Vulgata .
Genesis
1:1 in principio creavit Deus caelum et terram
1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et
spiritus Dei ferebatur super aquas
1:3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et
mane dies unus
1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas
ab aquis
1:7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento
ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane
dies secundus
1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum
et appareat arida factumque est ita
1:10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit
maria et vidit Deus quod esset bonum
1:11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum
pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit
super terram et factum est ita
1:12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus
suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum
speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
1:13 factumque est vespere et mane dies tertius
1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant
diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est
ita
1:16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei
et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
1:18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et
vidit Deus quod esset bonum
1:19 et factum est vespere et mane dies quartus
1:20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et
volatile super terram sub firmamento caeli
1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque
motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile
secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
1:22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas
maris avesque multiplicentur super terram
1:23 et factum est vespere et mane dies quintus
1:24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo
iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque
est ita
1:25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne
reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et
praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque
terrae omnique reptili quod movetur in terra
1:27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit
illum masculum et feminam creavit eos
1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et
replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et
volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
1:29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super
terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui
ut sint vobis in escam
1:30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis
quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad
vescendum et factum est ita
1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est
vespere et mane dies sextus
2:1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
2:2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit
die septimo ab universo opere quod patrarat
2:3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso
cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
2:4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo
fecit Dominus Deus caelum et terram
2:5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam
regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram
et homo non erat qui operaretur terram
2:6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
2:7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in
faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
2:8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in
quo posuit hominem quem formaverat
2:9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad
vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae
boni et mali
2:10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum
qui inde dividitur in quattuor capita
2:11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi
nascitur aurum
2:12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et
lapis onychinus
2:13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram
Aethiopiae
2:14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios
fluvius autem quartus ipse est Eufrates
2:15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso
voluptatis ut operaretur et custodiret illum
2:16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
2:17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim
die comederis ex eo morte morieris
2:18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus
ei adiutorium similem sui
2:19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et
universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret
ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
2:20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa
volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur
adiutor similis eius
2:21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit
unam de costis eius et replevit carnem pro ea
2:22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem
et adduxit eam ad Adam
2:23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec
vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
2:24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori
suae et erunt duo in carne una
2:25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non
erubescebant
3:1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae
fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut
non comederetis de omni ligno paradisi
3:2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso
vescemur
3:3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus
ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
3:4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
3:5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur
oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
3:6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum
oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit
deditque viro suo qui comedit
3:7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos
consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
3:8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram
post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio
ligni paradisi
3:9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
3:10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem
et abscondi me
3:11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex
ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
3:12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno
et comedi
3:13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit
serpens decepit me et comedi
3:14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es
inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et
terram comedes cunctis diebus vitae tuae
3:15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen
illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
3:16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos
in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur
tui
3:17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de
ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo
in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
3:18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
3:19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de
qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
3:20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset
cunctorum viventium
3:21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et
induit eos
3:22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et
malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae
et comedat et vivat in aeternum
3:23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram
de qua sumptus est
3:24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et
flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
4:1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain
dicens possedi hominem per Dominum
4:2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et
Cain agricola
4:3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus
terrae munera Domino
4:4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum
et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
4:5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain
vehementer et concidit vultus eius
4:6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
4:7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus
peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
4:8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in
agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
4:9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio
num custos fratris mei sum
4:10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me
de terra
4:11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et
suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
4:12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et
profugus eris super terram
4:13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam
merear
4:14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero
vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
4:15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain
septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret
omnis qui invenisset eum
4:16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad
orientalem plagam Eden
4:17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et
aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
4:18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit
Matusahel et Matusahel genuit Lamech
4:19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
4:20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque
pastorum
4:21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et
organo
4:22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in
cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
4:23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam
uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus
meum et adulescentulum in livorem meum
4:24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
4:25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque
nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem
occidit Cain
4:26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare
nomen Domini
5:1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad
similitudinem Dei fecit illum
5:2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen
eorum Adam in die qua creati sunt
5:3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et
imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
5:4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni
genuitque filios et filias
5:5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et
mortuus est
5:6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
5:7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis
genuitque filios et filias
5:8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et
mortuus est
5:9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
5:10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios
et filias
5:11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et
mortuus est
5:12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
5:13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta
annos genuitque filios et filias
5:14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
5:15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
5:16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis
et genuit filios et filias
5:17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque
anni et mortuus est
5:18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
5:19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit
filios et filias
5:20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et
mortuus est
5:21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
5:22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis
annis et genuit filios et filias
5:23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
5:24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
5:25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit
Lamech
5:26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta
duos annos et genuit filios et filias
5:27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni
et mortuus est
5:28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
5:29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus
et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
5:30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque
annos et genuit filios et filias
5:31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni
et mortuus est
5:32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
6:1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias
procreassent
6:2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt
uxores sibi ex omnibus quas elegerant
6:3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum
quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
6:4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim
ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt
potentes a saeculo viri famosi
6:5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et
cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
6:6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis
intrinsecus
6:7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad
animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
6:8 Noe vero invenit gratiam coram Domino
6:9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in
generationibus suis cum Deo ambulavit
6:10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
6:11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
6:12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro
corruperat viam suam super terram
6:13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est
terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
6:14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et
bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
6:15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae
quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
6:16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium
autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
6:17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem
carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra
sunt consumentur
6:18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui
uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
6:19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut
vivant tecum masculini sexus et feminini
6:20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex
omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur
tecum ut possint vivere
6:21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et
conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
6:22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
7:1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te
enim vidi iustum coram me in generatione hac
7:2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et
feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
7:3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut
salvetur semen super faciem universae terrae
7:4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta
diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de
superficie terrae
7:5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
7:6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super
terram
7:7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius
cum eo in arcam propter aquas diluvii
7:8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni
quod movetur super terram
7:9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut
praeceperat Deus Noe
7:10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super
terram
7:11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis
rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
7:12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta
noctibus
7:13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth
filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
7:14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in
genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque
volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
7:15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua
erat spiritus vitae
7:16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt
sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
7:17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
7:18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae
porro arca ferebatur super aquas
7:19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes
montes excelsi sub universo caelo
7:20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
7:21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum
animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram
universi homines
7:22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
7:23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque
ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra
remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
7:24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
8:1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium
iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et
inminutae sunt aquae
8:2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt
pluviae de caelo
8:3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui
post centum quinquaginta dies
8:4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super
montes Armeniae
8:5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo
enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
8:6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae
quam fecerat dimisit corvum
8:7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super
terram
8:8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae
super faciem terrae
8:9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum
in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et
adprehensam intulit in arcam
8:10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam
ex arca
8:11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus
foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
8:12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae
non est reversa ultra ad eum
8:13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis
inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit
viditque quod exsiccata esset superficies terrae
8:14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
8:15 locutus est autem Deus ad Noe dicens
8:16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum
tecum
8:17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus
quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram
educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super
eam
8:18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum
eius cum eo
8:19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram
secundum genus suum arcam egressa sunt
8:20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus
et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
8:21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam
ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani
cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra
percutiam omnem animantem sicut feci
8:22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et
hiemps nox et dies non requiescent
9:1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et
multiplicamini et implete terram
9:2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super
omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces
maris manui vestrae traditi sunt
9:3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera
virentia tradidi vobis omnia
9:4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
9:5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram
animam hominis
9:6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad
imaginem quippe Dei factus est homo
9:7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et
implete eam
9:8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9:9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
9:10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus
quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca
et universis bestiis terrae
9:11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis
caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
9:12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad
omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
9:13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et
inter terram
9:14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
9:15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae
carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam
carnem
9:16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis
sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem
universae carnis quae est super terram
9:17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me
et inter omnem carnem super terram
9:18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth
porro Ham ipse est pater Chanaan
9:19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum
genus super universam terram
9:20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
9:21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
9:22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui
esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
9:23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes
retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant
et patris virilia non viderunt
9:24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius
suus minor
9:25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
9:26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
9:27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan
servus eius
9:28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
9:29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et
mortuus est
10:1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii
post diluvium
10:2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et
Thiras
10:3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
10:4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
10:5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque
secundum linguam et familias in nationibus suis
10:6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
10:7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii
Regma Saba et Dadan
10:8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
10:9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium
quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10:10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et
Chalanne in terra Sennaar
10:11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas
civitatis et Chale
10:12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
10:13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
10:14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et
Capthurim
10:15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
10:16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
10:17 Eveum et Araceum Sineum
10:18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt
populi Chananeorum
10:19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque
Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque
Lesa
10:20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus
terrisque et gentibus suis
10:21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth
maiore
10:22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
10:23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
10:24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
10:25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius
divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
10:26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
10:27 et Aduram et Uzal Decla
10:28 et Ebal et Abimahel Saba
10:29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
10:30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar
montem orientalem
10:31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in
gentibus suis
10:32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae
sunt gentes in terra post diluvium
11:1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
11:2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra
Sennaar et habitaverunt in eo
11:3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus
eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
11:4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen
pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in
universas terras
11:5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam
aedificabant filii Adam
11:6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque
hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
11:7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non
audiat unusquisque vocem proximi sui
11:8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et
cessaverunt aedificare civitatem
11:9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est
labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem
cunctarum regionum
11:10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad
biennio post diluvium
11:11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit
filios et filias
11:12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
11:13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et
genuit filios et filias
11:14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
11:15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et
genuit filios et filias
11:16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
11:17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis
et genuit filios et filias
11:18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
11:19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit
filios et filias
11:20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
11:21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit
filios et filias
11:22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
11:23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit
filios et filias
11:24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
11:25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos
et genuit filios et filias
11:26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
11:27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et
Aran porro Aran genuit Loth
11:28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis
suae in Ur Chaldeorum
11:29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram
Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris
Ieschae
11:30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
11:31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium
filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur
Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et
habitaverunt ibi
11:32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est
in Haran
12:1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione
tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi
12:2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo
nomen tuum erisque benedictus
12:3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi
atque in te benedicentur universae cognationes terrae
12:4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum
eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran
12:5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque
substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi
sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam
12:6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem
Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
12:7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc
qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
12:8 et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel
tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente
Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius
12:9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
12:10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut
peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
12:11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae
novi quod pulchra sis mulier
12:12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et
interficient me et te reservabunt
12:13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te
et vivat anima mea ob gratiam tui
12:14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii
mulierem quod esset pulchra nimis
12:15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum
et sublata est mulier in domum Pharaonis
12:16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves
et asini et servi et famulae et asinae et cameli
12:17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius
propter Sarai uxorem Abram
12:18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi
quare non indicasti quod uxor tua esset
12:19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in
uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
12:20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem
illius et omnia quae habebat
13:1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae
habebat et Loth cum eo ad australem plagam
13:2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri
13:3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad
locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
13:4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
13:5 sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et
tabernacula
13:6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe
substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
13:7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem
tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
13:8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et
inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
13:9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad
sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad
sinistram pergam
13:10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis
quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et
Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
13:11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente
divisique sunt alterutrum a fratre suo
13:12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae
erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
13:13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino
nimis
13:14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva
oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad
orientem et ad occidentem
13:15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in
sempiternum
13:16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum
numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
13:17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia
tibi daturus sum eam
13:18 movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta
convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
14:1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch
rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
14:2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem
Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim
contraque regem Balae ipsa est Segor
14:3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
14:4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno
recesserunt ab eo
14:5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum
eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim
in Savecariathaim
14:6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in
solitudine
14:7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et
percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in
Asasonthamar
14:8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex
Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem
in valle Silvestri
14:9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem
Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges
adversus quinque
14:10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex
Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui
remanserant fugerunt ad montem
14:11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa
quae ad cibum pertinent et abierunt
14:12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui
habitabat in Sodomis
14:13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in
convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim
pepigerant foedus cum Abram
14:14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum
numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et
persecutus est eos usque Dan
14:15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et
persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
14:16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia
illius mulieres quoque et populum
14:17 egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam
reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle
Save quae est vallis Regis
14:18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim
sacerdos Dei altissimi
14:19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit
caelum et terram
14:20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis
sunt et dedit ei decimas ex omnibus
14:21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle
tibi
14:22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum
possessorem caeli et terrae
14:23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex
omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
14:24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui
venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas
15:1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem
dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna
nimis
15:2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis
et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
15:3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus
meus heres meus erit
15:4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres
tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
15:5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si
potes et dixit ei sic erit semen tuum
15:6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
15:7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem
tibi terram istam et possideres eam
15:8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
15:9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram
trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
15:10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes
contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
15:11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
15:12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et
tenebrosus invasit eum
15:13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit
semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent
quadringentis annis
15:14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec
egredientur cum magna substantia
15:15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
15:16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae
sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
15:17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit
clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
15:18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo
dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen
Eufraten
15:19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
15:20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
15:21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
16:1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam
aegyptiam nomine Agar
16:2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad
ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille
adquiesceret deprecanti
16:3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare
coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
16:4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit
dominam suam
16:5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam
meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet
iudicet Dominus inter me et te
16:6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea
ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
16:7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in
solitudine qui est in via Sur
16:8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae
respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
16:9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare
sub manibus ipsius
16:10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non
numerabitur prae multitudine
16:11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen
eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
16:12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra
eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
16:13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui
vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
16:14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me
ipse est inter Cades et Barad
16:15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
16:16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
17:1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei
Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto
perfectus
17:2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer
nimis
17:3 cecidit Abram pronus in faciem
17:4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater
multarum gentium
17:5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia
patrem multarum gentium constitui te
17:6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque
ex te egredientur
17:7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te
in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis
tui post te
17:8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram
Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
17:9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et
semen tuum post te in generationibus suis
17:10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum
post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
17:11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis
inter me et vos
17:12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in
generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et
quicumque non fuerit de stirpe vestra
17:13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
17:14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur
anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
17:15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai
sed Sarram
17:16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum
eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo
17:17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne
centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
17:18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
17:19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium
vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus
sempiternum et semini eius post eum
17:20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et
multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in
gentem magnam
17:21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore
isto in anno altero
17:22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab
Abraham
17:23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos
domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus
suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut
praeceperat ei Deus
17:24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii
sui
17:25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis suae
17:26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
17:27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et
alienigenae pariter circumcisi sunt
18:1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio
tabernaculi sui in ipso fervore diei
18:2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter
eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et
adoravit in terra
18:3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum
tuum
18:4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite
sub arbore
18:5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis
idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus
es
18:6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera
tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
18:7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et
optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
18:8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram
eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
18:9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille
respondit ecce in tabernaculo est
18:10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et
habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium
tabernaculi
18:11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae
fieri muliebria
18:12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus
vetulus est voluptati operam dabo
18:13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere
paritura sum anus
18:14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te
hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
18:15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non
est inquit ita sed risisti
18:16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra
Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
18:17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
18:18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae
sint in illo omnes nationes terrae
18:19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se
ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat
Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
18:20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus
est et peccatum earum adgravatum est nimis
18:21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere
conpleverint an non est ita ut sciam
18:22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc
stabat coram Domino
18:23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
18:24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non
parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
18:25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque
iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam
facies iudicium
18:26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in
medio civitatis dimittam omni loco propter eos
18:27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum
sim pulvis et cinis
18:28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter
quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta
quinque
18:29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint
quid facies ait non percutiam propter quadraginta
18:30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi
fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
18:31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi
fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti
18:32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si
inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
18:33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus
est in locum suum
19:1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus
civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque
pronus in terra
19:2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete
ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui
dixerunt minime sed in platea manebimus
19:3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum
illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
19:4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a
puero usque ad senem omnis populus simul
19:5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad
te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
19:6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
19:7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
19:8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos
et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil
faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei
19:9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut
advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque
faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores
19:10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth
cluseruntque ostium
19:11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad
maximum ita ut ostium invenire non possent
19:12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut
filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
19:13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram
Domino qui misit nos ut perdamus illos
19:14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi
erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit
Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
19:15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle
uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere
civitatis
19:16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac
duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
19:17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad
eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa
regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
19:18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
19:19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti
misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum
in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar
19:20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in
ea numquid non modica est et vivet anima mea
19:21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non
subvertam urbem pro qua locutus es
19:22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec
ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
19:23 sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor
19:24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a
Domino de caelo
19:25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos
habitatores urbium et cuncta terrae virentia
19:26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
19:27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
19:28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis
illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
19:29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est
Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
19:30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae
eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et
duae filiae eius
19:31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum
remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
19:32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus
ex patre nostro semen
19:33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est
maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia
nec quando surrexit
19:34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum
patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut
salvemus semen de patre nostro
19:35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia
dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando
illa surrexerit
19:36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
19:37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater
Moabitarum usque in praesentem diem
19:38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est
filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
20:1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et
Sur et peregrinatus est in Geraris
20:2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex
Gerarae et tulit eam
20:3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en
morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
20:4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem
ignorantem et iustam interficies
20:5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in
simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
20:6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et
ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
20:7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro
te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et
omnia quae tua sunt
20:8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos
et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes
viri valde
20:9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti
nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum
peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
20:10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
20:11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei
in loco isto et interficient me propter uxorem meam
20:12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia
matris meae et duxi eam uxorem
20:13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc
misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod
frater tuus sim
20:14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et
dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
20:15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
20:16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit
tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris
mementoque te deprehensam
20:17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque
eius et pepererunt
20:18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram
uxorem Abraham
21:1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae
locutus est
21:2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo
praedixerat ei Deus
21:3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
21:4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
21:5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
21:6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit
mihi
21:7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret
filium quem peperit ei iam seni
21:8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande
convivium in die ablactationis eius
21:9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad
Abraham
21:10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius
ancillae cum filio meo Isaac
21:11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
21:12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super
ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac
vocabitur tibi semen
21:13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
21:14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae
inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum
abisset errabat in solitudine Bersabee
21:15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam
arborum quae ibi erant
21:16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere
dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem
suam et flevit
21:17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de
caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri
de loco in quo est
21:18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam
faciam eum
21:19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et
implevit utrem deditque puero bibere
21:20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus
est iuvenis sagittarius
21:21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de
terra Aegypti
21:22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad
Abraham Deus tecum est in universis quae agis
21:23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique
meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua
versatus es advena
21:24 dixitque Abraham ego iurabo
21:25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant
servi illius
21:26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non
indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
21:27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech
percusseruntque ambo foedus
21:28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
21:29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare
fecisti seorsum
21:30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in
testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
21:31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque
iuraverunt
21:32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
21:33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius
reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in
Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
21:34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
22:1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum
Abraham ille respondit adsum
22:2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in
terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem
monstravero tibi
22:3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum
duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in
holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
22:4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
22:5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc
usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
22:6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum
ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent
simul
22:7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce
inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
22:8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi
pergebant ergo pariter
22:9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit
altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum
posuit eum in altari super struem lignorum
22:10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
22:11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham
qui respondit adsum
22:12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi
quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo
unigenito propter me
22:13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres
herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
22:14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie
dicitur in monte Dominus videbit
22:15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
22:16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non
pepercisti filio tuo unigenito
22:17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et
velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas
inimicorum suorum
22:18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti
voci meae
22:19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et
habitavit ibi
22:20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque
genuisset filios Nahor fratri suo
22:21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22:22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
22:23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor
fratri Abraham
22:24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas
et Maacha
23:1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis
23:2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan
venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
23:3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth
dicens
23:4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum
ut sepeliam mortuum meum
23:5 responderuntque filii Heth
23:6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris
nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in
monumento eius sepelias mortuum tuum
23:7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
23:8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum
audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
23:9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui
pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
23:10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad
Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius
dicens
23:11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum
trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei
sepeli mortuum tuum
23:12 adoravit Abraham coram populo terrae
23:13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me
dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
23:14 respondit Ephron
23:15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis
valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli
mortuum tuum
23:16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron
postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et
probati monetae publicae
23:17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca
duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in
cunctis terminis per circuitum
23:18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui
intrabant portam civitatis illius
23:19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri
duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
23:20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in
possessionem monumenti a filiis Heth
24:1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis
benedixerat ei
24:2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae
habebat pone manum tuam subter femur meum
24:3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias
uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito
24:4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias
uxorem filio meo Isaac
24:5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num
reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
24:6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
24:7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra
nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo
terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem
filio meo
24:8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium
tantum meum ne reducas illuc
24:9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit
illi super sermone hoc
24:10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus
bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem
Nahor
24:11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae
vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit
24:12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac
misericordiam cum domino meo Abraham
24:13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius
civitatis egredientur ad hauriendam aquam
24:14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa
responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam
praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris
misericordiam cum domino meo
24:15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur
filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam
in scapula
24:16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro
descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
24:17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe
aquae de hydria tua
24:18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super
ulnam suam et dedit ei potum
24:19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam
donec cuncti bibant
24:20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret
aquam et haustam omnibus camelis dedit
24:21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum
fecisset iter suum Dominus an non
24:22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas
adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
24:23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui
locus ad manendum
24:24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit
Nahor
24:25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos
et locus spatiosus ad manendum
24:26 inclinavit se homo et adoravit Dominum
24:27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit
misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere
perduxit in domum fratris domini mei
24:28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia
quae audierat
24:29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus
est ad hominem ubi erat fons
24:30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et
audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad
virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae
24:31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas
praeparavi domum et locum camelis
24:32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas
et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant
cum eo
24:33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec
loquar sermones meos respondit ei loquere
24:34 at ille servus inquit Abraham sum
24:35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit
ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos
24:36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute
sua deditque illi omnia quae habuerat
24:37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo
de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
24:38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies
uxorem filio meo
24:39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
24:40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et
diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de
domo patris mei
24:41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et
non dederint tibi
24:42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham
si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
24:43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam
aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua
24:44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier
quam praeparavit Dominus filio domini mei
24:45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum
hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam
et aio ad eam da mihi paululum bibere
24:46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et
camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
24:47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia
Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque
inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus
24:48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham
qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei
filio eius
24:49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo
indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram
sive ad sinistram
24:50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non
possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
24:51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor
filii domini tui sicut locutus est Dominus
24:52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
24:53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea
Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
24:54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi
surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum
meum
24:55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies
apud nos et postea proficiscetur
24:56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me
ut pergam ad dominum meum
24:57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
24:58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto
quae ait vadam
24:59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et
comites eius
24:60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es
crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
24:61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt
virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
24:62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius
nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
24:63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque
levasset oculos vidit camelos venientes procul
24:64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
24:65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in
occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito
pallium operuit se
24:66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
24:67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit
uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat
temperaret
25:1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
25:2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et
Sue
25:3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et
Lathusim et Loommim
25:4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et
Eldaa omnes hii filii Cetthurae
25:5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
25:6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab
Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
25:7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
25:8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et
plenus dierum congregatusque est ad populum suum
25:9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici
quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
25:10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
25:11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui
habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
25:12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar
Aegyptia famula Sarrae
25:13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis
primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
25:14 Masma quoque et Duma et Massa
25:15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
25:16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida
eorum duodecim principes tribuum suarum
25:17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et
adpositus ad populum suum
25:18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum
introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
25:19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit
Isaac
25:20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam
Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
25:21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui
exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
25:22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi
futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret
Dominum
25:23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex
ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori
serviet
25:24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
25:25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis
hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam
fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
25:26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
25:27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola
Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
25:28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et
Rebecca diligebat Iacob
25:29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro
lassus
25:30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob
causam vocatum est nomen eius Edom
25:31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
25:32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
25:33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
25:34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit
parvipendens quod primogenita vendidisset
26:1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat
in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
26:2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce
in terra quam dixero tibi
26:3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et
semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi
Abraham patri tuo
26:4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris
tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes
terrae
26:5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et
mandata mea et caerimonias legesque servaverit
26:6 mansit itaque Isaac in Geraris
26:7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua
respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata
coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius
pulchritudinem
26:8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens
Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca
uxore sua
26:9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es
sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
26:10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de
populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque
omni populo dicens
26:11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
26:12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum
benedixitque ei Dominus
26:13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens
donec magnus vehementer effectus est
26:14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae
plurimum ob haec invidentes ei Palestini
26:15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo
tempore obstruxerunt implentes humo
26:16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis
quoniam potentior nostri factus es valde
26:17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
26:18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham
et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos
hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
26:19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
26:20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac
dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat
vocavit Calumniam
26:21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum
Inimicitias
26:22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque
vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit
crescere super terram
26:23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee
26:24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham
patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo
semen tuum propter servum meum Abraham
26:25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit
tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
26:26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath
amicus illius et Fichol dux militum
26:27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et
expulistis a vobis
26:28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc
diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
26:29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum
adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum
benedictione Domini
26:30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
26:31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice
in locum suum
26:32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de
puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
26:33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est
Bersabee usque in praesentem diem
26:34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei
et Basemath filiam Helon eiusdem loci
26:35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
27:1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat
vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit
adsum
27:2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
27:3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu
aliquid adprehenderis
27:4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et
benedicat tibi anima mea antequam moriar
27:5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem
patris expleret
27:6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre
tuo et dicentem ei
27:7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam
tibi coram Domino antequam moriar
27:8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
27:9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis
escas patri tuo quibus libenter vescitur
27:10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
27:11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et
ego lenis
27:12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi
voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
27:13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi
vocem meam et perge adferque quae dixi
27:14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat
velle patrem illius
27:15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
27:16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
27:17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
27:18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es
fili mi
27:19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut
praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi
anima tua
27:20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire
potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi
occurreret quod volebam
27:21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu
sis filius meus Esau an non
27:22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox
Iacob est sed manus manus sunt Esau
27:23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris
expresserant benedicens ergo illi
27:24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
27:25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut
benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam
vinum quo hausto
27:26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27:27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum
illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri
cui benedixit Dominus
27:28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam
frumenti et vini
27:29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum
tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit
maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
27:30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
27:31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi
et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
27:32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum
primogenitus filius tuus Esau
27:33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest
admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit
mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit
benedictus
27:34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et
consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
27:35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem
tuam
27:36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit
enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo
subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti
ait et mihi benedictionem
27:37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius
servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec
fili mi ultra quid faciam
27:38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi
quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
27:39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli
desuper
27:40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque
veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
27:41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei
pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam
Iacob fratrem meum
27:42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium
suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
27:43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem
meum in Haran
27:44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
27:45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in
eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in
una die
27:46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias
Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
28:1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli
accipere coniugem de genere Chanaan
28:2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel
patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi
tui
28:3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque
multiplicet ut sis in turbas populorum
28:4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut
possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
28:5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae
ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
28:6 videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset
eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post
benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus
Chanaan
28:7 quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
28:8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater
suus
28:9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat
Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
28:10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
28:11 cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post
solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo
dormivit in eodem loco
28:12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius
tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
28:13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus
Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et
semini tuo
28:14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem
et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine
tuo cunctae tribus terrae
28:15 et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram
hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
28:16 cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco
isto et ego nesciebam
28:17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud
nisi domus Dei et porta caeli
28:18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et
erexit in titulum fundens oleum desuper
28:19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
28:20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in
via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad
induendum
28:21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus
in Deum
28:22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei
cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
29:1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
29:2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum
nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
29:3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et
refectis gregibus rursum super os putei ponerent
29:4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
29:5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt
novimus
29:6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit
cum grege suo
29:7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut
reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas
reducite
29:8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et
amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
29:9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam
gregem ipsa pascebat
29:10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban
avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
29:11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
29:12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae
at illa festinans nuntiavit patri suo
29:13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam
conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem
causis itineris
29:14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies
mensis unius
29:15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid
mercedis accipias
29:16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur
Rahel
29:17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
29:18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore
septem annis
29:19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane
apud me
29:20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi
pauci dies prae amoris magnitudine
29:21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est
ut ingrediar ad eam
29:22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
29:23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
29:24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob
fuisset ingressus facto mane vidit Liam
29:25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel
servivi tibi quare inposuisti mihi
29:26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores
ante tradamus ad nuptias
29:27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro
opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
29:28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29:29 cui pater servam Balam dederat
29:30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori
praetulit serviens apud eum septem annis aliis
29:31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius
sorore sterili permanente
29:32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens
vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
29:33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit
Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen
illius Symeon
29:34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur
mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco
appellavit nomen eius Levi
29:35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et
ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
30:1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait
marito suo da mihi liberos alioquin moriar
30:2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te
fructu ventris tui
30:3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super
genua mea et habeam ex ea filios
30:4 deditque illi Balam in coniugium quae
30:5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium
30:6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans
mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
30:7 rursumque Bala concipiens peperit alterum
30:8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui
vocavitque eum Nepthalim
30:9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito
tradidit
30:10 qua post conceptum edente filium
30:11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
30:12 peperit quoque Zelpha alterum
30:13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent
mulieres propterea appellavit eum Aser
30:14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit
mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de
mandragoris filii tui
30:15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi
nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac
nocte pro mandragoris filii tui
30:16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia
et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii
mei dormivit cum ea nocte illa
30:17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium
quintum
30:18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo
appellavitque nomen illius Isachar
30:19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium
30:20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus
meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius
Zabulon
30:21 post quem peperit filiam nomine Dinam
30:22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam
illius
30:23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium
meum
30:24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium
alterum
30:25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in
patriam et ad terram meam
30:26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu
nosti servitutem qua servivi tibi
30:27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici
quod benedixerit mihi Deus propter te
30:28 constitue mercedem tuam quam dem tibi
30:29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in
manibus meis fuerit possessio tua
30:30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es
benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut
aliquando provideam etiam domui meae
30:31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si
feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
30:32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso
vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus
quam in capris erit merces mea
30:33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus
advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva
tam in ovibus quam in capris furti me arguent
30:34 dixit Laban gratum habeo quod petis
30:35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios
atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri
velleris tradidit in manu filiorum suorum
30:36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui
pascebat reliquos greges eius
30:37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex
platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae
spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia
permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius
30:38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent
greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum
conciperent
30:39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et
parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
30:40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant
autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se
gregibus
30:41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob
virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum
contemplatione conciperent
30:42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non
ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi
temporis Iacob
30:43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas
et servos camelos et asinos
31:1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob
omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus
est inclitus
31:2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri
et nudius tertius
31:3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad
generationem tuam eroque tecum
31:4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
31:5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut
heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
31:6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
31:7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem
vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
31:8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves
varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro
mercede omnes greges alba pepererunt
31:9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
31:10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos
et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et
diversorum colorum
31:11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
31:12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes
super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae
fecit tibi Laban
31:13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc
ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
31:14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in
facultatibus et hereditate domus patris nostri
31:15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium
nostrum
31:16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis
nostris unde omnia quae praecepit fac
31:17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis
super camelos abiit
31:18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam
quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
31:19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola
patris sui
31:20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
31:21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne
transmisso pergeret contra montem Galaad
31:22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
31:23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et
conprehendit in monte Galaad
31:24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere
loquaris contra Iacob
31:25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus
eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
31:26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas
quasi captivas gladio
31:27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer
te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
31:28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus
es et nunc
31:29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri
heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
31:30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui
cur furatus es deos meos
31:31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter
auferres filias tuas
31:32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos
necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me
inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
31:33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque
famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
31:34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit
desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
31:35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia
iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo
quaerentis est
31:36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod
peccatum sic exarsisti post me
31:37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta
substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et
iudicent inter me et te
31:38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non
fuerunt arietes gregis tui non comedi
31:39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid
furto perierat a me exigebas
31:40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
31:41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro
filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem
vicibus
31:42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi
forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum
mearum respexit Deus et arguit te heri
31:43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae
cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
31:44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
31:45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
31:46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt
tumulum comederuntque super eum
31:47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii
uterque iuxta proprietatem linguae suae
31:48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et
idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
31:49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
31:50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super
eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
31:51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter
me et te
31:52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut
ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi
cogitans
31:53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum
iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
31:54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent
panem qui cum comedissent manserunt ibi
31:55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas
et benedixit illis reversus in locum suum
32:1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli
Dei
32:2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci
illius Manaim id est Castra
32:3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir
regionis Edom
32:4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit
frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem
diem
32:5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc
legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
32:6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum
et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
32:7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat
greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
32:8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma
quae reliqua est salvabitur
32:9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac
Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis
tuae et benefaciam tibi
32:10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo
tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis
regredior
32:11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne
forte veniens percutiat matrem cum filiis
32:12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut
harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
32:13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat
munera Esau fratri suo
32:14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
32:15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et
tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
32:16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
32:17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et
interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
32:18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse
quoque post nos venit
32:19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui
sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum
inveneritis eum
32:20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur
dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo
forsitan propitiabitur mihi
32:21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa
in Castris
32:22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem
famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
32:23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant
32:24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
32:25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum
femoris eius et statim emarcuit
32:26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non
dimittam te nisi benedixeris mihi
32:27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
32:28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel
quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines
praevalebis
32:29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit
cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
32:30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie
ad faciem et salva facta est anima mea
32:31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse
vero claudicabat pede
32:32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in
femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris
eius et obstipuerit
33:1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo
quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
33:2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero
et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
33:3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec
adpropinquaret frater eius
33:4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum
stringensque collum et osculans flevit
33:5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi
volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit
mihi Deus servo tuo
33:6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
33:7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent
extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
33:8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut
invenirem gratiam coram domino meo
33:9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
33:10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis
accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi
viderim vultum Dei esto mihi propitius
33:11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi
Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
33:12 ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
33:13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves
ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur
una die cuncti greges
33:14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim
vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum
meum in Seir
33:15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii
remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam
gratiam in conspectu domini mei
33:16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
33:17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis
appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
33:18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan
postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum
33:19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor
patris Sychem centum agnis
33:20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum
Israhel
34:1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis
illius
34:2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius
adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
34:3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis
delinivit
34:4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc
coniugem
34:5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis
pecorum siluit donec redirent
34:6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
34:7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati
sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia
Iacob rem inlicitam perpetrasset
34:8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima
filiae vestrae date eam illi uxorem
34:9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias
nostras accipite
34:10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete
negotiamini et possidete eam
34:11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam
coram vobis et quaecumque statueritis dabo
34:12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis
tantum date mihi puellam hanc uxorem
34:13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes
ob stuprum sororis
34:14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini
incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
34:15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes
et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
34:16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et
habitabimus vobiscum erimusque unus populus
34:17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et
recedemus
34:18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
34:19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat
enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
34:20 ingressique portam urbis locuti sunt populo
34:21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in
terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias
eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
34:22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos
nostros ritum gentis imitantes
34:23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra
erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus
populum
34:24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
34:25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis
duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem
confidenter interfectisque omnibus masculis
34:26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem
sororem suam
34:27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et
depopulati sunt urbem in ultionem stupri
34:28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in
domibus et in agris erant
34:29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
34:30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis
me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius
nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus
mea
34:31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra
35:1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita
ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem
tuum
35:2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in
medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
35:3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui
exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
35:4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae
erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est
post urbem Sychem
35:5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum
civitates et non sunt ausi persequi recedentes
35:6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento
Bethel ipse et omnis populus cum eo
35:7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi
enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
35:8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad
radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
35:9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de
Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
35:10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et
appellavit eum Israhel
35:11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et
populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
35:12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post
te
35:13 et recessit ab eo
35:14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat
Deus libans super eum libamina et effundens oleum
35:15 vocansque nomen loci Bethel
35:16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in
qua cum parturiret Rahel
35:17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix
noli timere quia et hunc habebis filium
35:18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit
nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit
eum Beniamin id est filius dexterae
35:19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec
est Bethleem
35:20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus
monumenti Rahel usque in praesentem diem
35:21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
35:22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala
concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob
duodecim
35:23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et
Isachar et Zabulon
35:24 filii Rahel Ioseph et Beniamin
35:25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
35:26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati
sunt ei in Mesopotamiam Syriae
35:27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec
est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
35:28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
35:29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et
plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
36:1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
36:2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et
Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
36:3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
36:4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
36:5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati
sunt ei in terra Chanaan
36:6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam
domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in
terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo
Iacob
36:7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec
sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
36:8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
36:9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
36:10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel
quoque filius Basemath uxoris eius
36:11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
36:12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei
Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
36:13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath
uxoris Esau
36:14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris
Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
36:15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman
dux Omar dux Sephu dux Cenez
36:16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et
hii filii Adae
36:17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma
dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
36:18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core
hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
36:19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
36:20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et
Sebeon et Anan
36:21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
36:22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror
Lotham Thamna
36:23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
36:24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas
calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
36:25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama
36:26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
36:27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
36:28 habuit autem filios Disan Hus et Aran
36:29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
36:30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt
in terra Seir
36:31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem
filii Israhel fuerunt hii
36:32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
36:33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de
Bosra
36:34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra
Themanorum
36:35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit
Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36:36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
36:37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
36:38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
36:39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau
et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
36:40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis
dux Thamna dux Alva dux Ietheth
36:41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon
36:42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
36:43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii
sui ipse est Esau pater Idumeorum
37:1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est
pater suus
37:2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum
pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae
et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem
crimine pessimo
37:3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in
senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
37:4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis
amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
37:5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa
maioris odii seminarium fuit
37:6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
37:7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum
meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
37:8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur
dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii
fomitem ministravit
37:9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per
somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
37:10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater
et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et
fratres adorabimus te super terram
37:11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus
considerabat
37:12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in
Sychem
37:13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni
mittam te ad eos quo respondente
37:14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres
tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit
in Sychem
37:15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
37:16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant
greges
37:17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes
eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos
in Dothain
37:18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos
cogitaverunt illum occidere
37:19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit
37:20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque
fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia
sua
37:21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et
dicebat
37:22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed
proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras
servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum
et reddere patri suo
37:23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica
talari et polymita
37:24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
37:25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas
venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten
in Aegyptum
37:26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus
fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
37:27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur
frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
37:28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de
cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in
Aegyptum
37:29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
37:30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et
ego quo ibo
37:31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant
tinxerunt
37:32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide
utrum tunica filii tui sit an non
37:33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima
comedit eum bestia devoravit Ioseph
37:34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo
tempore
37:35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris
noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in
infernum et illo perseverante in fletu
37:36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis
magistro militiae
38:1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum
odollamitem nomine Hiram
38:2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta
ingressus est ad eam
38:3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
38:4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
38:5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra
cessavit
38:6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
38:7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo
occisus est
38:8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris
tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
38:9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui
semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
38:10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
38:11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo
patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse
moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
38:12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui
post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum
ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
38:13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad
tondendas oves
38:14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato
habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela
et non eum accepisset maritum
38:15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat
enim vultum suum ne cognosceretur
38:16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim
quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris
concubitu meo
38:17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar
quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
38:18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et
armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit
mulier
38:19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est
viduitatis vestibus
38:20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet
pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
38:21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in
bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
38:22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines
loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
38:23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego
misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
38:24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata
est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas
producite eam ut conburatur
38:25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro
cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
38:26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela
filio meo attamen ultra non cognovit illam
38:27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa
effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum
dicens
38:28 iste egreditur prior
38:29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier
quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius
Phares
38:30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem
appellavit Zara
39:1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus
Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a
quibus perductus erat
39:2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens
habitabatque in domo domini sui
39:3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo
dirigi in manu illius
39:4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo
praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae
tradita fuerant
39:5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit
tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
39:6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem
Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
39:7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait
dormi mecum
39:8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus
meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
39:9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit
mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere
et peccare in Deum meum
39:10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat
adulescenti et ille recusabat stuprum
39:11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis
quippiam absque arbitris faceret
39:12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui
relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
39:13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse
contemptam
39:14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum
hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque
ego succlamassem
39:15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit
foras
39:16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito
revertenti domum
39:17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut
inluderet mihi
39:18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
39:19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est
valde
39:20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et
erat ibi clausus
39:21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam
in conspectu principis carceris
39:22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia
tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
39:23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo
et omnia eius opera dirigebat
40:1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis
Aegypti et pistor domino suo
40:2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter
pistoribus
40:3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et
Ioseph
40:4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis
aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
40:5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam
sibi
40:6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
40:7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
40:8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis
dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi
quid videritis
40:9 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me
vitem
40:10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post
flores uvas maturescere
40:11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in
calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
40:12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines
tres adhuc dies sunt
40:13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in
gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere
ante consueveras
40:14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum
misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
40:15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in
lacum missus sum
40:16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait
et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum
40:17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui
fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
40:18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres
adhuc dies sunt
40:19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et
lacerabunt volucres carnes tuas
40:20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande
convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum
et pistorum principis
40:21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
40:22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
40:23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus
est interpretis sui
41:1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
41:2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et
pascebantur in locis palustribus
41:3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie
et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
41:4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat
expergefactus Pharao
41:5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant
in culmo uno plenae atque formonsae
41:6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
41:7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
41:8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti
cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui
interpretaretur
41:9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum
meum
41:10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in
carcerem principis militum
41:11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
41:12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes
somnia
41:13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus
sum officio meo et ille suspensus est in cruce
41:14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt
ac veste mutata obtulerunt ei
41:15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te
prudentissime conicere
41:16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
41:17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam
fluminis
41:18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis
carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
41:19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et
macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
41:20 quae devoratis et consumptis prioribus
41:21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore
torpebant evigilans rursum sopore depressus
41:22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque
pulcherrimae
41:23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
41:24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus
somnium et nemo est qui edisserat
41:25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus
ostendit Pharaoni
41:26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis
anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
41:27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post
eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt
venturae famis
41:28 qui hoc ordine conplebuntur
41:29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra
Aegypti
41:30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni
tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
41:31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
41:32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium
firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
41:33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et
praeficiat eum terrae Aegypti
41:34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem
fructuum per septem annos fertilitatis
41:35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub
Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
41:36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum
et non consumetur terra inopia
41:37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
41:38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui
spiritu Dei plenus sit
41:39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es
numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
41:40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus
oboediet uno tantum regni solio te praecedam
41:41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super
universam terram Aegypti
41:42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum
stola byssina et collo torquem auream circumposuit
41:43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut
omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae
terrae Aegypti
41:44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non
movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
41:45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem
mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis
Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
41:46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis
Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
41:47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae
segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
41:48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
41:49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et
copia mensuram excederet
41:50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei
peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
41:51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit
Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
41:52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit
Deus in terra paupertatis meae
41:53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
41:54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in
universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
41:55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus
ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
41:56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph
universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
41:57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et
malum inopiae temperarent
42:1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit
filiis suis quare neglegitis
42:2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite
nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
42:3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in
Aegypto
42:4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte
in itinere quicquam patiatur mali
42:5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum
erat autem fames in terra Chanaan
42:6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis
vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
42:7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans
eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui
necessaria
42:8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
42:9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores
estis ut videatis infirmiora terrae venistis
42:10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent
cibos
42:11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli
tui machinantur mali
42:12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare
venistis
42:13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius
in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
42:14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
42:15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non
egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
42:16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis
donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per
salutem Pharaonis exploratores estis
42:17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
42:18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et
vivetis Deum enim timeo
42:19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem
abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
42:20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros
probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
42:21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in
fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et
non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
42:22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in
puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
42:23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem
loquebatur ad eos
42:24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
42:25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut
implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in
sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
42:26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
42:27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio
contemplatus pecuniam in ore sacculi
42:28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco
et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit
nobis Deus
42:29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt
ei omnia quae accidissent sibi dicentes
42:30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores
provinciae
42:31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
42:32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus
cum patre versatur in terra Chanaan
42:33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum
dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
42:34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis
exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac
deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
42:35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore
saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
42:36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est
super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala
omnia reciderunt
42:37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero
illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
42:38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius
mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad
quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
43:1 interim fames omnem terram vehementer premebat
43:2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad
filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
43:3 respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione
iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum
adduxeritis vobiscum
43:4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi
necessaria
43:5 si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit
nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo
43:6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei
et alium habere vos fratrem
43:7 at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram
progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei
consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus
quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum
43:8 Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et
possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri
43:9 ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et
tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
43:10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
43:11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite
quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et
deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et
terebinthi et amigdalarum
43:12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in
sacculis reportate ne forte errore factum sit
43:13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
43:14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat
vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi
orbatus absque liberis ero
43:15 tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin
descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
43:16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori
domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue
convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie
43:17 fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum
43:18 ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus
prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et
violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros
43:19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
43:20 locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut
emeremus escas
43:21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos
nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere
reportamus
43:22 sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non
est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris
43:23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus
patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam
quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon
43:24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque
pabula asinis eorum
43:25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie
audierant enim quod ibi comesuri essent panem
43:26 igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera
tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
43:27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est
pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
43:28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit
et incurvati adoraverunt eum
43:29 adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum
et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum
Deus inquit misereatur tui fili mi
43:30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo
et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
43:31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
43:32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis
quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis
comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium
43:33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus
iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
43:34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit
Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt
cum eo
44:1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos
eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in
summitate sacci
44:2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in
ore sacci iunioris factumque est ita
44:3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
44:4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito
dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito
quare reddidistis malum pro bono
44:5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in
quo augurari solet pessimam rem fecistis
44:6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
44:7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui
tantum flagitii commiserint
44:8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de
terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini
tui aurum vel argentum
44:9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris
moriatur et nos servi erimus domini nostri
44:10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum
ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
44:11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
44:12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum
in sacco Beniamin
44:13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in
oppidum
44:14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim
de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
44:15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit
similis mei in augurandi scientia
44:16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur
aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum
en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
44:17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum
ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
44:18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur
servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim
post Pharaonem
44:19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut
fratrem
44:20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer
parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est
mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
44:21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos
super illum
44:22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si
enim illum dimiserit morietur
44:23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum
non videbitis amplius faciem meam
44:24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus
ei omnia quae locutus est dominus meus
44:25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
44:26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet
nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre
faciem viri
44:27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
44:28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non
conparet
44:29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis
canos meos cum maerore ad inferos
44:30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit
cum anima illius ex huius anima pendeat
44:31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui
canos eius cum dolore ad inferos
44:32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi
dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
44:33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et
puer ascendat cum fratribus suis
44:34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae
oppressura est patrem meum testis adsistam
45:1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde
praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus
agnitioni mutuae
45:2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus
Pharaonis
45:3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec
poterant respondere fratres nimio timore perterriti
45:4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent
prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto
45:5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in
his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum
45:6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni
restant quibus nec arari poterit nec meti
45:7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad
vivendum habere possitis
45:8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me
quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in
omni terra Aegypti
45:9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat
filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti
descende ad me ne moreris
45:10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et
filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides
45:11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et
tu pereas et domus tua et omnia quae possides
45:12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum
loquatur ad vos
45:13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis
in Aegypto festinate et adducite eum ad me
45:14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit
illo quoque flente similiter super collum eius
45:15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super
singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
45:16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt
fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius
45:17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes
iumenta ite in terram Chanaan
45:18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et
ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
45:19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad
subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem
vestrum et properate quantocius venientes
45:20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes
Aegypti vestrae erunt
45:21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph
plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere
45:22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit
trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
45:23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos
decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas
triticum in itinere panesque portantes
45:24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in
via
45:25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem
suum Iacob
45:26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni
terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non
credebat eis
45:27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra
et universa quae miserat revixit spiritus eius
45:28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et
videbo illum antequam moriar
46:1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum
Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
46:2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob
Iacob cui respondit ecce adsum
46:3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et
descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi
46:4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph
quoque ponet manum suam super oculos tuos
46:5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis
et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
46:6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum
omni semine suo
46:7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
46:8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in
Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
46:9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
46:10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul
filius Chananitidis
46:11 filii Levi Gerson Caath et Merari
46:12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem
Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul
46:13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
46:14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
46:15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia
sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
46:16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
46:17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror
eorum filii Beria Heber et Melchihel
46:18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit
Iacob sedecim animas
46:19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
46:20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth
filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim
46:21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et
Ros Mophim et Opphim et Ared
46:22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
46:23 filii Dan Usim
46:24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
46:25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit
Iacob omnes animae septem
46:26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et
egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
46:27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae
omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
46:28 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille
occurreret in Gessen
46:29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri
ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus
flevit
46:30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam
et superstitem te relinquo
46:31 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui
ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris
mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
46:32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum
pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
46:33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
46:34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra
usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare
possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
47:1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et
fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra
Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
47:2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
47:3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores
ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
47:4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba
gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan
petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
47:5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
47:6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos
et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios
constitue illos magistros pecorum meorum
47:7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum
coram eo qui benedicens illi
47:8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
47:9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum
sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus
peregrinati sunt
47:10 et benedicto rege egressus est foras
47:11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto
in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
47:12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
47:13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime
Aegypti et Chanaan
47:14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et
intulit eam in aerarium regis
47:15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph
dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
47:16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis
cibos si pretium non habetis
47:17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et
bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
47:18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum
nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est
quod absque corporibus et terra nihil habeamus
47:19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme
nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur
terra in solitudinem
47:20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis
possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
47:21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad
extremos fines eius
47:22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et
statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt
conpulsi vendere possessiones suas
47:23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram
vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
47:24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor
reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis
vestris
47:25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum
dominus noster et laeti serviemus regi
47:26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti
regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra
sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
47:27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et
possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
47:28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies
vitae illius centum quadraginta septem annorum
47:29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum
Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub
femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me
in Aegypto
47:30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque
in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
47:31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum
conversus ad lectuli caput
48:1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius
qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
48:2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui
confortatus sedit in lectulo
48:3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae
est in terra Chanaan benedixitque mihi
48:4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum
daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem
sempiternam
48:5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam
huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon
reputabuntur mihi
48:6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum
suorum vocabuntur in possessionibus suis
48:7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra
Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et
sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem
48:8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
48:9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc
inquit eos ad me ut benedicam illis
48:10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre
non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus
48:11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit
mihi Deus semen tuum
48:12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in
terram
48:13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel
Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque
ambos ad eum
48:14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris
fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat
commutans manus
48:15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu
ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab
adulescentia mea usque in praesentem diem
48:16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et
invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et
Isaac et crescant in multitudinem super terram
48:17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super
caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare
conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
48:18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est
primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
48:19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos
et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen
illius crescet in gentes
48:20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel
atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse
constituitque Ephraim ante Manassen
48:21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum
reducetque vos ad terram patrum vestrorum
48:22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei
in gladio et arcu meo
49:1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut
adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
49:2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
49:3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei
prior in donis maior imperio
49:4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui
et maculasti stratum eius
49:5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
49:6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit
gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua
suffoderunt murum
49:7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia
dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
49:8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum
tuorum adorabunt te filii patris tui
49:9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens
accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
49:10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec
veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
49:11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam
lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
49:12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
49:13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens
usque ad Sidonem
49:14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
49:15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit
umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
49:16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
49:17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut
cadat ascensor eius retro
49:18 salutare tuum expectabo Domine
49:19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
49:20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
49:21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
49:22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu
filiae discurrerunt super murum
49:23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes
iacula
49:24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et
manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis
Israhel
49:25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi
benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum
benedictionibus uberum et vulvae
49:26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum
eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph
et in vertice nazarei inter fratres suos
49:27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet
spolia
49:28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater
suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
49:29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me
cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
49:30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab
Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
49:31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac
cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
49:32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos
super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
50:1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans
eum
50:2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
50:3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe
mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
50:4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam
Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus
Pharaonis
50:5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo
quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam
patrem meum ac revertar
50:6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
50:7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique
maiores natu terrae Aegypti
50:8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque
armentis quae dereliquerant in terra Gessen
50:9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non
modica
50:10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi
celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem
dies
50:11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus
magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius
Planctus Aegypti
50:12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
50:13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici
quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo
contra faciem Mambre
50:14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni
comitatu sepulto patre
50:15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte
memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod
fecimus
50:16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
50:17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris
sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te
nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc
quibus auditis flevit Ioseph
50:18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi
tui sumus
50:19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere
voluntatem
50:20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut
exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos
populos
50:21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque
est eos et blande ac leniter est locutus
50:22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum
decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii
quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
50:23 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus
visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit
Abraham Isaac et Iacob
50:24 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate
vobiscum ossa mea de loco isto
50:25 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus
aromatibus repositus est in loculo in Aegypto