Vulgata .
Third Kings
1:1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque
operiretur vestibus non calefiebat
1:2 dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi
adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in
sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem
1:3 quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus
Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem
1:4 erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat
ei rex vero non cognovit eam
1:5 Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque
sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent
1:6 nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat
autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom
1:7 et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui
adiuvabant partes Adoniae
1:8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et
Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia
1:9 immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus
iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos
fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis
1:10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem
fratrem suum non vocavit
1:11 dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod
regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat
1:12 nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique
tui Salomonis
1:13 vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex
iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post
me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias
1:14 et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo
sermones tuos
1:15 ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem
senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei
1:16 inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi
inquit vis
1:17 quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum
ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in
solio meo
1:18 et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante
1:19 mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit
omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae
Salomonem autem servum tuum non vocavit
1:20 verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut
indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te
1:21 eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego
et filius meus Salomon peccatores
1:22 adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit
1:23 et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque
introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram
1:24 dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et
ipse sedeat super thronum meum
1:25 quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes
plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus
Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo
et dicentibus vivat rex Adonias
1:26 me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et
Salomonem famulum tuum non vocavit
1:27 numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti
servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum
1:28 et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum
fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
1:29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni
angustia
1:30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon
filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me
sic faciam hodie
1:31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat
dominus meus rex David in aeternum
1:32 dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan
propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege
1:33 dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite
Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion
1:34 et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super
Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon
1:35 et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et
ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et
super Iudam
1:36 et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur
Dominus Deus domini mei regis
1:37 quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et
sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David
1:38 descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius
Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam
regis David et adduxerunt eum in Gion
1:39 sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit
Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon
1:40 et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis
et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum
1:41 audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque
convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult
clamor civitatis tumultuantis
1:42 adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui
dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians
1:43 responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex
David regem constituit Salomonem
1:44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam
filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam
regis
1:45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et
ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam
audistis
1:46 sed et Salomon sedit super solio regni
1:47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David
dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet
thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo
1:48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui
dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
1:49 territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab
Adonia et ivit unusquisque in viam suam
1:50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu
altaris
1:51 et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem
Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod
non interficiat servum suum gladio
1:52 dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem
capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur
1:53 misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus
adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam
2:1 adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque
Salomoni filio suo dicens
2:2 ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir
2:3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et
custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia
sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et
quocumque te verteris
2:4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si
custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in
omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio
Israhel
2:5 tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit
duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio
Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem
proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo
quod erat in pedibus eius
2:6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius
pacifice ad inferos
2:7 sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque
comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie
Absalom fratris tui
2:8 habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui
maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia
descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per
Dominum dicens non te interficiam gladio
2:9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae
facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
2:10 dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate
David
2:11 dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni
sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus
2:12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est
regnum eius nimis
2:13 et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem
Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit
pacificus
2:14 addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille
2:15 tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis
Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris
mei a Domino enim constitutum est ei
2:16 nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam
quae dixit ad eum loquere
2:17 et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi
quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
2:18 et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi
2:19 venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia
et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum
suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius
2:20 dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas
faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam
faciem tuam
2:21 quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor
2:22 responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag
Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior
me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae
2:23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus
et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc
2:24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium
David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie
occidetur Adonias
2:25 misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit
eum et mortuus est
2:26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum
es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam
Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in
quibus laboravit pater meus
2:27 eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut
impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo
2:28 venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et
post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et
adprehendit cornu altaris
2:29 nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum
Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae
dicens vade interfice eum
2:30 venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex
egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi
sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi
2:31 dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et
amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo
patris mei
2:32 et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit
duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David
ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium
Iether principem exercitus Iuda
2:33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis
eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius
sit pax usque in aeternum a Domino
2:34 ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit
sepultusque est in domo sua in deserto
2:35 et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et
Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
2:36 misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum
in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc
2:37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron
scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum
2:38 dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex
sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus
multis
2:39 factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis
filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent
in Geth
2:40 et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis
ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth
2:41 nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem
et redisset
2:42 et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi
per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc
scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi
2:43 quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum quod
praeceperam tibi
2:44 dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est
cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in
caput tuum
2:45 et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram
Domino usque in sempiternum
2:46 iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum
et mortuus est
3:1 confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate
coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et
adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et
domum Domini et murum Hierusalem per circuitum
3:2 et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum erat
templum nomini Domini usque in die illo
3:3 dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris
sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama
3:4 abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum
maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud
in Gabaon
3:5 apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis
ut dem tibi
3:6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo
misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et
iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem
et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie
3:7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre
meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum
3:8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui
numerari et supputari non potest prae multitudine
3:9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et
discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum
populum tuum hunc multum
3:10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi
postulasset
3:11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti
tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed
postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
3:12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et
intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te
surrecturus sit
3:13 sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et
gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus
3:14 si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et
mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos
3:15 igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque
venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit
holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis
famulis suis
3:16 tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram
eo
3:17 quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in
domo una et peperi apud eam in cubiculo
3:18 tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul
nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus
3:19 mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe
oppressit eum
3:20 et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere
meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium
qui erat mortuus posuit in sinu meo
3:21 cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus
quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem
genueram
3:22 responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est
meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus
vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram
rege
3:23 tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus
est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus
vivit
3:24 dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium
coram rege
3:25 dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam
partem uni et dimidiam partem alteri
3:26 dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt
quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem
vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi
sit dividatur
3:27 respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec
est mater eius
3:28 audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et
timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium
4:1 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
4:2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
4:3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a
commentariis
4:4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar
sacerdotes
4:5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius
Nathan sacerdos amicus regis
4:6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa
4:7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui
praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno
singuli necessaria ministrabant
4:8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
4:9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan
4:10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
4:11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis
habebat uxorem
4:12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan
quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e
regione Iecmaan
4:13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad
ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta
civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
4:14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
4:15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in
coniugio
4:16 Baana filius Usi in Aser et in Balod
4:17 Iosaphat filius Pharue in Isachar
4:18 Semei filius Hela in Beniamin
4:19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og
regis Basan super omnia quae erant in illa terra
4:20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine
comedentes et bibentes atque laetantes
4:21 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a
flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi
munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
4:22 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae
et sexaginta chori farinae
4:23 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes
excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
4:24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a
Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex
omni parte in circuitu
4:25 habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub
vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
4:26 et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et
duodecim milia equestrium
4:27 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria
mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
4:28 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum
ubi erat rex iuxta constitutum sibi
4:29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et
latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
4:30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et
Aegyptiorum
4:31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et
Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis
gentibus per circuitum
4:32 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina
eius quinque et mille
4:33 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad
hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus
et reptilibus et piscibus
4:34 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis
et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius
5:1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim
quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David
omni tempore
5:2 misit autem et Salomon ad Hiram dicens
5:3 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare
domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec
daret Dominus eos sub vestigio pedum eius
5:4 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan
neque occursus malus
5:5 quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut
locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te
super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo
5:6 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei
sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque
praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit
ligna caedere sicut Sidonii
5:7 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait
benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super
populum hunc plurimum
5:8 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi
ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis
5:9 servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in
ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea
ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui
meae
5:10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta
omnem voluntatem eius
5:11 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in
cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon
Hiram per annos singulos
5:12 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et
erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo
5:13 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio
triginta milia virorum
5:14 mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim
ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super
huiuscemodi indictione
5:15 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant
et octoginta milia latomorum in monte
5:16 absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium
milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus
5:17 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in
fundamentum templi et quadrarent eos
5:18 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro
Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum
6:1 factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis
filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est
mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum
Domino
6:2 domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta
cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta
cubitos in altitudine
6:3 et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta
mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante
faciem templi
6:4 fecitque in templo fenestras obliquas
6:5 et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in
circuitu
6:6 tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et
medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem
habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum
forinsecus ut non hererent muris templi
6:7 domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis
aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita
in domo cum aedificaretur
6:8 ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam
ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium
6:9 et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum
laquearibus cedrinis
6:10 et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis
altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
6:11 et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
6:12 domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et
iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea
firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum
6:13 et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum
meum Israhel
6:14 igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
6:15 et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a
pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia
operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis
6:16 aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi
tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem
domum oraculi in sanctum sanctorum
6:17 porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi
6:18 et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas
et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis
vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete
6:19 oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret
ibi arcam foederis Domini
6:20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti
cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud
atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro
6:21 domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit
lamminas clavis aureis
6:22 nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare
oraculi texit auro
6:23 et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum
altitudinis
6:24 quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub
altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae
alterius summitatem
6:25 decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus
unum erat in duobus cherubin
6:26 id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter
cherub secundus
6:27 posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem
alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi
tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se
invicem contingebant
6:28 texit quoque cherubin auro
6:29 et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et
torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi
prominentes de pariete et egredientes
6:30 sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus
6:31 et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque
angulorum quinque
6:32 et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam
cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea
auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro
6:33 fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum
quadrangulatos
6:34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium
duplex erat et se invicem tenens aperiebatur
6:35 et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes
operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam
6:36 et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum
et uno ordine lignorum cedri
6:37 anno quarto fundata est domus Domini in mense zio
6:38 et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est
domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam
annis septem
7:1 domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum
usque perduxit
7:2 aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis
et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis
et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina
exciderat in columnas
7:3 et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta
quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas
quindecim
7:4 contra se invicem positas
7:5 et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super
columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
7:6 et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et
triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris
porticus et columnas et epistylia super columnas
7:7 porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis
cedrinis a pavimento usque ad summitatem
7:8 et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu
simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat
Salomon tali opere quali et hanc porticum
7:9 omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam
intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad
summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius
7:10 fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive
octo cubitorum
7:11 et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant
similiterque de cedro
7:12 et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius
ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in
porticu domus
7:13 misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
7:14 filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem
aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum
omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus
eius
7:15 et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis
columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque
7:16 duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum
fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque
cubitorum altitudinis capitellum alterum
7:17 et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere
contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum
retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero
7:18 et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum
singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem
malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo
7:19 capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere
lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
7:20 et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta
mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines
erant in circuitu capitelli secundi
7:21 et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset
columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam
secundam et vocavit nomen eius Booz
7:22 et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque
est opus columnarum
7:23 fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium
rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula
triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
7:24 et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens
mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles
7:25 et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad
aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem
et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus
latitabant
7:26 grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi
labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat
7:27 et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases
singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum
altitudinis
7:28 et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas
7:29 et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in
iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere
dependentia
7:30 et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor
partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem
respectantes
7:31 os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod
forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat
unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae
erant et media intercolumnia quadrata non rotunda
7:32 quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant
coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis
7:33 tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum
et radii et canti et modioli omnia fusilia
7:34 nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex
ipsa basi fusiles et coniuncti erant
7:35 in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita
fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et
scalpturas varias ex semet ipso
7:36 scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis
cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut
non celata sed adposita per circuitum viderentur
7:37 in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque
consimili
7:38 fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter
unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est
decem bases posuit
7:39 et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et
quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra
orientem ad meridiem
7:40 fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus
regis Salomonis in templo Domini
7:41 columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum
duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita
columnarum
7:42 et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus
malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos
capitellorum qui erant super capita columnarum
7:43 et bases decem et luteres decem super bases
7:44 et mare unum et boves duodecim subter mare
7:45 et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi
Salomoni in domo Domini de aurichalco erant
7:46 in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter
Socchoth et Sarthan
7:47 et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non
erat pondus aeris
7:48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam
super quam ponerentur panes propositionis auream
7:49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram
contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper
aureas et forcipes aureos
7:50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de
auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et
ostiorum domus templi ex auro erant
7:51 et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et
intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa
reposuitque in thesauris domus Domini
8:1 tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus tribuum
et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut
deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion
8:2 convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim
in sollemni die ipse est mensis septimus
8:3 veneruntque cuncti senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes arcam
8:4 et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et omnia vasa
sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et
Levitae
8:5 rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae convenerat ad eum
gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque
aestimatione et numero
8:6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in
oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin
8:7 siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant
arcam et vectes eius desuper
8:8 cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris
sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
8:9 in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat
in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel
cum egrederentur de terra Aegypti
8:10 factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula
implevit domum Domini
8:11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam
impleverat enim gloria Domini domum Domini
8:12 tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula
8:13 aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium
tuum in sempiternum
8:14 convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israhel
omnis enim ecclesia Israhel stabat
8:15 et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad
David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens
8:16 a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi civitatem
de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen meum
ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israhel
8:17 voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei
Israhel
8:18 et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo
aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans
8:19 verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui egredietur
de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo
8:20 confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro
David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus
et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
8:21 et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod
percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti
8:22 stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae
Israhel et expandit manus suas in caelum
8:23 et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo
desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam
servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo
8:24 qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore
locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat
8:25 nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo
quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat
super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut
ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo
8:26 et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es servo tuo
David patri meo
8:27 ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim
caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec
quam aedificavi
8:28 sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine Deus
meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie
8:29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum
de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te
servus tuus in loco isto
8:30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel
quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in
caelo et cum exaudieris propitius eris
8:31 si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum
quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo
in domum tuam
8:32 tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans
impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et
retribuens ei secundum iustitiam suam
8:33 si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia peccaturus est
tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et
oraverint et deprecati te fuerint in domo hac
8:34 exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces
eos in terram quam dedisti patribus eorum
8:35 si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et
orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis
conversi fuerint propter adflictionem suam
8:36 exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi
tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam
super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem
8:37 fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer
aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens
omnis plaga universa infirmitas
8:38 cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo
tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus
suas in domo hac
8:39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et
facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius
quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum
8:40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam
dedisti patribus nostris
8:41 insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum venerit
de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et
manus tua fortis et brachium tuum
8:42 extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc
8:43 tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia
pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum
nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum
invocatum est super domum hanc quam aedificavi
8:44 si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per
viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam
elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo
8:45 et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et facies
iudicium eorum
8:46 quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus
tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum
longe vel prope
8:47 et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et
conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus
inique egimus impie gessimus
8:48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in
terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te
contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam
elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo
8:49 exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum et preces
et facies iudicium eorum
8:50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus
iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis
misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis
8:51 populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra
Aegypti de medio fornacis ferreae
8:52 ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui
Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te
8:53 tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis
terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres
nostros de Aegypto Domine Deus
8:54 factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem
orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini
utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum
8:55 stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna dicens
8:56 benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia
quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae
locutus est per Mosen servum suum
8:57 sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris
non derelinquens nos neque proiciens
8:58 sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius
et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia quaecumque
mandavit patribus nostris
8:59 et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino
adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo
suo et populo suo Israhel per singulos dies
8:60 et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et non est
ultra absque eo
8:61 sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus
in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie
8:62 igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas coram Domino
8:63 mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum
viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum
Domini rex et filii Israhel
8:64 in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum
Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum
quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non
poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum
8:65 fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis
Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti
coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est
quattuordecim diebus
8:66 et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti
sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis
quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo
9:1 factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et
aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere
9:2 apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon
9:3 dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem
tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti
ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum
ibi cunctis diebus
9:4 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in
simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi
et legitima mea et iudicia mea servaveris
9:5 ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut locutus
sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio
Israhel
9:6 si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes
me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed
abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos
9:7 auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod
sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in
proverbium et in fabulam cunctis populis
9:8 et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit
et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic
9:9 et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit
patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt
eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc
9:10 expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas
domos id est domum Domini et domum regis
9:11 Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et
aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti
oppida in terra Galileae
9:12 egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei
Salomon et non placuerunt ei
9:13 et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et
appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
9:14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri
9:15 haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam
domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et
Mageddo et Gazer
9:16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et
Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote
filiae suae uxori Salomonis
9:17 aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
9:18 et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
9:19 et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit
et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut
aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae
9:20 universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et
Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel
9:21 horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant
filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc
9:22 de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam sed
erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et
praefecti curruum et equorum
9:23 erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi
quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis
operibus imperabant
9:24 filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam
aedificaverat ei tunc aedificavit Mello
9:25 offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino
et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum
9:26 classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta
Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea
9:27 misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros
maris cum servis Salomonis
9:28 qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum
viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem
10:1 sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit
temptare eum in enigmatibus
10:2 et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis
portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit
ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo
10:3 et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo
qui regem posset latere et non responderet ei
10:4 videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam
aedificaverat
10:5 et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem
ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat
in domo Domini non habebat ultra spiritum
10:6 dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea
10:7 super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam
narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod
media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua
quam rumor quem audivi
10:8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et
audiunt sapientiam tuam
10:9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super
thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et
constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam
10:10 dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis
et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae
dedit regina Saba regi Salomoni
10:11 sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir
ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas
10:12 fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus
regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna
thyina neque visa usque in praesentem diem
10:13 rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit
ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est
et abiit in terram suam cum servis suis
10:14 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos
singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri
10:15 excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et
negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae
ducesque terrae
10:16 fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri
siclos dedit in lamminas scuti unius
10:17 et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam
peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani
10:18 fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum
auro fulvo nimis
10:19 qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte
posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones
stabant iuxta manus singulas
10:20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non
est factum tale opus in universis regnis
10:21 sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et
universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat
argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis
10:22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos
ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et
simias et pavos
10:23 magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae
divitiis et sapientia
10:24 et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret
sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius
10:25 et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et
arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos
10:26 congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille
quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per
civitates munitas et cum rege in Hierusalem
10:27 fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta
lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur
in campestribus
10:28 et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores
enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant
10:29 egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et
equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et
Syriae equos venundabant
11:1 rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque
Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas
11:2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non
ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo
enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus
est Salomon ardentissimo amore
11:3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae
trecentae et averterunt mulieres cor eius
11:4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut
sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo
sicut cor David patris eius
11:5 sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum
Ammanitarum
11:6 fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit
ut sequeretur Dominum sicut pater eius
11:7 tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est
contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon
11:8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae
adolebant tura et immolabant diis suis
11:9 igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a
Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo
11:10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non
custodivit quae mandavit ei Dominus
11:11 dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non
custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens
scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo
11:12 verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de
manu filii tui scindam illud
11:13 nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter
David servum meum et Hierusalem quam elegi
11:14 suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de
semine regio qui erat in Edom
11:15 cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps
militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne
masculinum in Idumea
11:16 sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec
interimerent omne masculinum in Idumea
11:17 fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut
ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus
11:18 cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum
viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui
dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit
11:19 et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei
uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae
11:20 genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes
in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis
eius
11:21 cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis
et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut
vadam in terram meam
11:22 dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad
terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me
11:23 suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui
fugerat Adadezer regem Soba dominum suum
11:24 et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum
cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et
constituerunt eum regem in Damasco
11:25 eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est
malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria
11:26 Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater
erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra
regem
11:27 et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit
Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui
11:28 erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon
adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum
super tributa universae domus Ioseph
11:29 factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de
Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus
pallio novo erant autem duo tantum in agro
11:30 adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in
duodecim partes
11:31 et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim dicit
Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo
tibi decem tribus
11:32 porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et
Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel
11:33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum
et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint
in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia
sicut David pater eius
11:34 nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis
diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit
mandata mea et praecepta mea
11:35 auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus
11:36 filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo
meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset
nomen meum ibi
11:37 te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua
erisque rex super Israhel
11:38 si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in
viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et
praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi
domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel
11:39 et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus
11:40 voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit
in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem
Salomonis
11:41 reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia
eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis
11:42 dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel
quadraginta anni sunt
11:43 dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate
David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo
12:1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis
Israhel ad constituendum eum regem
12:2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a
facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto
12:3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis
multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes
12:4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue
paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod
inposuit nobis et serviemus tibi
12:5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque
abisset populus
12:6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram
Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut
respondeam populo
12:7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et
petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi
servi cunctis diebus
12:8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit
adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi
12:9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic
qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos
12:10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere
populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum
nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior
est dorso patris mei
12:11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam
super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam
scorpionibus
12:12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut
locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia
12:13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei
dederant
12:14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus
adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit
vos flagellis et ego caedam scorpionibus
12:15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus
ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad
Hieroboam filium Nabath
12:16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei
dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in
tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in
tabernacula sua
12:17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus
Iuda regnavit Roboam
12:18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et
lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus
ascendit currum et fugit in Hierusalem
12:19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem
12:20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset
Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt
regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter
tribum Iuda solam
12:21 venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda
et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et
bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam
filio Salomonis
12:22 factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens
12:23 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum
Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens
12:24 haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres
vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est
verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut
eis praeceperat Dominus
12:25 aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit
ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel
12:26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum
David
12:27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in
Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem
Iuda interficientque me et revertentur ad eum
12:28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis
nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te
de terra Aegypti
12:29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan
12:30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad
adorandum vitulum usque in Dan
12:31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non
erant de filiis Levi
12:32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die
mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et
ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos
fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae
fecerat
12:33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima
die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem
filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum
13:1 et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam
stante super altare et tus iaciente
13:2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare
haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et
immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt
et ossa hominum incendet super te
13:3 deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est
Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est
13:4 cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra
altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum
et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere
eam ad se
13:5 altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum
quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
13:6 et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro
me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa
est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat
13:7 locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et
dabo tibi munera
13:8 responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus
tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto
13:9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non
comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti
13:10 abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat
in Bethel
13:11 prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit
filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in
Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo
13:12 et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii
sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda
13:13 et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent
ascendit
13:14 et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum
et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sum
13:15 dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
13:16 qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem
nec bibam aquam in loco isto
13:17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non
comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris
13:18 qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus
est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et
comedat panem et bibat aquam fefellit eum
13:19 et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam
13:20 cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui
reduxerat eum
13:21 et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit
Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
13:22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo
praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur
cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
13:23 cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem
reduxerat
13:24 qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver
eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat
iuxta cadaver
13:25 et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et
leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in
qua prophetes senex ille habitabat
13:26 quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir
Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et
confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei
13:27 dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissent
13:28 et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et
leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit
asinum
13:29 tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum
et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eum
13:30 et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu
frater
13:31 cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero
sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius
ponite ossa mea
13:32 profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra
altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in
urbibus Samariae
13:33 post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed
e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque
volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum
13:34 et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et
deleta de superficie terrae
14:1 in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam
14:2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne
cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia
propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc
14:3 tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et
vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero
14:4 fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et
venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi
eius prae senectute
14:5 dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut
consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei cum
ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat
14:6 audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait
ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus
sum ad te durus nuntius
14:7 vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi
te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israhel
14:8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut
servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto
corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo
14:9 sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti
tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem
proiecisti post corpus tuum
14:10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam
de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel
et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad
purum
14:11 qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui
autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus
locutus est
14:12 tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum
tuorum in urbem morietur puer
14:13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur
de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad
Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam
14:14 constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat
domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore
14:15 et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et
evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et
ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent
Dominum
14:16 et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui peccavit
et peccare fecit Israhel
14:17 surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque
illa ingrederetur limen domus puer mortuus est
14:18 et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem
Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae
14:19 reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo
regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
14:20 dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et
dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo
14:21 porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et
unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis
regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen
suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama
Ammanites
14:22 et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum super
omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverant
14:23 aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super
omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam
14:24 sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes
gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israhel
14:25 in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in
Hierusalem
14:26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa
diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon
14:27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu
ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis
14:28 cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi
habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum
14:29 reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta
sunt in libro verborum dierum regum Iuda
14:30 fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus
14:31 dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis
in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit
Abiam filius eius pro eo
15:1 igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit
Abiam super Iudam
15:2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia
Absalom
15:3 ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum
nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris
eius
15:4 sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem
ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
15:5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset
ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone
Uriae Hetthei
15:6 attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore
vitae eius
15:7 reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta
sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et
inter Hieroboam
15:8 et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate
David regnavitque Asa filius eius pro eo
15:9 in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda
15:10 et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Maacha filia Absalom
15:11 et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius
15:12 et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes
idolorum quae fecerant patres eius
15:13 insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris
Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et
confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron
15:14 excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum
Deo cunctis diebus suis
15:15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum
Domini argentum et aurum et vasa
15:16 bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus
eorum
15:17 ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut
non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae
15:18 tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in
thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu
servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem
Syriae qui habitabat in Damasco dicens
15:19 foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo
misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias
foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me
15:20 adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in
civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et
universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
15:21 quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est
in Thersa
15:22 rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et
tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et
extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha
15:23 reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius
et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt
in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis
suae doluit pedes
15:24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate
David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo
15:25 Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo
Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
15:26 et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis
patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
15:27 insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et
percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab
et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
15:28 interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et
regnavit pro eo
15:29 cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne
unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini
quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
15:30 propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare
fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israhel
15:31 reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
15:32 fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus
eorum
15:33 anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem
Israhel in Thersa viginti quattuor annis
15:34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in
peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
16:1 factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa
dicens
16:2 pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum
meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti
populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum
16:3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et
faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
16:4 qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui
mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli
16:5 reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia eius
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
16:6 dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et
regnavit Hela filius eius pro eo
16:7 cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum
esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod
fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut
fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum
16:8 anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super
Israhel in Thersa duobus annis
16:9 et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis
equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa
praefecti Thersa
16:10 inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo
Asa regis Iuda et regnavit pro eo
16:11 cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem
domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos
et amicos eius
16:12 delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod
locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae
16:13 propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius qui
peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum Israhel
in vanitatibus suis
16:14 reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec scripta
sunt in libro verborum dierum regum Israhel
16:15 anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem
diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem
Philisthinorum
16:16 cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi
regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die
illa in castris
16:17 ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et
obsidebant Thersa
16:18 videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est
palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est
16:19 in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram Domino et
ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israhel
16:20 reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
16:21 tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi
sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars
Amri
16:22 praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur
Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri
16:23 anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel
duodecim annis in Thersa regnavit sex annis
16:24 emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et
aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer
domini montis Samariae
16:25 fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est
nequiter super omnes qui fuerant ante eum
16:26 ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis
eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum Israhel in
vanitatibus suis
16:27 reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
16:28 et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria
regnavitque Ahab filius eius pro eo
16:29 Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo
Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria
viginti et duobus annis
16:30 et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes
qui fuerunt ante eum
16:31 nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath
insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit
et servivit Baal et adoravit eum
16:32 et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in Samaria
16:33 et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum
Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum
16:34 in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram
primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun
17:1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit
Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et
pluvia nisi iuxta oris mei verba
17:2 et factum est verbum Domini ad eum dicens
17:3 recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente
Charith qui est contra Iordanem
17:4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi
17:5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in
torrente Charith qui est contra Iordanem
17:6 corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et
carnes vesperi et bibebat de torrente
17:7 post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram
17:8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
17:9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim
ibi mulieri viduae ut pascat te
17:10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis
apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi
paululum aquae in vase ut bibam
17:11 cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens
adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
17:12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi
quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in
lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio
meo ut comedamus et moriamur
17:13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti
verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum
et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea
17:14 haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet
nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus
pluviam super faciem terrae
17:15 quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et
domus eius et ex illa die
17:16 hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae
17:17 factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris
familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus
17:18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me
ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum
17:19 et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et
portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
17:20 et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam
apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius
17:21 et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus
clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima
pueri huius in viscera eius
17:22 exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra
eum et revixit
17:23 tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem
domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus
17:24 dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es
tu et verbum Domini in ore tuo verum est
18:1 post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio
dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae
18:2 ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in
Samaria
18:3 vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem
timebat Dominum valde
18:4 nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum
prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane
et aqua
18:5 dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes
aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et
salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant
18:6 diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam
unam et Abdias per viam alteram seorsum
18:7 cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset
eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias
18:8 cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
18:9 et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu
Ahab ut interficiat me
18:10 vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit
dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic
adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris
18:11 et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
18:12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem
ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me
servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua
18:13 numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum
interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis
Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim
eos pane et aqua
18:14 et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut
interficiat me
18:15 dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia
hodie apparebo ei
18:16 abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab
in occursum Heliae
18:17 et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel
18:18 et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui
dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
18:19 verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel in monte
Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque
lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel
18:20 misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in
monte Carmeli
18:21 accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in
duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini
illum et non respondit ei populus verbum
18:22 et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus
prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt
18:23 dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta
caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam
bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam
18:24 invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et
deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait
optima propositio
18:25 dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et
facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum
ignemque non subponatis
18:26 qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant
nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non
erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant
18:27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce
maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in
itinere aut certe dormit ut excitetur
18:28 clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum
cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine
18:29 postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat
tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis
respondebat nec adtendebat orantes
18:30 dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo
curavit altare Domini quod destructum fuerat
18:31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad
quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum
18:32 et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque
aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
18:33 et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super
ligna
18:34 et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum
et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum
fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et
tertio
18:35 et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est
18:36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias
propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu
es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia
verba haec
18:37 exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es
Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum
18:38 cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et
lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens
18:39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait
Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
18:40 dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus
quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad
torrentem Cison et interfecit eos ibi
18:41 et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multae
pluviae est
18:42 ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in
vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
18:43 et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum
ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait
illi revertere septem vicibus
18:44 in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis
ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne
occupet te pluvia
18:45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt
et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab
abiit in Hiezrahel
18:46 et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis
currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel
19:1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et quomodo
occidisset universos prophetas gladio
19:2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et
haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex
illis
19:3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas
venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum
19:4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet
subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit
mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei
19:5 proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce angelus
tetigit eum et dixit illi surge comede
19:6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae
comedit ergo et bibit et rursum obdormivit
19:7 reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi
surge comede grandis enim tibi restat via
19:8 qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine
cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem
Dei Horeb
19:9 cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad
eum dixitque illi quid hic agis Helia
19:10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia
dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et
prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt
animam meam ut auferant eam
19:11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus
transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens
petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non
in commotione Dominus
19:12 et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem
sibilus aurae tenuis
19:13 quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus
stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia
19:14 et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia
dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et
prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt
animam meam ut auferant eam
19:15 et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum
in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam
19:16 et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem
filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te
19:17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui
fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
19:18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae
non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum
19:19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem
duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque
venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum
19:20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro
te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et
revertere quod enim meum erat feci tibi
19:21 reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro
boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et
secutus est Heliam et ministrabat ei
20:1 porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et
triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat
contra Samariam et obsidebat eam
20:2 mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem
20:3 ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et
uxores tuae et filii tui optimi mei sunt
20:4 responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex tuus sum
ego et omnia mea
20:5 revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad
te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi
20:6 cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur
domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in
manibus suis et auferent
20:7 vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait
animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro
uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui
20:8 dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum non
audias neque adquiescas illi
20:9 respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia
propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem
facere non possum
20:10 reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant
mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis
populi qui sequitur me
20:11 et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus
aeque ut discinctus
20:12 factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges
in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt
eam
20:13 et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec
dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego
tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus
20:14 et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per pedisequos
principum provinciarum et ait quis incipiet proeliari et ille dixit tu
20:15 recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum
ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios
Israhel septem milia
20:16 et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in
umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant
20:17 egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte
misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de
Samaria
20:18 at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut
proelientur vivos eos capite
20:19 egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus
exercitus sequebatur
20:20 et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque
Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in
equo cum equitibus
20:21 necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et
percussit Syriam plaga magna
20:22 accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et
confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae
ascendet contra te
20:23 servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum
ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in
campestribus et obtinebimus eos
20:24 tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et
pone principes pro eis
20:25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos
secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et
pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos
credidit consilio eorum et fecit ita
20:26 igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et
ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel
20:27 porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti
ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum
Syri autem repleverunt terram
20:28 et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus
quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo
omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus
20:29 dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima
autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris
centum milia peditum in die una
20:30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit
murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad
fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum
20:31 dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel
clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in
capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit
animas nostras
20:32 accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus
veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat
oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est
20:33 quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex
ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite
eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum
20:34 qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et
plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego
foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum
20:35 tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in
sermone Domini percute me at ille noluit percutere
20:36 cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et
percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque
percussit
20:37 sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui
percussit eum et vulneravit
20:38 abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione
pulveris os et oculos suos
20:39 cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus
est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam
ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro
anima eius aut talentum argenti adpendes
20:40 dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non
conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse
decrevisti
20:41 at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex
Israhel quod esset de prophetis
20:42 qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum
morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro
populo eius
20:43 reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et
furibundus venit Samariam
21:1 post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in
Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae
21:2 locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut
faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque
tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium
quanto digna est
21:3 cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem
patrum meorum tibi
21:4 venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo
quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi
hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit
faciem ad parietem et non comedit panem
21:5 ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est
hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem
21:6 qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi ei da
mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro
ea et ille ait non do tibi vineam meam
21:7 dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et
bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego
dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae
21:8 scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius
et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et
habitabant cum Naboth
21:9 litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere
facite Naboth inter primos populi
21:10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum
testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate
sicque moriatur
21:11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant
cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in
litteris quas miserat ad eos
21:12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos
populi
21:13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra
eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium
coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum
extra civitatem et lapidibus interfecerunt
21:14 miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus
est
21:15 factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum
locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit
tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed
mortuus est
21:16 quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et
descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam
21:17 factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
21:18 surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est in
Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam
21:19 et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et
possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo
linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem
21:20 et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit
inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini
21:21 ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et
interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in
Israhel
21:22 et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut
domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et
peccare fecisti Israhel
21:23 sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent
Hiezabel in agro Hiezrahel
21:24 si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem
mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
21:25 igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret
malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua
21:26 et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae
fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel
21:27 itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et
operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et
ambulabat dimisso capite
21:28 factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
21:29 nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est
mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii sui
inferam malum domui eius
22:1 transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel
22:2 in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel
22:3 dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit
Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae
22:4 et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad
22:5 dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus
meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque
Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini
22:6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros
et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui
responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis
22:7 dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut
interrogemus per eum
22:8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus
interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed
malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex
22:9 vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina
adducere Micheam filium Hiemla
22:10 rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in
solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et
universi prophetae prophetabant in conspectu eorum
22:11 fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait
haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
22:12 omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in
Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
22:13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum
dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo
et sermo tuus similis eorum et loquere bona
22:14 cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus
hoc loquar
22:15 venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth
Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade
prospere et tradet Dominus in manu regis
22:16 dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non
loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
22:17 et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves
non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur
unusquisque in domum suam in pace
22:18 dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non
prophetat mihi bonum sed semper malum
22:19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum
sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a
dextris et a sinistris
22:20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et
cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter
22:21 egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego
decipiam illum cui locutus est Dominus in quo
22:22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et
fac ita
22:23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium
prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum
22:24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in
maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi
22:25 et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum
intra cubiculum ut abscondaris
22:26 et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem
civitatis et apud Ioas filium Ammelech
22:27 et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et
sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in
pace
22:28 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus
Dominus in me et ait audite populi omnes
22:29 ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
22:30 dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium
et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus
est bellum
22:31 rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus
dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra
regem Israhel solum
22:32 cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod
ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et
exclamavit Iosaphat
22:33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et
cessaverunt ab eo
22:34 unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et
casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit
aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter
vulneratus sum
22:35 commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in
curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis
plagae in sinum currus
22:36 et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet
dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam
22:37 mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque
regem in Samaria
22:38 et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes
sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus
fuerat
22:39 reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus
eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne
scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel
22:40 dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius
eius pro eo
22:41 Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab
regis Israhel
22:42 triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et
quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai
22:43 et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea
fecitque quod rectum est in conspectu Domini
22:44 verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et
adolebat incensum in excelsis
22:45 pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel
22:46 reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et
proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
22:47 sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa
patris eius abstulit de terra
22:48 nec erat tunc rex constitutus in Edom
22:49 rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir
propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber
22:50 tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum
servis tuis in navibus et noluit Iosaphat
22:51 dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate
David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo
22:52 Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in
Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel
duobus annis
22:53 et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui
et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel
22:54 servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum
Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius