Vulgata .
Second Samuel
1:1 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a
caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos
1:2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste
conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super
faciem suam et adoravit
1:3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel
fugi
1:4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi
qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt
sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt
1:5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus
est Saul et Ionathan filius eius
1:6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul
incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei
1:7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum
respondissem adsum
1:8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum
1:9 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me
angustiae et adhuc tota anima in me est
1:10 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non
poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam
de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc
1:11 adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui
erant cum eo
1:12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super
Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super
domum Israhel quod corruissent gladio
1:13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit
filius hominis advenae amalechitae ego sum
1:14 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut
occideres christum Domini
1:15 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui
percussit illum et mortuus est
1:16 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum
locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini
1:17 planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super
Ionathan filium eius
1:18 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in
libro Iustorum
1:19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo
ceciderunt fortes
1:20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis
ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum
1:21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri
primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non
esset unctus oleo
1:22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam
rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis
1:23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non
sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores
1:24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in
deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro
1:25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis
occisus est
1:26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super
amorem mulierum
1:27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
2:1 igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam
de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo
ascendam et respondit ei in Hebron
2:2 ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et
Abigail uxor Nabal Carmeli
2:3 sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et
manserunt in oppidis Hebron
2:4 veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum
Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul
2:5 misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos
benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro
Saul et sepelistis eum
2:6 et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem
sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud
2:7 confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim
mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi
2:8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth
filium Saul et circumduxit eum per Castra
2:9 regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel
et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum
2:10 quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare
coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda
sequebatur David
2:11 et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron
super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
2:12 egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de
Castris in Gabaon
2:13 porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et
occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e
regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera
2:14 dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis et
respondit Ioab surgant
2:15 surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex
parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David
2:16 adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in
latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius
ager Robustorum in Gabaon
2:17 et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et
viri Israhel a pueris David
2:18 erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro
Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in
silvis
2:19 persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive
ad sinistram omittens persequi Abner
2:20 respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui
respondit ego sum
2:21 dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende
unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel
omittere quin urgueret eum
2:22 rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne
conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab
fratrem tuum
2:23 qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner
aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco
omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus
erat subsistebant
2:24 persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et
venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et
itineris deserti in Gabaon
2:25 congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum
cuneum steterunt in summitate tumuli unius
2:26 et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus
mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non
dicis populo ut omittat persequi fratres suos
2:27 et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset
populus persequens fratrem suum
2:28 insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti
sunt ultra Israhel neque iniere certamen
2:29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et
transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra
2:30 porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et
defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele
2:31 servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant
cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt
2:32 tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in
Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in
ipso crepusculo pervenerunt in Hebron
3:1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum
David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul
decrescens cotidie
3:2 nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius
Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
3:3 et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius
Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
3:4 quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius
Abital
3:5 sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in
Hebron
3:6 cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius
Ner regebat domum Saul
3:7 fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque
Hisboseth ad Abner
3:8 quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter
verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui
fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et
proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me
quod argueres pro muliere hodie
3:9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus
David sic faciam cum eo
3:10 ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super
Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
3:11 et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
3:12 misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra
et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad
te universum Israhel
3:13 qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te
dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et
sic venies et videbis me
3:14 misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde
uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
3:15 misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais
3:16 sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum
Abner vade revertere qui reversus est
3:17 sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri
quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos
3:18 nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in
manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et
omnium inimicorum eius
3:19 locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad
David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin
3:20 venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner
et viris eius qui venerant cum eo convivium
3:21 et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum
regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut
desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in
pace
3:22 statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda
magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat
eum et profectus fuerat in pace
3:23 et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant
nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem
et dimisit eum et abiit in pace
3:24 et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner
ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
3:25 ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et
sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis
3:26 egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit
eum a cisterna Sira ignorante David
3:27 cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium
portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et
mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius
3:28 quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum
meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
3:29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec
deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum
et cadens gladio et indigens pane
3:30 igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod
occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
3:31 dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo
scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante
exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
3:32 cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit
super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
3:33 plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus
est Abner
3:34 manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus
adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti
congeminansque omnis populus flevit super eum
3:35 cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara
adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si
ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam
3:36 omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in
conspectu totius populi
3:37 et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam
non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
3:38 dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et
maximus cecidit hodie in Israhel
3:39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii
Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam
suam
4:1 audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et
dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
4:2 duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana
et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin
siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
4:3 et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in
tempus illud
4:4 erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis
enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens
itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et
claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth
4:5 venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi
sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum
meridie
4:6 ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt
eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt
4:7 cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum
in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius
abierunt per viam deserti tota nocte
4:8 et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad
regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam
tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de
semine eius
4:9 respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon
Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni
angustia
4:10 quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui
putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me
dare mercedem pro nuntio
4:11 quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in
domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra
et auferam vos de terra
4:12 praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque
manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput
autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron
5:1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes
ecce nos os tuum et caro tua sumus
5:2 sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras
educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum
meum Israhel et tu eris dux super Israhel
5:3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit
cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in
regem super Israhel
5:4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et
quadraginta annis regnavit
5:5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in
Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et
Iudam
5:6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad
Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non
ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non
ingredietur David huc
5:7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
5:8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et
tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David
idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum
5:9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et
aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
5:10 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus
exercituum erat cum eo
5:11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et
artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt
domum David
5:12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super
Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
5:13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam
venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae
5:14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab
et Nathan et Salomon
5:15 et Ibaar et Helisua et Nepheg
5:16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
5:17 audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel
et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David
descendit in praesidium
5:18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
5:19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si
dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens
dabo Philisthim in manu tua
5:20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit
divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea
vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
5:21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius
5:22 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in
valle Raphaim
5:23 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra
post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
5:24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis
proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat
castra Philisthim
5:25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit
Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer
6:1 congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel triginta
milia
6:2 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris
Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini
exercituum sedentis in cherubin super eam
6:3 et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de
domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab
minabant plaustrum novum
6:4 cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens
arcam Dei Haio praecedebat arcam
6:5 David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis
fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis
6:6 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam
Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves
6:7 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum
super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei
6:8 contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et
vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc
6:9 et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad
me arca Domini
6:10 et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed
devertit eam in domo Obededom Getthei
6:11 et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus
et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius
6:12 nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia
eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo
Obededom in civitatem David cum gaudio
6:13 cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus
immolabat bovem et arietem
6:14 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat
accinctus ephod lineo
6:15 et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in
iubilo et in clangore bucinae
6:16 cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul
prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem
coram Domino et despexit eum in corde suo
6:17 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio
tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram
Domino et pacifica
6:18 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo
in nomine Domini exercituum
6:19 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri
singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et
similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam
6:20 reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa
Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex
Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est
quasi si nudetur unus de scurris
6:21 dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam
patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux
super populum Domini Israhel
6:22 et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in
oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo
6:23 igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis
suae
7:1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei
requiem undique ab universis inimicis suis
7:2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina
et arca Dei posita sit in medio pellium
7:3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia
Dominus tecum est
7:4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens
7:5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu
aedificabis mihi domum ad habitandum
7:6 neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra
Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in
tentorio
7:7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid
loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret
populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam
7:8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego
tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum
Israhel
7:9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos
inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum
qui sunt in terra
7:10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub
eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant
eum sicut prius
7:11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem
dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum
faciat tibi Dominus
7:12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis
suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo
regnum eius
7:13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius
usque in sempiternum
7:14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique
aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum
hominum
7:15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul
quem amovi a facie tua
7:16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante
faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter
7:17 secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic
locutus est Nathan ad David
7:18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis
ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque
7:19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi
loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam
Domine Deus
7:20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis
servum tuum Domine Deus
7:21 propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia
haec ita ut notum faceres servo tuo
7:22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque
est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris
7:23 quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam
ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen
faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui
quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius
7:24 et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu
Domine factus es eis in Deum
7:25 nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et
super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es
7:26 et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur
Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit
stabilita coram Domino
7:27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem servi tui
dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut
oraret te oratione hac
7:28 nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es
enim ad servum tuum bona haec
7:29 incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum
coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur
domus servi tui in sempiternum
8:1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit
eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
8:2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus
est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum
factusque est Moab David serviens sub tributo
8:3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus
est ut dominaretur super flumen Eufraten
8:4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et
viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit
autem ex eis centum currus
8:5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba
et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
8:6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David
serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque
profectus est
8:7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea
in Hierusalem
8:8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes
multum nimis
8:9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur
Adadezer
8:10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum
congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et
percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant
vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
8:11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro
quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
8:12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de
manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
8:13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle
Salinarum caesis duodecim milibus
8:14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est
universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad
quaecumque profectus est
8:15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David
iudicium et iustitiam omni populo suo
8:16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat
filius Ahilud erat a commentariis
8:17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et
Saraias scriba
8:18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem
David sacerdotes erant
9:1 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut
faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
9:2 erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad
se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus
9:3 et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo
misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis
pedibus
9:4 ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii
Amihel in Lodabar
9:5 misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de
Lodabar
9:6 cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David
corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui
respondit adsum servus tuus
9:7 et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam
propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris
tui et tu comedes panem in mensa mea semper
9:8 qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti
super canem mortuum similem mei
9:9 vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque
fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui
9:10 operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes
filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui
comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii
et viginti servi
9:11 dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic
faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de
filiis regis
9:12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero
cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
9:13 porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis
iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede
10:1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et
regnaret Anon filius eius pro eo
10:2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit
pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos
suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram
filiorum Ammon
10:3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod
propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo
ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David
servos suos ad te
10:4 tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae
eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos
10:5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim
viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec
crescat barba vestra et tunc revertimini
10:6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt
et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et
a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum
10:7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum
10:8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum
introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum
erant in campo
10:9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et
ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit
aciem contra Syrum
10:10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui
direxit aciem adversum filios Ammon
10:11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in
adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor
tibi
10:12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei
nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo
10:13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros
qui statim fugerunt a facie eius
10:14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a
facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis
Ammon et venit Hierusalem
10:15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati
sunt pariter
10:16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et
adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat
princeps eorum
10:17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et
transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex
adverso David et pugnaverunt contra eum
10:18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris
septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem
militiae percussit qui statim mortuus est
10:19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer
victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis
timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon
11:1 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella
procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et
vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in
Hierusalem
11:2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post
meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se
lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde
11:3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est
quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei
11:4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad
illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua
11:5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David
et ait concepi
11:6 misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum
misitque Ioab Uriam ad David
11:7 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab
et populus et quomodo administraretur bellum
11:8 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos
egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius
11:9 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis
domini sui et non descendit ad domum suam
11:10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam
et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti
ad domum tuam
11:11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in
papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem
terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam
cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non
faciam rem hanc
11:12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te
mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
11:13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et
inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis
domini sui et in domum suam non descendit
11:14 factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque
per manum Uriae
11:15 scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum
proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat
11:16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat
viros esse fortissimos
11:17 egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt
de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus
11:18 misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii
11:19 praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones
belli ad regem
11:20 si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut
proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur
11:21 quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit
super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta
murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit
11:22 abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei
praeceperat Ioab
11:23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et
egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus
usque ad portam civitatis
11:24 et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper
mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus
mortuus est
11:25 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res
varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius
conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos
11:26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et
planxit eum
11:27 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et
facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod
fecerat David coram Domino
12:1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei
duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper
12:2 dives habebat oves et boves plurimos valde
12:3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam
emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de
pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens
eratque illi sicut filia
12:4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere
de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui
venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui
venerat ad se
12:5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit
ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc
12:6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non
pepercerit
12:7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus
Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul
12:8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo
dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi
multo maiora
12:9 quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu
meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem
et interfecisti eum gladio filiorum Ammon
12:10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum
eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua
12:11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de
domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et
dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius
12:12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in
conspectu omnis Israhel et in conspectu solis
12:13 et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David
Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris
12:14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter
verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur
12:15 et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum
quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est
12:16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David
ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram
12:17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de
terra qui noluit neque comedit cum eis cibum
12:18 accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi
David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum
parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram
quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget
12:19 cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod
mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer
qui responderunt ei mortuus est
12:20 surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque
mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum
suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit
12:21 dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter
infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero
surrexisti et comedisti panem
12:22 qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi
dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans
12:23 nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero revocare
eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me
12:24 et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam
dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et
Dominus dilexit eum
12:25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis
Domino eo quod diligeret eum Dominus
12:26 igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat
urbem regiam
12:27 misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et
capienda est urbs Aquarum
12:28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et
cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria
12:29 congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum
Rabbath cumque dimicasset cepit eam
12:30 et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum
habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et
praedam civitatis asportavit multam valde
12:31 populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos
ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic
fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et
omnis exercitus Hierusalem
13:1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem
speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David
13:2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia
cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum
ea
13:3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David
vir prudens valde
13:4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos
dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom
fratris mei amo
13:5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula
cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror
mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius
13:6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex
ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut
faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius
13:7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris
tui et fac ei pulmentum
13:8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae
tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit
sorbitiunculas
13:9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit
comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes
13:10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu
tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon
fratrem suum in conclave
13:11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum
soror mea
13:12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc
fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
13:13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus
de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit
me tibi
13:14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus
oppressit eam et cubavit cum illa
13:15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset
odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge
vade
13:16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me
quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam
13:17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et
claude ostium post eam
13:18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis
virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras
clausitque fores post eam
13:19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica
inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans
13:20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit
tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re
hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui
13:21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde
13:22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat
enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam
13:23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom
in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis
13:24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui
veniat oro rex cum servis suis ad servum suum
13:25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes
et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei
13:26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem
Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum
13:27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos
filios regis
13:28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum
temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et
interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et
estote viri fortes
13:29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis
Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et
fugerunt
13:30 cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens
percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus
13:31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super
terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua
13:32 respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne
aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon
solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua
oppressit Thamar sororem eius
13:33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud
dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est
13:34 fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et
aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis
13:35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum
servi tui sic factum est
13:36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes
levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius
fleverunt ploratu magno nimis
13:37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur
luxit ergo David filium suum cunctis diebus
13:38 Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus
annis
13:39 cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset
super Amnon interitu
14:1 intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset
ad Absalom
14:2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam
lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis
quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
14:3 et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi
posuit autem Ioab verba in ore eius
14:4 itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram
eo super terram et adoravit et dixit serva me rex
14:5 et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua
ego sum mortuus est enim vir meus
14:6 et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in
agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum
et interfecit eum
14:7 et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit
trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris
sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere
scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et
reliquiae super terram
14:8 et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te
14:9 dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et
in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens
14:10 et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non
addet ut tangat te
14:11 quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur
proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum
qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram
14:12 dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem
verbum et ait loquere
14:13 dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei
et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum
14:14 omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non
revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne
penitus pereat qui abiectus est
14:15 nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc
praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat
rex verbum ancillae suae
14:16 et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui
volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
14:17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi
sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec
benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est
tecum
14:18 et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod
te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex
14:19 et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit
mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec
ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus
enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae
omnia verba haec
14:20 ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit
istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei
ut intellegas omnia super terram
14:21 et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et
revoca puerum Absalom
14:22 cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit
regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in
oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui
14:23 surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in
Hierusalem
14:24 dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat
reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit
14:25 porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et
decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla
macula
14:26 et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia
gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis
pondere publico
14:27 nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar
eleganti forma
14:28 mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non
vidit
14:29 misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad
eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire
14:30 dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem
messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi
Absalom segetem igni
14:31 surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare
succenderunt servi tui segetem meam igni
14:32 et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me
et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi
erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est
iniquitatis meae interficiat me
14:33 ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit
ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex
Absalom
15:1 igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et
quinquaginta viros qui praecederent eum
15:2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem
virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom
ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una
tribu Israhel ego sum servus tuus
15:3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti
sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom
15:4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui
habent negotium et iuste iudicem
15:5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat
manum suam et adprehendens osculabatur eum
15:6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur
a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
15:7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam
vota mea quae vovi Domino in Hebron
15:8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si
reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
15:9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron
15:10 misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel
dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in
Hebron
15:11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes
simplici corde et causam penitus ignorantes
15:12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de
civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida
populusque concurrens augebatur cum Absalom
15:13 venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel
sequitur Absalom
15:14 et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite
fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi
ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat
civitatem in ore gladii
15:15 dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit
dominus noster rex libenter exsequimur servi tui
15:16 egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis et
dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum
15:17 egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo
15:18 et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi
et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth
praecedebant regem
15:19 dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et
habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo
15:20 heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam
quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam
et fidem
15:21 et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus
rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in
vita ibi erit servus tuus
15:22 et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et
omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
15:23 omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex
quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat
contra viam quae respicit ad desertum
15:24 venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam
foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec
expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate
15:25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero
gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum
suum
15:26 si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est
coram se
15:27 et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem
in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii
vestri sint vobiscum
15:28 ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a
vobis indicans mihi
15:29 reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et
manserunt ibi
15:30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto
capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo
operto capite ascendebat plorans
15:31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione
cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine
15:32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat
Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno
capite
15:33 et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
15:34 si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus
sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis
consilium Ahitofel
15:35 habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum
quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar
sacerdotibus
15:36 sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan
Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis
15:37 veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque
ingressus est Hierusalem
16:1 cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer
Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis
panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et
utribus vini
16:2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini
domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis
vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto
16:3 et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi
remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum
patris mei
16:4 et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque
Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
16:5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de
cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et
maledicebat
16:6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis
David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro
latere regis incedebant
16:7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere
vir sanguinum et vir Belial
16:8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam
invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii
tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es
16:9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic
moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius
16:10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum
maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui
audeat dicere quare sic fecerit
16:11 et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui
egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius
Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini
16:12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum
pro maledictione hac hodierna
16:13 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem
per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et
mittens lapides adversum eum terramque spargens
16:14 venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati
sunt ibi
16:15 Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem
sed et Ahitofel cum eo
16:16 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus
est ad eum salve rex salve rex
16:17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare
non isti cum amico tuo
16:18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem
elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo
manebo
16:19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis
sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
16:20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere
debeamus
16:21 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas
dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod
foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum
16:22 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque
est ad concubinas patris sui coram universo Israhel
16:23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis
consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David
et cum esset cum Absalom
17:1 dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum
et consurgens persequar David hac nocte
17:2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus
percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam
regem desolatum
17:3 et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim
virum tu quaeris et omnis populus erit in pace
17:4 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel
17:5 ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam
ipse dicat
17:6 cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi
sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium
17:7 et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel
hac vice
17:8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo
sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in
saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum
populo
17:9 forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum
ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet
facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom
17:10 et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur
scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos
omnes qui cum eo sunt
17:11 sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te
universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis
et tu eris in medio eorum
17:12 et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et
operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de
viris qui cum eo sunt ne unum quidem
17:13 quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel
civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec
calculus quidem ex ea
17:14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai
Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium
Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum
17:15 et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo
consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale
dedi consilium
17:16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini
nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne
forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est
17:17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit
ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem
David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem
17:18 vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito
gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in
vestibulo suo et descenderunt in eum
17:19 tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi
siccans ptisanas et sic res latuit
17:20 cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi
est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata
paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt
Hierusalem
17:21 cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes
nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium
quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel
17:22 surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et
transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit
qui non transisset fluvium
17:23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum
stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem
suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in
sepulchro patris sui
17:24 David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et
omnis vir Israhel cum eo
17:25 Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum Amasa
autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus
est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae fuit mater Ioab
17:26 et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad
17:27 cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath
filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai
Galaadites de Rogelim
17:28 obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia frumentum et
hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum cicer
17:29 et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et
populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et
siti fatigari in deserto
18:1 igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos
et centuriones
18:2 et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in manu
Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de
Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum
18:3 et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere
ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis
curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut
sis nobis in urbe praesidio
18:4 ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo
rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et
milleni
18:5 et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum
Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis
principibus pro Absalom
18:6 itaque egressus est populus in campum contra Israhel et factum est
proelium in saltu Ephraim
18:7 et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David factaque est
ibi plaga magna in die illa viginti milium
18:8 fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae et
multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos
voraverat gladius in die illa
18:9 accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque
ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput
eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat
pertransivit
18:10 vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens vidi Absalom
pendere de quercu
18:11 et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non
confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et
unum balteum
18:12 qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos
nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis
praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum
Absalom
18:13 sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem
latere potuisset et tu stares ex adverso
18:14 et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo
tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc
palpitaret herens in quercu
18:15 cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes
interfecerunt eum
18:16 cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur
fugientem Israhel volens parcere multitudini
18:17 et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem
et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem
Israhel fugit in tabernacula sua
18:18 porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in
valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis
mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad
hanc diem
18:19 Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia
iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius
18:20 ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in
alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus
18:21 et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti adoravit Chusi
Ioab et cucurrit
18:22 rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si
etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi non
eris boni nuntii baiulus
18:23 qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo
Achimaas per viam conpendii transivit Chusi
18:24 David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in
fastigio portae super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum
18:25 et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est
nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius
18:26 vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in
culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus
est nuntius
18:27 speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum
Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum
venit
18:28 clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram
eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit
homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem
18:29 et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum
magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud
18:30 ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret
18:31 apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex
iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt
contra te
18:32 dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens
Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui
consurgunt adversum eum in malum
18:33 contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic
loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut
ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
19:1 nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum
19:2 et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit
enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
19:3 et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo
declinare solet populus versus et fugiens de proelio
19:4 porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom
Absalom fili mi fili mi
19:5 ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus
omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam
filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam
concubinarum tuarum
19:6 diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie
quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo
quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi
19:7 nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro
enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit
tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt
super te ab adulescentia tua usque in praesens
19:8 surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est
quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel
autem fugit in tabernacula sua
19:9 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens
rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu
Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
19:10 Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo
siletis et non reducitis regem
19:11 rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens
loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad
reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad
regem in domo eius
19:12 fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis
regem
19:13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi
Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore
pro Ioab
19:14 et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque
ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
19:15 et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in
Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
19:16 festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et
descendit cum viris Iuda in occursum regis David
19:17 cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim
filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante
regem
19:18 transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta
iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam
transisset Iordanem
19:19 dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris
iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem
neque ponas rex in corde tuo
19:20 agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus
veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis
19:21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis
non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
19:22 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi
hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie
me factum regem super Israhel
19:23 et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
19:24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis
pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus
fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace
19:25 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti
mecum Mifiboseth
19:26 qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei
ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege
claudus enim sum servus tuus
19:27 insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu
autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi
19:28 neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo
regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid
igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem
19:29 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu
et Siba dividite possessiones
19:30 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam
reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
19:31 Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem
Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
19:32 erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et
ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir
dives nimis
19:33 dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure
mecum in Hierusalem
19:34 et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut
ascendam cum rege Hierusalem
19:35 octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum
suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel
audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit
oneri domino meo regi
19:36 paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac
vicissitudine
19:37 sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea
iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam
ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur
19:38 dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi
placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
19:39 cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est
rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum
19:40 transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem
populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo
Israhel
19:41 itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare
te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum
eius Iordanem omnesque viros David cum eo
19:42 et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est
rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut
munera nobis data sunt
19:43 et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior
ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi
fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem
meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel
20:1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri
vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque
hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel
20:2 et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium
Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem
20:3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres
concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in
custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant
clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes
20:4 dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem
tertium et tu adesto praesens
20:5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum
quod ei constituerat
20:6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba
filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere
eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos
20:7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et
omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri
20:8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa
veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram
habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in
vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere
20:9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra
mentum Amasae quasi osculans eum
20:10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit
eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus
adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium
Bochri
20:11 interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis
Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab
20:12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc
quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit
Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent
transeuntes propter eum
20:13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad
persequendum Seba filium Bochri
20:14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in
Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
20:15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et
circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem
turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros
20:16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab
adpropinqua huc et loquar tecum
20:17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit
ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit
audio
20:18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui
interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
20:19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris
subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas
hereditatem Domini
20:20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque
demolior
20:21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri
cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et
recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad
te per murum
20:22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui
abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit
tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem
reversus est Hierusalem ad regem
20:23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius
Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
20:24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a
commentariis
20:25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes
20:26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David
21:1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et
consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum
eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
21:2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt
de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel
iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis
Israhel et Iuda
21:3 dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit
vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
21:4 dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro
quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur
homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis
21:5 qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita
delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis
finibus Israhel
21:6 dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino
in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo
21:7 pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter
iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul
21:8 tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul
Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat
Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi
21:9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte
coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis
primis incipiente messione hordei
21:10 tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super
petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non
dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem
21:11 et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina
Saul
21:12 et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a
viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua
suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe
21:13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et
colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
21:14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra
Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae
praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec
21:15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel
et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim
deficiente autem David
21:16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas
uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David
21:17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum
Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non
egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
21:18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc
percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
21:19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo
percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath
Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium
21:20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in
manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de
origine Arafa
21:21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa
fratris David
21:22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu
David et servorum eius
22:1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua
liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
22:2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
22:3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis
meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate
liberabis me
22:4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
22:5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial
terruerunt me
22:6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
22:7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et
exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
22:8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et
conquassata quoniam iratus est
22:9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit
carbones incensi sunt ab eo
22:10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
22:11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas
venti
22:12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de
nubibus caelorum
22:13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
22:14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
22:15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
22:16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
22:17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
22:18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me
quoniam robustiores me erant
22:19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus
firmamentum meum
22:20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
22:21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum
munditiam manuum mearum reddet mihi
22:22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22:23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non
amovi a me
22:24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
22:25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum
munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
22:26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
22:27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
22:28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos
humiliabis
22:29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
22:30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
22:31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum
est omnium sperantium in se
22:32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
22:33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam
meam
22:34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
22:35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum
brachia mea
22:36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit
me
22:37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
22:38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam
eos
22:39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus
meis
22:40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi
sub me
22:41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
22:42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
22:43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos
atque conpingam
22:44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput
gentium populus quem ignoro serviet mihi
22:45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
22:46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
22:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis
salutis meae
22:48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
22:49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a
viro iniquo liberabis me
22:50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
22:51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo
suo David et semini eius in sempiternum
23:1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit
vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel
23:2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam
23:3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator
hominum iustus dominator in timore Dei
23:4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut
pluviis germinat herba de terra
23:5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum
firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas
nec est quicquam ex ea quod non germinet
23:6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non
tolluntur manibus
23:7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato
igneque succensae conburentur usque ad nihilum
23:8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus
princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui
octingentos interfecit impetu uno
23:9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui
erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt
illuc in proelium
23:10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit
Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio
fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat
reversus est ad caesorum spolia detrahenda
23:11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt
Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset
populus a facie Philisthim
23:12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque
Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
23:13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta
et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem
Philisthim erant posita in valle Gigantum
23:14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat
in Bethleem
23:15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de
cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
23:16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt
aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David
at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
23:17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem
hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit
ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
23:18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus
ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit
nominatus in tribus
23:19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres
primos non pervenerat
23:20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de
Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit
leonem in media cisterna diebus nivis
23:21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo
habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi
extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua
23:22 haec fecit Banaias filius Ioiadae
23:23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta
nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David
sibi auricularium a secreto
23:24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de
Bethleem
23:25 Semma de Arari Helica de Arodi
23:26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
23:27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
23:28 Selmon Aohites Maharai Netophathites
23:29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de
Gebeeth filiorum Beniamin
23:30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
23:31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
23:32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
23:33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
23:34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel
Gelonites
23:35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi
23:36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
23:37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
23:38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
23:39 Urias Hettheus omnes triginta septem
24:1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in
eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
24:2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus
Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius
24:3 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus
nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid
sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
24:4 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus
egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent
populum Israhel
24:5 cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis
quae est in valle Gad
24:6 et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et
venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem
24:7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei
veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
24:8 et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti
dies in Hierusalem
24:9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt
de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de
Iuda quingenta milia pugnatorum
24:10 percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et
dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut
transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis
24:11 surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad
propheten et videntem David dicens
24:12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio
elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
24:13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis
veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios
tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in
terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit
sermonem
24:14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in
manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis
24:15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus
constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta
milia virorum
24:16 cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut
disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo
percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus
Domini iuxta aream Areuna Iebusei
24:17 dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum
ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt
vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
24:18 venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue
Domino altare in area Areuna Iebusei
24:19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus
24:20 conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire
ad se
24:21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae
est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te
aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in
populo
24:22 et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut
ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum
lignorum
24:23 omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus
tuus suscipiat votum tuum
24:24 cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et
non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et
boves argenti siclis quinquaginta
24:25 et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et
pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab
Israhel