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte
percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus
autem fugit in tabernacula sua
8:22 recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc tunc
recessit et Lobna in tempore illo
8:23 reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
8:24 et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in
civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo
8:25 anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit Ahazias
filius Ioram regis Iudae
8:26 viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno
anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis
Israhel
8:27 et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram
Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit
8:28 abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra Azahel
regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram
8:29 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia vulneraverant eum
Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro Ahazias filius
Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia
aegrotabat
9:1 Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait
illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et
vade in Ramoth Galaad
9:2 cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et
ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius
cubiculum
9:3 tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec
dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et
non ibi subsistes
9:4 abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
9:5 et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait
verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at
ille dixit ad te o princeps
9:6 et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super
caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super
populum Domini Israhel
9:7 et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum
meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel
9:8 perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad
parietem et clausum et novissimum in Israhel
9:9 et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum
Baasa filii Ahia
9:10 Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit qui
sepeliat eam aperuitque ostium et fugit
9:11 Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei
rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis
hominem et quid locutus sit
9:12 at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis
haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem
super Israhel
9:13 festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt
sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque
dixerunt regnavit Hieu
9:14 coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro
Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem
Syriae
9:15 et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia
percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque
Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et
nuntiet in Hiezrahel
9:16 et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi
et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram
9:17 igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum
Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et
mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia
9:18 abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec
dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et
sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et
non revertitur
9:19 misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec
dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me
9:20 nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non
revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps
enim graditur
9:21 et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est
Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis
egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth
Hiezrahelitis
9:22 cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit
quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius
multa vigent
9:23 convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae
Ahazia
9:24 porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et
egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo
9:25 dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth
Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur
Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens
9:26 si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi
heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur
tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini
9:27 Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti
persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in
ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est
ibi
9:28 et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt
Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate
David
9:29 anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam
9:30 venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit
oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram
9:31 ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri
qui interfecit dominum suum
9:32 levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et
inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi
9:33 at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam
aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt
eam
9:34 cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte
maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est
9:35 cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et
pedes et summas manus
9:36 reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem
locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel
comedent canes carnes Hiezabel
9:37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro
Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel
10:1 erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu
litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu
et ad nutricios Ahab dicens
10:2 statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri
et currus et equos et civitates firmas et arma
10:3 eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri
et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri
10:4 timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt
stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere
10:5 miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores
natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris
faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac
10:6 rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et
oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac
eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud
optimates civitatis nutriebantur
10:7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et
occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et
miserunt ad eum in Hiezrahel
10:8 venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita
filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum
portae usque mane
10:9 cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum
iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis
percussit omnes hos
10:10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in
terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod
locutus est in manu servi sui Heliae
10:11 percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in
Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non
remanerent ex eo reliquiae
10:12 et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram
pastorum in via
10:13 invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam estis
vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus ad
salutandos filios regis et filios reginae
10:14 qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos
iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non
reliquit ex eis quemquam
10:15 cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi
et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum
cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit
manum suam at ille levavit eum ad se in curru
10:16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et
inpositum currui suo
10:17 duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab
in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam
10:18 congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit
Baal parum ego autem colam eum amplius
10:19 nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et
cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat
sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro
Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal
10:20 dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque
10:21 et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi
Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt
templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum
10:22 dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis
servis Baal et protulerunt eis vestes
10:23 ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait
cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de
servis Domini sed ut sint soli servi Baal
10:24 ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem
praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque
fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius
erit pro anima illius
10:25 factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu
militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat
percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt
in civitatem templi Baal
10:26 et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt
10:27 et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro
ea latrinas usque ad diem hanc
10:28 delevit itaque Hieu Baal de Israhel
10:29 verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat
Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel
et in Dan
10:30 dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat
et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti
contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super
thronum Israhel
10:31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel
in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare
fecerat Israhel
10:32 in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque
eos Azahel in universis finibus Israhel
10:33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et
Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et
Basan
10:34 reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo
eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
10:35 et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria
et regnavit Ioachaz filius eius pro eo
10:36 dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni
sunt in Samaria
11:1 Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et
interfecit omne semen regium
11:2 tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium
Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et
nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non
interficeretur
11:3 eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit
super terram
11:4 anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites
introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans
eos in domo Domini ostendit eis filium regis
11:5 et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis
11:6 tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus
regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae
est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa
11:7 duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant
excubias domus Domini circum regem
11:8 et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem
ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege
introeunte et egrediente
11:9 et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada
sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum
cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem
11:10 qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini
11:11 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi
dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem
11:12 produxitque filium regis et posuit super eum diadema et
testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu
dixerunt vivat rex
11:13 audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in
templum Domini
11:14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et
tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et
scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio
11:15 praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et
ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam
fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo
Domini
11:16 inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus
equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
11:17 pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter
populum ut esset populus Domini et inter regem et populum
11:18 ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt
aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal
occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini
11:19 tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem
populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam
portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum
11:20 laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia
autem occisa est gladio in domo regis
11:21 septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset
12:1 anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in
Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
12:2 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum
Ioiada sacerdos
12:3 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat
in excelsis incensum
12:4 dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata
fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio
animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini
12:5 accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta
tecta domus si quid necessarium viderint instauratione
12:6 igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non
instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
12:7 vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis
quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere
pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam
12:8 prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et
instaurare sarta tecta domus
12:9 et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen
desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum
Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem
pecuniam quae deferebatur ad templum Domini
12:10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat
scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae
inveniebatur in domo Domini
12:11 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui
praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris
lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini
12:12 et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut
emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio
domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum
12:13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et
fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia
quae inferebatur in templum Domini
12:14 his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum
Domini
12:15 et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut
distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam
12:16 pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant
in templum Domini quia sacerdotum erat
12:17 tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque
eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem
12:18 quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae
consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et
quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in
thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae
et recessit ab Hierusalem
12:19 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
12:20 surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se
percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
12:21 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius
percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in
civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo
13:1 anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit
Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis
13:2 et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii
Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis
13:3 iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu
Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus
13:4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus
vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae
13:5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu
Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et
nudius tertius
13:6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare
fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in
Samaria
13:7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites
et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae
et redegerat quasi pulverem in tritura areae
13:8 reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et
fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Israhel
13:9 dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria
regnavitque Ioas filius eius pro eo
13:10 anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius
Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
13:11 et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab
omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in
ipsis ambulavit
13:12 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et
fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec
scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
13:13 et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super
solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel
13:14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est
descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater
mi pater mi currus Israhel et auriga eius
13:15 et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad
eum arcum et sagittas
13:16 dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum
posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis
13:17 et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus
iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta
salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam
13:18 et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute
iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset
13:19 iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut
sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc
autem tribus vicibus percuties eam
13:20 mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de
Moab venerunt in terra in ipso anno
13:21 quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et
proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa
Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos
13:22 igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz
13:23 et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter
pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere
eos neque proicere penitus usque in praesens tempus
13:24 mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius
eius pro eo
13:25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel
quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus
percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli
14:1 anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias
filius Ioas regis Iuda
14:2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et
novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de
Hierusalem
14:3 et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius
iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
14:4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus
immolabat et adolebat in excelsis
14:5 cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant
regem patrem suum
14:6 filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum
est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur
patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in
peccato suo morietur
14:7 ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit
Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem
diem
14:8 tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis
Israhel dicens veni et videamus nos
14:9 remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus
Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio
meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et
conculcaverunt carduum
14:10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum
contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas
tu et Iuda tecum
14:11 et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt
se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
14:12 percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in
tabernacula sua
14:13 Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex
Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum
Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis
14:14 tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt
in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam
14:15 reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua
pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Israhel
14:16 dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum
regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo
14:17 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas
filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
14:18 reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Iuda
14:19 factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in
Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
14:20 et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum
patribus suis in civitate David
14:21 tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et
constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
14:22 ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit
rex cum patribus suis
14:23 anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam
filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno
14:24 et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
14:25 ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare
Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per
servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in
Opher
14:26 vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod
consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui
auxiliaretur Israhel
14:27 nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed
salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
14:28 reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et
fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath
Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Israhel
14:29 dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et
regnavit Zaccharias filius eius pro eo
15:1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias
filius Amasiae regis Iudae
15:2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem
15:3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit
Amasias pater eius
15:4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et
adolebat incensum in excelsis
15:5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis
suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis
gubernabat palatium et iudicabat populum terrae
15:6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
15:7 et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum
maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo
15:8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias
filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus
15:9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non
recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
15:10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum
palam et interfecit regnavitque pro eo
15:11 reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Israhel
15:12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque
ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque
est ita
15:13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis
Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
15:14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et
percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque
pro eo
15:15 reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit
insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
15:16 tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et
terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes
praegnantes eius et scidit eas
15:17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius
Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
15:18 fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius
15:19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille
talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius
15:20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et
divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per
singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra
15:21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
15:22 et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius
eius pro eo
15:23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius
Manahem super Israhel in Samaria biennio
15:24 et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
15:25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et
percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari
et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum
regnavitque pro eo
15:26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
15:27 anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee
filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis
15:28 et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
15:29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et
cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et
Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios
15:30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra
Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo
vicesimo anno Ioatham filii Oziae
15:31 reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
15:32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham
filius Oziae regis Iuda
15:33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
15:34 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat
Ozias pater suus operatus est
15:35 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et
adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini
sublimissimam
15:36 reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
15:37 in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae
et Phacee filium Romeliae
15:38 et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in
civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo
16:1 anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius
Ioatham regis Iuda
16:2 viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis
regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini
Dei sui sicut David pater eius
16:3 sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum
consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit
Dominus coram filiis Israhel
16:4 immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in
collibus et sub omni ligno frondoso
16:5 tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex
Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non
valuerunt superare eum
16:6 in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit
Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque
in diem hanc
16:7 misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum
dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de
manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum
me
16:8 et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo
Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera
16:9 qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in
Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin
autem interfecit
16:10 perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum
in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam
sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius
16:11 extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex
Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de
Damasco
16:12 cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud
ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum
16:13 et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat
super altare
16:14 porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie
templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex
latere altaris ad aquilonem
16:15 praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare
maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et
holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi
terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem
holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare
vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam
16:16 fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz
16:17 tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et
mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super
pavimentum stratum lapide
16:18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum
regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum
16:19 reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in
libro sermonum dierum regum Iuda
16:20 dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo
17:1 anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria
super Israhel novem annis
17:2 fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante
eum fuerant
17:3 contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei
Osee servus reddebatque illi tributa
17:4 cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens
misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi
Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum
misit in carcerem
17:5 pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam
tribus annis
17:6 anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit
Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan
in civitatibus Medorum
17:7 factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui
eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt
deos alienos
17:8 et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in
conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant
17:9 et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et
aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum
usque ad civitatem munitam
17:10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter
omne lignum nemorosum
17:11 et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas
transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes
Dominum
17:12 et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne
facerent verbum hoc
17:13 et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium
prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et
custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi
patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum
prophetarum
17:14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem
patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
17:15 et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus
eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt
vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum
eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et
illae faciebant
17:16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi
conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam
caeli servieruntque Baal
17:17 et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et
divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent
malum coram Domino et inritarent eum
17:18 iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de
conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
17:19 sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum
ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
17:20 proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit
in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
17:21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et
constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim
Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
17:22 et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae
fecerat non recesserunt ab eis
17:23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat
in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de
terra sua in Assyrios usque in diem hanc
17:24 adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath
et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae
pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus
eius
17:25 cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis
Dominus leones qui interficiebant eos
17:26 nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas
transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant
legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce
interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae
17:27 praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de
sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis
et doceat eos legitima Dei terrae
17:28 igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti
fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent
Dominum
17:29 et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in
fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in
quibus habitabant
17:30 viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni
fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima
17:31 porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de
Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis
Sepharvaim
17:32 et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis
sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus
17:33 et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta
consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
17:34 usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent
Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et
mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel
17:35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite
timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis
eis
17:36 sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in
fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et
ipsi immolate
17:37 caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit
vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos
17:38 et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos
alienos
17:39 sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium
inimicorum vestrorum
17:40 illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam
perpetrabant
17:41 fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed
nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes
sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem
18:1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius
Ahaz regis Iuda
18:2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et
novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia
Zacchariae
18:3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat
David pater suus
18:4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos
confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud
tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan
18:5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei
de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt
18:6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata
eius quae praeceperat Dominus Mosi
18:7 unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat
sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non
servivit ei
18:8 ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a
turre custodum usque ad civitatem muratam
18:9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela
regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit
eam
18:10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno
Osee regis Israhel capta est Samaria
18:11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos
in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum
18:12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt
pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt
neque fecerunt
18:13 anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex
Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas
18:14 tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis
dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit
itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et
triginta talenta auri
18:15 deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo
Domini et in thesauris regis
18:16 in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et
lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum
18:17 misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de
Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent
venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae
superioris quae est in via agri Fullonis
18:18 vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius
Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a
commentariis
18:19 dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus
rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris
18:20 forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo
confidis ut audeas rebellare
18:21 an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem
si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam
sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se
18:22 quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne
iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae
et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem
18:23 nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo
vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum
18:24 et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini
mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites
18:25 numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer
eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam
18:26 dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci
precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus
hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super
murum
18:27 responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit
me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent
super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum
18:28 stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait
audite verba regis magni regis Assyriorum
18:29 haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere
vos de manu mea
18:30 neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit
nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum
18:31 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum
quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea
sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris
18:32 donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae
vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et
vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini
nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos
18:33 numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis
Assyriorum
18:34 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava
numquid liberaverunt Samariam de manu mea
18:35 quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem
suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea
18:36 tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem
praeceptum regis acceperant ut non responderent ei
18:37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba
et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et
nuntiaverunt ei verba Rabsacis
19:1 quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est
sacco ingressusque est domum Domini
19:2 et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de
sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos
19:3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et
increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et
vires non habet parturiens
19:4 si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem
misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et
argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro
reliquiis quae reppertae sunt
19:5 venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam
19:6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus
noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri
regis Assyriorum me
19:7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in
terram suam et deiciam eum gladio in terra sua
19:8 reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum
expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis
19:9 cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus
est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam
dicens
19:10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo
habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis
Assyriorum
19:11 tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis
terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari
19:12 numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres
mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in
Thelassar
19:13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et
Ava
19:14 itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et
legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino
19:15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes
super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et
terram
19:16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et
audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum
viventem
19:17 vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium
19:18 et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera
manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos
19:19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut
sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus
19:20 misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit
Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege
Assyriorum audivi
19:21 iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et
subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia
Hierusalem
19:22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem
et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel
19:23 per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in
multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani
et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum
usque ad terminos eius saltum Carmeli eius
19:24 ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum
meorum omnes aquas clausas
19:25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis
plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium
civitates munitae
19:26 et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt
facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est
antequam veniret ad maturitatem
19:27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et
furorem tuum contra me
19:28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam
itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in
viam per quam venisti
19:29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris
in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio
seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum
19:30 et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum
et faciet fructum sursum
19:31 de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de
monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc
19:32 quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur
urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec
circumdabit eam munitio
19:33 per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur
dicit Dominus
19:34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David
servum meum
19:35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit
castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo
surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit
19:36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve
19:37 cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar
filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et
regnavit Eseraddon filius eius pro eo
20:1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum
Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus
praecipe domui tuae morieris enim et non vives
20:2 qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens
20:3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et
in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque
Ezechias fletu magno
20:4 et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo
Domini ad eum dicens
20:5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit Dominus Deus
David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi
te die tertio ascendes templum Domini
20:6 et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter
me et propter David servum meum
20:7 dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent et
posuissent super ulcus eius curatus est
20:8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me
sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini
20:9 cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus
sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut
revertatur totidem gradibus
20:10 et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc
volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus
20:11 invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram per
lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus
20:12 in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex
Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod
aegrotasset Ezechias
20:13 laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis
domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et
domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non
fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate
sua
20:14 venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid
dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra
longinqua venerunt de Babylone
20:15 at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia
quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in
thesauris meis
20:16 dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini
20:17 ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et
quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit
quicquam ait Dominus
20:18 sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis
tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
20:19 dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit
pax et veritas in diebus meis
20:20 reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et quomodo
fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas in civitatem nonne
haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
20:21 dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius
eius pro eo
21:1 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et
quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Aphsiba
21:2 fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit
Dominus a facie filiorum Israhel
21:3 conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias
pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex
Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
21:4 extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem
ponam nomen meum
21:5 et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis
templi Domini
21:6 et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit
auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum
coram Domino et inritaret eum
21:7 posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo
locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc
et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum
in sempiternum
21:8 et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi
patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis
et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses
21:9 illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent
malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel
21:10 locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens
21:11 quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super
omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in
inmunditiis suis
21:12 propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala
super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures
eius
21:13 et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus
Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et
ducam crebrius stilum super faciem eius
21:14 dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu
inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis
21:15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me
ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc
21:16 insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec
impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare
fecit Iudam ut faceret malum coram Domino
21:17 reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum
eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Iuda
21:18 dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto
domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo
21:19 viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de
Iethba
21:20 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater
eius
21:21 et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius
servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas
21:22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via
Domini
21:23 tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in
domo sua
21:24 percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra
regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo
21:25 reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in
libro sermonum dierum regum Iuda
21:26 sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit
Iosias filius eius pro eo
22:1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta uno anno
regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath
22:2 fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes
vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram
22:3 anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Aslia
filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei
22:4 vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae inlata
est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo
22:5 deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent
eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi
22:6 tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt
et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum
22:7 verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in
potestate habeant et in fide
22:8 dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi
in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud
22:9 venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod
praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in
domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum
templi Domini
22:10 narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias
sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege
22:11 et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua
22:12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan et Achobor
filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens
22:13 ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni
Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini
succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri
huius ut facerent omne quod scriptum est nobis
22:14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et
Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis
vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam
22:15 et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro
qui misit vos ad me
22:16 haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super
habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda
22:17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes
me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in
loco hoc et non extinguetur
22:18 regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis
haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti verba voluminis
22:19 et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis
sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent
in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti
coram me et ego audivi ait Dominus
22:20 idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum
tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum
super locum istum
23:1 et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad
eum omnes senes Iuda et Hierusalem
23:2 ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui
habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a
parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri
foederis qui inventus est in domo Domini
23:3 stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut
ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et
caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis
huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto
23:4 et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis
et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quae facta
fuerant Baal et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea foris
Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel
23:5 et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in
excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui
adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni
militiae caeli
23:6 et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle
Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super
sepulchrum vulgi
23:7 destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini
pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
23:8 congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et contaminavit
excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et
destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod
erat ad sinistram portae civitatis
23:9 verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini
in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum
23:10 contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut
nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch
23:11 abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in introitu
templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim
currus autem solis conbusit igni
23:12 altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant
reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi
Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in
torrentem Cedron
23:13 excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis
Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo
Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum
Ammon polluit rex
23:14 et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum
ossibus mortuorum
23:15 insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat
Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et
excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque
etiam lucum
23:16 et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte
misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et
polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui
praedixerat verba haec
23:17 et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives
illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit
verba haec quae fecisti super altare Bethel
23:18 et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta manserunt
ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria
23:19 insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus
Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit
Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel
23:20 et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super
altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem
23:21 et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro
secundum quod scriptum est in libro foederis huius
23:22 nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt
Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda
23:23 sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud
Domino in Hierusalem
23:24 sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias
abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit
Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit
Helcias sacerdos in templo Domini
23:25 similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in
omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta
omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi
23:26 verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo
iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus
provocaverat eum Manasses
23:27 dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli
Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua
dixi erit nomen meum ibi
23:28 reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
23:29 in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem
Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et
occisus est in Mageddo cum vidisset eum
23:30 et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in
Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae
Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro
patre suo
23:31 viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus
mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia
Hieremiae de Lobna
23:32 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius
23:33 vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra Emath ne
regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum talentis argenti
et talento auri
23:34 regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae pro Iosia
patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz tulit et duxit in
Aegyptum
23:35 argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum indixisset
terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et
unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo
terrae ut daret Pharaoni Necho
23:36 viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset et
undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia
Phadaia de Ruma
23:37 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius
24:1 in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est
ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum
24:2 inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae
latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam
ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos
suos prophetas
24:3 factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum
coram se propter peccata Manasse universa quae fecit
24:4 et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem
cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari
24:5 reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et dormivit Ioiachim
cum patribus suis
24:6 regnavitque Ioiachin filius eius pro eo
24:7 et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua
tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten
omnia quae fuerant regis Aegypti
24:8 decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus
mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia
Helnathan de Hierusalem
24:9 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater eius
24:10 in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis
in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus
24:11 venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi eius
obpugnarent eam
24:12 egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater
eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex
Babylonis anno octavo regni sui
24:13 et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus
regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel
in templo Domini iuxta verbum Domini
24:14 et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes
fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et
clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae
24:15 transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores
regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de
Hierusalem in Babylonem
24:16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores
mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis
captivos in Babylonem
24:17 et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque nomen ei
Sedeciam
24:18 vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat
Amithal filia Hieremiae de Lobna
24:19 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ioiachim
24:20 irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec
proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis
25:1 factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die
mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius
in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius
munitiones
25:2 et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis
Sedeciae
25:3 nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis
populo terrae
25:4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt
per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro
Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae
ducit ad campestria solitudinis
25:5 et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in
planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et
reliquerunt eum
25:6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui
locutus est cum eo iudicium
25:7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit
vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
25:8 mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis
Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis
Hierusalem
25:9 et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem
omnemque domum conbusit igni
25:10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus
Chaldeorum qui erat cum principe militum
25:11 reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et
perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus
transtulit Nabuzardan princeps militiae
25:12 et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas
25:13 columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare
aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt
aes omnium in Babylonem
25:14 ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia
vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
25:15 necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea
argentea tulit princeps militiae
25:16 id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in
templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum
25:17 decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et
capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et
malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna
secunda habebat ornatum
25:18 tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum et
Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
25:19 et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros
bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos
repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones
de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate
25:20 quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis
in Reblatha
25:21 percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra
Emath et translatus est Iuda de terra sua
25:22 populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat
Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii
Saphan
25:23 quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum
eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad
Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et
Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi
ipsi et socii eorum
25:24 iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere
servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit
vobis
25:25 factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae
filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque
Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in
Maspha
25:26 consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et
principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
25:27 factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin
regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit
Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin
regis Iuda de carcere
25:28 et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum
regum qui erant cum eo in Babylone
25:29 et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem
semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae
25:30 annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et dabatur
ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae