Vulgata .
Tobias
1:1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus
Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro
habens civitatem Sephet
1:2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in
captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
1:3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui
erant ex genere inpertiret
1:4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile
gessit in opere
1:5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex
Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
1:6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum
Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
1:7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem
decimationem
1:8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
1:9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua
genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
1:10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
1:11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in
civitatem Nineve cum omni tribu sua
1:12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et
numquam contaminatus est in escis eorum
1:13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus
gratiam in conspectu Salmanassar regis
1:14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem
quaecumque facere voluisset
1:15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis
dabat eis
1:16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus
honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
1:17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex
tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
1:18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret
Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in
conspectu suo
1:19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
1:20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque
occisis sepulturam sollicitus exhibebat
1:21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam
quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos
occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum
1:22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem
substantiam eius
1:23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia
multi diligebant eum
1:24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius
1:25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius
restituta est ei
2:1 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium
bonum in domo Tobis
2:2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum
et epulentur nobiscum
2:3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum
iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium
ieiunus pervenit ad corpus
2:4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol
occubuisset caute sepeliret eum
2:5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore
2:6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies
festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
2:7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
2:8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa
interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis
mortuos
2:9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et
occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
2:10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum
iactasset se iuxta parietem et obdormisset
2:11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super
oculos eius fieretque caecus
2:12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut
posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
2:13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius
custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis
evenerit ei
2:14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus
diebus vitae suae
2:15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati
eius et inridebant vitam eius dicentes
2:16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
2:17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
2:18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus
daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
2:19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore
manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
2:20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
2:21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte
furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto
aliquid aut edere aut contingere
2:22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua
et elemosynae tuae modo paruerunt
2:23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
3:1 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis
3:2 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes
viae tuae misericordia et veritas et iudicium
3:3 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis
neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum
3:4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in
direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium
omnibus nationibus in quibus dispersisti nos
3:5 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta
tua et non ambulavimus sinceriter coram te
3:6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in
pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere
3:7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum
ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui
3:8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus
occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam
3:9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens
amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix
virorum tuorum
3:10 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc
vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et
tribus noctibus non manducavit neque bibit
3:11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto
inproperio liberaret eam
3:12 factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens
Dominum
3:13 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum
iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata
dimittis his qui invocant te
3:14 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto
3:15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe
desuper terra eripias me
3:16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi
animam meam ab omni concupiscentia
3:17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate
ambulant participem me praebui
3:18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere
3:19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non
fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
3:20 non est enim in hominis potestate consilium tuum
3:21 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in
probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit
liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire
licebit
3:22 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem
tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis
3:23 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
3:24 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae
summi Dei
3:25 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos
quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata
4:1 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset
vocavit ad se Tobiam filium suum
4:2 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi
fundamentum construe
4:3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis
matri tuae omnibus diebus vitae eius
4:4 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te
in utero suo
4:5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa
me
4:6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne
aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri
4:7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab
ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
4:8 quomodo potueris ita esto misericors
4:9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam
exiguum libenter inpertire stude
4:10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
4:11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non
patietur animam ire in tenebras
4:12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt
eam
4:13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam
numquam patiaris crimen scire
4:14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas
in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
4:15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue
et merces mercennarii apud te omnino non maneat
4:16 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias
4:17 panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis
nudos tege
4:18 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo
manducare et bibere cum peccatoribus
4:19 consilium semper a sapiente perquire
4:20 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et
omnia consilia tua in ipso permaneant
4:21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum
infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius
apud me habeo
4:22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra
memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum
4:23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona
habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus
bene
5:1 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque
praecepisti mihi faciam pater
5:2 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego
illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando
cognovi
5:3 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius
penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet
5:4 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum
salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea
5:5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum
et quasi paratum ad ambulandum
5:6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te
habemus bone iuvenis
5:7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam
quae ducit in regionem Medorum
5:8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et
mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum
quae posita est in monte Exbathanis
5:9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
5:10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae
admiratus pater rogat ut introiret ad eum
5:11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
5:12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et
lumen caeli non video
5:13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
5:14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad
Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
5:15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
5:16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua
tribu es tu
5:17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum
mercennarium qui cum filio tuo eat
5:18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni
filius
5:19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris
quod voluerim cognoscere genus tuum
5:20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam
filium tuum
5:21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere
vestro et angelus eius comitetur vobiscum
5:22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale
patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
5:23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum
senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
5:24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum
5:25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus
hoc quod videbamus filium nostrum
5:26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et
salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum
5:27 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat
omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos
5:28 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit
6:1 profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima
mansione iuxta fluvium Tigris
6:2 et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad
devorandum eum
6:3 quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me
6:4 et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod
cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius
6:5 tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius
et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter
6:6 quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via
cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages
civitatem Medorum
6:7 tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias
frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare
iussisti
6:8 respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones
ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita
ut ultra non accedat ad eos
6:9 []
6:10 et dixit ei ubi vis ut maneamus
6:11 respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de
tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque
feminam ullum habet alium praeter eam
6:12 tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere
coniugem
6:13 pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
6:14 tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem
et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
6:15 timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus
meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
6:16 tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt
quibus praevalere potest daemonium
6:17 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente
excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non
est intellectus habet potestatem daemonium super eos
6:18 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies
continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
6:19 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
6:20 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum
admitteris
6:21 tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis
incolomes procreentur
6:22 transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini
amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae
benedictionem in filiis consequaris
7:1 ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
7:2 intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est
iuvenis iste consobrino meo
7:3 et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi
dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
7:4 dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
7:5 cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias
de quo interrogas pater huius est
7:6 et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans
super collum eius
7:7 dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
7:8 et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
7:9 postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et
parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
7:10 Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius
petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
7:11 quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem
viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum
nutaret et non daret ullum petenti responsum
7:12 dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti
Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam
7:13 tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in
conspectu suo admiserit
7:14 et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur
cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi
eam non tradam
7:15 et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit
dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse
coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
7:16 et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
7:17 et post haec epulati sunt benedicentes Deum
7:18 vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut
praepararet alterum cubiculum
7:19 et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
7:20 dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi
gaudium pro taedio quo perpessa es
8:1 postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam
8:2 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo
partem iecoris posuitque eam super carbones vivos
8:3 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in
deserto superioris Aegypti
8:4 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge
deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus
noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus
coniugio
8:5 filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et
gentes quae ignorant Deum
8:6 surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur
eis
8:7 dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et
terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt
8:8 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam
8:9 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam
sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in
saecula saeculorum
8:10 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et
consenescamus ambo pariter sani
8:11 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos
suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
8:12 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis
septem qui sunt ingressi ad eam
8:13 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit
8:14 mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam
illum antequam inlucescat
8:15 at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum
repperitque eos incolomes secum pariter dormientes
8:16 reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel
videlicet et Anna uxor eius
8:17 et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit
nobis quemadmodum putabamus
8:18 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis
inimicum persequentem nos
8:19 misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius
benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre
ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra
8:20 statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam
fecerant priusquam lucesceret
8:21 uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia
quae in cibos erant iter agentibus necessaria
8:22 duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et
parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis
8:23 et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum
8:24 de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit
Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post
obitum eorum Tobis dominio deveniret
9:1 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et
dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea
9:2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae
9:3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad
Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo
pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas
9:4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una
die plus contristatur anima eius
9:5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum
spernere non possum
9:6 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos
in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum
et recepit omnem pecuniam
9:7 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque
eum secum venire ad nuptias
9:8 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem
et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et
benedixit Deum
9:9 et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri
optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis
9:10 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
9:11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in
tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo
Israhel qui regnat in saecula saeculorum
9:12 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum
timore Domini nuptiarum convivium exercebant
10:1 cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater
eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus
est ibi
10:2 putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam
10:3 coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et
coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur
filius eorum ad eos
10:4 flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat
heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum
nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem
posteritatis nostrae
10:5 omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis
10:6 cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster
satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum
10:7 illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens
circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur
ut procul videret eum si fieri possit venientem
10:8 at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam
nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum
10:9 cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies
conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis
10:10 cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla
ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis
substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis
et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se
10:11 dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque
vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et
videant oculi mei filios vestros priusquam moriar
10:12 et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et
dimiserunt ire
10:13 monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam
gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere
11:1 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio
itinere contra Nineven undecimo die
11:2 dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum
11:3 si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter
nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus
11:4 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum
ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo
et abierunt
11:5 Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere
poterat de longinquo
11:6 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et
ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens
ecce venit filius tuus
11:7 dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora
Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare
eum
11:8 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas
tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus
lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit
11:9 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius
adveniens blandimento suae caudae gaudebat
11:10 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus
currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo
11:11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere
prae gaudio
11:12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt
11:13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo
11:14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis
eius quasi membrana ovi egredi
11:15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum
recepit
11:16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui
sciebant eum
11:17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu
castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum
11:18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes
familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia
pecunia quam receperat a Gabelo
11:19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset
circa eum per hominem qui eum duxerat
11:20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin
congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus
11:21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt
12:1 tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus
dare viro isti sancto qui venit tecum
12:2 respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid
dignum poterit esse beneficiis eius
12:3 me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem
ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus
eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre
lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec
dignum poterimus dare
12:4 sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de
omnibus quae adlata sunt sibi adsumere
12:5 et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et
rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant
acceptam habere
12:6 tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus
viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
12:7 etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei
revelare et confiteri honorificum est
12:8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri
condere
12:9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata
et faciet invenire vitam aeternam
12:10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae
12:11 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem
occultum
12:12 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas
prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas
ego obtuli orationem tuam Domino
12:13 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
12:14 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui
a daemonio liberarem
12:15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante
Dominum
12:16 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super
faciem suam
12:17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
12:18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et
cantate illi
12:19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo
invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
12:20 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem
benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
12:21 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum
videre non potuerunt
12:22 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et
exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
13:1 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit
magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
13:2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et
non est qui effugiat manum tuam
13:3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate
eum
13:4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos
narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus
omnipotens praeter eum
13:5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit
nos propter misericordiam suam
13:6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore
confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
13:7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam
ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
13:8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo
credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
13:9 ego autem et anima mea in eo laetabimur
13:10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et
confitemini illi
13:11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum
tuarum
13:12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut
reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et
gaudeas in omnia saecula saeculorum
13:13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
13:14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt
Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
13:15 nomen magnum invocabunt in te
13:16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui
blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te
13:17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et
congregabuntur ad Dominum
13:18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
13:19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem
suam
13:20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem
Hierusalem
13:21 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex
lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
13:22 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per
vicos eius alleluia cantabitur
13:23 benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula
saeculorum super eam amen
14:1 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est
vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
14:2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in
Nineven
14:3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit
sexagenarius vero recepit
14:4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu
timoris Dei perrexit in pace
14:5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et
septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
14:6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres
nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam
14:7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea
incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes
Deum
14:8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et
inhabitabunt in ea
14:9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
14:10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et
inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
14:11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut
sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in
tota virtute sua
14:12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die
sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite
gressus vestros ut exeatis hinc
14:13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei
14:14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex
Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos
14:15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit
et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse
percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum
14:16 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio
sepelierunt eum
14:17 omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta
conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et
cunctis habitatoribus terrae